Obrazy na stronie
PDF
ePub

deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim ad- U. C. 456. motis, in monia evasere. captum oppidum ac direptum est. A. C. 296. ad duo millia et trecenti occisi; et sex millia hominum capta; et miles ingenti præda potitus: quam vendere, sicut priorem, coactus, Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus. Ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit. et defensa summa vi monia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus: sed evicit omnia adsuetus prædæ miles. ad tria millia hostium circa muros cæsa : præda militis fuit. Hujus obpugnatarum urbium decoris pars major in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur. Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque obpugnatas tradunt: sunt, qui novorum consulum hanc gloriam faciant. Quidam non amborum, sed alterius, L. Volumnii ei Samnium provinciam evenisse.

XVIII. Dum ea in Samnio, cujuscumque ductu auspicioque, gererentur; Romanis in Etruria iterum bellum ingens Bellum multis ex gentibus concitur; cujus auctor Gellius Egnatius Etruscum. 66 ex Samnitibus erat. Tusci fere omnes consciverant bellum traxerat contagio proximos Umbriæ populos: et Gallica auxilia mercede sollicitabantur. omnis ea multitudo ad castra Samnitium conveniebat. Qui tumultus repens postquam Romam perlatus est, quum jam L. Volumnius consul cum legionibus secunda ac tertia, sociorumque millibus quindecim profectus in Samnium esset, Ap. Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire placuit. duæ Roma- Eo proficisnæ legiones secutæ, prima et quarta, et sociorum duode- citur Apcim millia. castra haud procul ab hoste posita. 67 Ceterum pius. magis eo profectum est, quod mature ventum erat, ut quosdam spectantes jam arma Etruriæ populos metus Romani nominis comprimeret, quam quod ductu consulis quidquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit. Multa Nec quidprælia locis et temporibus iniquis commissa: spesque in quam satis dies graviorem hostem faciebat. et jam prope erat, ut nec scite aut duci milites, nec militibus dux satis fideret. Literas ad col- gerit. legam arcessendum ex Samnio missas, in trinis annalibus invenio. 68 piget tamen incertum ponere, quum ea ipsa inter consules populi Romani, jam iterum eodem honore fungentes, discrepatio fuerit: Appio abnuente missas: Volumnio adfirmante, Appii se literis adcitum. Jam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria millia hostium cæsa erant, dimidium fere ejus captum :

66* Ex Samnitibus] Magis placeret dur Samnitium.

67 Ceterum magis eo profectum] Ceterum eo quod mature ventum erat, id est, maturo ac celeri consulis adventu magis profectum est: sive, magis ad id pro

fuit maturus ac celer consulis adventus,

ut......

68 Piget tamen incertum ponere] Multo magis placeret certum ponere, i. e. pro certo ponere, scribere.

fortunate

it ad Ap

pium.

U. C. 456. et Lucanorum seditiones, a plebeiis et egentibus duciA. C. 296. bus ortas, summa optimatium voluntate per Q. Fabium proconsulem, missum eo cum veteri exercitu, compresserat. Decio depopulandos hostium agros relinquit. ipse cum suis copiis in Etruriam ad collegam pergit: quem Volumnius advenientem læti omnes accepere. 69 Appium ex conscientia sua credo animum habuisse haud inmerito iratum, si nihil scripserat: inliberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem. Vix enim salute mutua reddita, quum obviam egressus esset, 'Satin' salvæ,' inquit, 'L. Volumni? ut 'sese in Samnio res habent? Quæ te caussa, ut provincia tua 'excederes, induxit?' Volumnius in Samniores prosperas esse' ait, literis ejus adcitum venisse. quæ si falsæ fuerint, nec usus 'sui sit in Etruria, extemplo conversis signis abiturum. Tu vero abeas,' inquit, neque te quisquam moratur: etenim 'minime consentaneum est, quum bello tuo forsitan vix sufficias, 70 hic te ad opem ferendam aliis gloriari venisse. 'Bene, Hercules, verteret,' dicere Volumnius: malle frustra operam insumtam, quam quidquam incidisse, cur non satis ' esset Etruriæ unus consularis exercitus.

Altercatio
Coss.

XIX, Digredientes jam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt: pars imperatorem suum orare, 'ne college auxilium, quod adciendum ultro fuerit, sua 'sponte oblatum sperneretur:' plures abeunti Volumnio obsistere atque obtestari, 'ne pravo cum collega certamine rem'publicam prodat. Si qua clades incidisset, desertori magis, quam deserto, noxiæ fore. Eo rem adductam, ut 71 omne° rei ' bene aut secus gestæ in Etruria decus dedecusque ad L. Vo'lumnium sit delegatum. neminem quæsiturum, quæ verba Appii, sed quæ fortuna exercitus fuerit. Dimitti ab Appio eum, sed a republica et ab exercitu retineri; experiretur 'modo voluntatem militum.' Hæc monendo obtestandoque, prope restitantes consules in concionem pertraxerunt. ibi orationes longiores habitæ in eamdem ferme sententiam, in quam 72 inter paucos certatum verbis fuerat. Et quum Volumnius, caussa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegæ visus esset; cavillansque Appius, 'sibi aecep

• omnis Crev.

69 Appium ex conscientia sua] Credo gis placet huc, quod præferunt unus Appium, si nihil scripserat, quum Hearnii codex, unus e nostris, et Camsibi conscius esset a se non accitum panus. esse collegam, habuisse animum haud immerito iratum: eumdem illiberali et ingrato animo dissimulasse, si eguerat ope, auxiliumque college implora

[blocks in formation]

71 Omnis rei...... decus] Aliquot scripti, tum Gronoviani, tum nostri, habent omni. Lege, omne.

72 Inter paucos certatum verbis fuerat] Coram paucis brevi altercatione certatum fuerat.

!

[ocr errors]

'tum referre,' diceret, debere, quod ex muto atque elingui U. C. 456. 'facundum etiam consulem haberent: priore consulatu, primis A. C. 296. ' utique mensibus, hiscere eum nequisse, nunc jam populares orationes serere. Quam mallem,' inquit Volumnius, tu a me strenue facere, quam ego abs te scite loqui didicissem. 'Postremo conditionem ferre, quæ decretura sit, non orator, (neque enim id desiderare rempublicam) sed imperator uter sit melior. Etruriam et Samnium provincias esse: utram mallet, eligeret. suo exercitu se vel in Etruria, vel in Samnio 6 rem gesturum.' Tum militum clamor ortus, ut simul ambo 'bellum Etruscum susciperent.' quo animadverso consensu, Volumninus, Quoniam in collegæ voluntate interpretanda,' inquit, erravi; non committam, ut, quid vos velitis, obscu rum sit. manere, an abire me velitis, clamore significate.' Tum vero tantus est clamor exortus, ut hostes e castris exciret. armis adreptis in aciem descendunt. et Volumnius signa canere, ac vexilla efferri e castris jussit. Appium addubitasse ferunt, cernentem, seu pugnante, seu quieto se, fore collega victoriam: deinde veritum, ne suæ quoque legiones Volumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum dedisse. Ab neutra parte satis commode instructi fuerunt. nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus Pugna cum paucis ierat; suoque inpetu magis milites, quam cujusquam Samnitibus. ductu aut imperio, pugnam capessebant. et Romani exercitus et Tuscis. nec pariter ambo ducti, nec satis temporis ad instruendum. fuit. Prius concurrit Volumnius, quam Appius ad hostem perveniret. itaque fronte inæquali concursum est: 73 et, velut forte quadam mutante adsuetos inter se hostes, Etrusci Volumnio, Samnites, parumper cunctati, quia dux aberat, Appio obcurrere. Dicitur Appius in medio pugnæ discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad cœlum sublatis conspiceretur, ita precatus esse: Bellona, si hodie nobis victoriam 74duis, ast ego templum tibi voveo.' Hæc precatus, velut instigante Dea, 75 et ipse collegæ et exercitus virtutem æquavitP. Duces imperatoria opera exsequuntur; et milites, ne ub altera parte prius victoria incipiat, adnituntur. Ergo fundunt fugantque hostes, majorem molem haud facile sustinentes, quam cum qua manus conserere adsueti fuerant.

6

P adæquavit Gron. Crev.

73 Et velut forte quadam] Sic habent quatuor e nostris codd. melius quam, ut vulgo editur, sorte quadam.

74* Duis] Antique pro des. 75 Et ipse college et exercitus virtutem adæquavit] Ipse quoque parem

virtuti collega, parem virtuti exerci-
tus virtutem præstitit. Et collega
Appii, et exercitus virtute insigni
erant: ipse huc usque timidus et seg-
nis visus fuerat. Tum dignam et col-
legæ et exercitus virtute fortitudinem
ostendit.

U. C. 456. urguendo cedentes, insequendoque effusos compulere ad casA. C. 296. tra. Ibi, interventu Gellii cohortiumque 76 Sabellarum, paullisper recruduit pugna. iis quoque mox fusis, jam a victoribus castra obpugnabantur: et, quum Volumnius ipse portæ signa inferret; Appius, Bellonam victricem idemtidem celebrans, accenderet militum animos, per vallum, per fossas inruperunt. Castra capta direptaque: præda ingens parta et militi concessa est. septem millia ac trecenti hostium occisi, duo millia et centum viginti capti.

XX. Dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus, exorti ad depopulandos imperii Romani fines, per Vescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt, ingentesVolumnius que prædas faciunt. Volumnium, magnis itineribus in Samin Samnium nium redeuntem, (jam enim Fabio Decioque prorogati im

redit.

perii finis aderat) fama de Samnitium exercitu populationi- ! busque Campani agri ad tuendos socios convertit. Ut in Calenum agrum venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia, et Caleni narrant, tantum jam prædæ hostes trahere, ut vix explicare agmen possint: itaque jam propalam duces loqui, extemplo eundum in Samnium esse; ut, relicta ibi præda, in expeditionem redeant, nec tam oneratum agmen dimicationi committant. Ea, quamquam similia veris erant, certius tamen exploranda ratus, dimittit equites, qui vagos prædatores in agros palantes excipiant: ex quibus inquirendo cognoscit, ad Vulturnum flumen sedere hostem; inde tertia Obprimit vigilia moturum : iter in Samnium esse. His satis exploratis Samnites profectus, tanto intervallo ab hostibus consedit, ut nec adprædatores ventus suus propinquitate nimia nosci posset, et egredientem e castris hostem obprimeret. Aliquanto ante lucem ad castra accessit; gnarosque Oscæ linguæ, exploratum quid agatur, mittit. Intermixti hostibus (quod facile erat in nocturna trepidatione) cognoscunt, infrequentia armatis signa egressa, prædam prædæque custodes exire, ignobile agmen, et sua quemque molientem, 77 nullo inter alios consensu, nec satis certo imperio. Tempus adgrediendi aptissimum visum est: et jam lux adpetebat. itaque signa canere jussit; agmenque hostium adgreditur. Samnites, præda inpediti, infrequentes armati, pars addere gradum, ac præ se agere prædam, pars stare, incerti utrum progredi, an regredi in castra tutius foret, inter cunctationem obprimun

Campaniæ.

a explicari a. possit Gron. Crev.

76 Sabellarum] Samniticarum. ant. Optaremus inter se, vel inter ip77 Nullo inter alios consensu] Non sos.

videmus quomodo hæc intelligi que..

[ocr errors]

tur. et Romani jam transcenderant vallum, cædesque ac U. C. 456. tumultus erat in castris. Samnitium agmen, præterquam A. C. 296. hostili tumultu, captivorum etiam repentina defectione turbatum erat: qui partim ipsi soluti vinctos solvebant: partim arma in sarcinis deligata rapiebant, tumultumque, prœlio ipso terribiliorem, interinixti agmini præbebant. Memorandum deinde edidere facinus: nam Staium Minacium ducem, adeuntem ordines hortantemque, invadunt: dissipatis inde equitibus, qui cum eo aderant, ipsum circumsistunt, insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt. Revocata eo tumultu prima signa Samnitium: proeliumque jam profligatum integratum est, nec diutius sustineri potuit. Cæsa ad sex millia hominum: duo millia et quingenti capti: 78 in eis tribuni militum quatuor: signa militaria triginta: et, quod lætissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem millia et quadringenti; præda ingens sociorum: adcitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque. Præstituta die, quarum rerum non exstitit dominus, militi concessæ coactique vendere prædam, ne alibi, quam in armis, animum haberent.

XXI. Magnum ea populatio Campani agri tumultum Romæ præbuerat: et per eos forte dies ex Etruria adlatum erat, post deductum inde Volumnianum exercitum Etruriam concitam in arma, 79 et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros ad defectionem vocari, et Gallos pretio ingenti sollicitari. His nunciis senatus conterritus justitium indici, delectum omnis generis hominum haberi jussit. nec ingenui modo aut juniores sacramento adacti, sed seniorum etiam cohortes factæ, libertinique centuriati. et defendendæ urbis consilia agitabantur; summæque rerum prætor P. Sempronius præerat. Ceterum parte curæ exonerarunt senatum L. Volumnii consulis literæ, quibus cæsos fusosque populatores Campaniæ cognitum est. Itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt. justitium remittitur, quod fuerat dies decem et octo, supplicatioque perlæta fuit. Tum de præsidio regionis depopulatæ ab Samnitibus, agitari cœptum. Itaque placuit, ut duæ coloniæ circa Vescinuin et Falernum agrum deducerentur: una

78 In eis tribuni militum] An etiam apud Samnites tribuni militum? Intelligendi videntur ductores qui in Samnitium exercitu eodem fere jure ac potestate essent, quo tribuni militum in Romano. Sic Cato in Origin. Annibalem appellat dictatorem Carthaginiensium, et Maharbalem magis. trum equitum. Et ipse Livius dictatorem apud Pœnos nominat 1, xx111. c. 13. VOL. I.

79 Et Gellium Egnatium] Repete ex præcedentibus concitum in arma. Nisi quis malit, idque merito, cum Gronovio legere: Et Gellium Egnatium Samnitium ducem et Umbros ad defectionem vocare, et Gallos ingenti pretio sollicitare: ita ut intelligatur Gellius et Umbros et Gallos vocare ad arma.

PP

« PoprzedniaDalej »