Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 447.
A. C. 305.

nites.

structa acies. Clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis, tumultum apud alterum consulem in castris fecit. isque, confestim arma capere jussis, raptimque eductis in aciem militibus, transversam hostium aciem, atque alio certamine occupatam, invadit; clamitans, sum'mum flagitium fore, si alterum exercitum utriusque victoriæ compotem sinerent fieri, nec ad se sui belli vindicarent decus.' Victi Sam Qua inpetum dederat, perrumpit; aciemque per mediam in castra hostium tendit, et vacua defensoribus capit atque incendit. Quæ ubi flagrantia Marcianus miles conspexit, et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri. sed omnia obtinet cædes, nec in ullam partem tutum perfugium est. Jam, triginta millibus hostium cæsis, signum receptui consules dederant, conligebantque in unum copias, in vicem inter se gratantes: quum repente visæ procul hostium novæ cohortes, quæ in supplementum scriptæ fuerant, integravere cædem. in quas, nec jussu consulum, nec signo accepto, victores vadunt; 'malo tirocinio inbuendum Samnitem, clamitantes. Indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent, novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne tentando quidem satis certamini fore. Nec eos opinio fefellit. omnes Samnitium copiæ, veteres novæque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana erigitur acies; nec quidquam satis tuti loci victis est; et de jugis, quæ ceperant, funduntur: jamque una voce omnes pacem petebant. Tum, trium mensium frumento imperato, et annuo stipendio, ac singulis in militem tunicis, ad senatum pacis oratores missi. Cornelius in Samnio relictus. Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit; statuaque equestris in foro decreta est, quæ ante templum Castoris posita est. Hernicorum tribus populis, Alatrinati, Verulano, Ferentinati, 81 quia maluerunt, quam civitatem, suæ leges redditæ: connubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum. Anagninis, quique arma Romanis intulerant, civitas sine suffragii latione data: concilia connubiaque ademta: 8 et magistratibus, præterquam sacrorum curatione, interdictum. Eodem anno ædes Salutis a C. Junio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat. ab eodem collegaque ejus M. Valerio Maximo viæ per agros publica inpensa factæ.

o Hernicorum soli Gron. Crev.

81 * Quia maluerunt quam civitatem] Quia suis legibus vivere maluerunt, quam cives Romani fieri.

8 Et magistratibus, præterquam sacrorum curatione, interdictum] Et interdictum est iis qui magistratum apud

Anagninos gererent, ne quidquam negotii publici agerent, præter sacrorum curationem. Ita Anagnia in formam fere præfecturæ redacta. De præfecturis diximus ad c. 20. supra.

Et €3 cum Karthaginiensibus eodem anno fœdus tertio reno- U. C. 447. vatum legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.

A. C. 305. Karthaginienses legati.

U. C. 448.

Minucio

eunt.

XLIV. Dictatorem idem annus habuit P. Cornelium P.Cornelius Scipionem, cum magistro equitum P. Decio Mure. ab iis, dictator. propter quæ creati erant, comitia consularia habita, quia A. C. 304. neuter consulum potuerat bello abesse. Creati consules L. PostuL. Postumius, Ti. Minucius. Hos consules Piso Q. Fabio mio, Ti. et P. Decio subgerit, biennio exemto, quo Claudium Volum- Coss. niumque, et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus. memoriane fugerit in annalibus digerendis, an consulto binos consules, falsos ratus, transcenderit, incertum est. Eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium Coss. in incursiones factæ. Itaque ambo consules, in Samnium Samnium missi, quum diversas regiones, Tifernum Postumius, Bovianum Minucius, petissent; Postumii prius ductu ad Tifernum pugnatum. Alii haud dubie Samnites vietos, 84 ac viginti millia hominum capta tradunt: alii Marte æquo discessum, et Postumium, metum simulantem nocturno itinere, clam in montes copias abduxisse: hostes secutos duo millia inde locis munitis et ipsos consedisse. Consul, ut stativa tuta copiosaque (et ita erant) petisse videretur, postquam et munimentis castra firmavit, et omni adparatu rerum utilium instruxit; relicto firmo præsidio, de vigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit. ubi, auctore Postumio, Minucius cum hostibus signa confert; et, quum anceps proelium Samnites in multum diei processisset, tum Postumius integris legio- vincuntur. nibus defessam jam aciem hostium inproviso invadit. Itaque, quum lassitudo ac vulnera fugam quoque præpedissent, occidione occisi hostes, signa unum et viginti capta: atque inde ad castra Postumii perrectum. Ibi duo victores exercitus perculsum jam fama hostem adorti fundunt fugantque: signa militaria sex et viginti capta, et imperator Samnitium Statius Gellius, multique alii mortales, et castra utraque capta: et 85 Bovianum, ubi postero die cœptum obpugnari,

P add. inde Gron.

83 Cum Carthaginiensibus.... fœdus tertio renovatum] Tria fœdera Romanorum cum Carthaginiensibus ante Punica bella memorat Polyb. 1. 111. Primum refert ad primum constitutæ in urbe Roma libertatis annum. Secundum quo tempore ictum fuerit, non docet. Tertium Pyrrhi bello factum fuisse scribit. Livius unius tantum ante hoc tempus foederis meminit, . VII. c. 27.

84 Ac viginti millia hominum] Vulgati addunt inde ante hominum: sed contra scriptorum fidem.

85 Borianum, ubi postero die cap. tum] Vacat omnino particula ubi. Sed et tres e libris nostris antiquissimi, quemadmodum nonnulli e Gronovianis, habent capta. Inde suspicamur: Bovianum urbs postero die capta oppugnari. Quod Glareanus miratur Bovianum, quod supra c. 31. captum

U. C. 448. brevi capitur. magnaque gloria rerum gestarum consules
AC.
A. C. 304. triumpharunt. Minucium consulem, cum vulnere gravi re-

U. C. 449.

A. C. 303.
P. Sulpicio,
P. Sempro-

nio Coss. Pacem petunt Sami

tes.

latum in castra, mortuum, quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum ejus consulem subfectum : et ab eo, quum ad exercitum Minucii missus esset, Bovianum captum. Eodem anno Sora, Arpinum, Censennia, recepta ab Samnitibus. 86 Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.

[ocr errors]

XLV. P. Sulpicio Saverrione, 87 P. Sempronio Sopho consulibus, Samnites, seu finem, seu dilationem belli quærentes, legatos de pace Romam misere. quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi sæpe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citroque habita, de pace transigi potuisse. nunc, quando verba vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore: eum, ad bellum pacemne 'inclinent animi, falli non posse: comperta omnia senatui relaturum: decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur.' Eo anno quum pacatum Samnium exercitus Romanus, benigne præbito commeatu, peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. Ad quos inde veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidæ pacis quietos, versa arma Romana: quod, incolumi Hernico nomine, missitaverant simul cum iis Samniti auxilia; et, post Hernicos subactos, universa prope gens, sine dissimulatione consilii publici, ad hostes desciverat: et postquam, icto Romæ cum Samnitibus foedere, feciales venerant res repetitum, 'tentationem' aiebant esse, ut, terrore incusso belli, Romanos se fieri paterentur: quod quantopere optandum foret, Hernicos * docuisse: quum, quibus licuerit, suas leges Romanæ civitati præoptaverint: quibus legendi, quid mallent, copia non fuerit, pro pœna necessariam civitatem forç.' Ob hæc vulgo Bellum cum in conciliis jactata, populus Romanus bellum fieri Æquis jussit; Equis. consulesque ambo, ad novum profecti bellum, quatuor millibus 9 a castris hostium consederunt. Æquorum exercitus, (ut qui suo nomine permultos annos inbelles egissent) tumultuario similis, sine ducibus certis, sine imperio, trepidare. alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent: movet plerosa millia Doer. Rup.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

dicitur, hic rursus capi, quamvis nulla
defectionis facta fuerit mentio, id non
insolitum Livio est, qui res ejusmodi
vetustas et tenues non maxima sæpe
diligentia persequitur. Vid. et not.
5. ad c. 2. hujus libri.

86 Herculis magnum simulacrum]
Sic sane plerique codices. In non-
*nullis tamen magni: recte.

Nam hoc

cognomine Hercules colebatur, ut satis liquet ex Arnobio aliisque. HEARNIUS.

87 P. Sempronio Sopho] Huic ex omnibus Romanis uni Zópos cognomen a populo inditum est, ob excellentem juris scientiam. Pomponius, de Orig. juris.

que vastatio futura agrorum, ac deinceps cum levibus præ- U. C. 449. sidiis urbium relictarum excidia. Itaque, postquam inter A. Ç. 303. multas sententias una, quæ, omissa cura communium, ad respectum suarum quemque rerum vertisset, audita; ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendaque moenibus in urbes abirent; cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere. Palatis hostibus per agros, prima luce Romani, signis prolatis, in acie consistunt; et, ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt, Ceterum, postquam ibi neque stationes pro portis, nec quemquam in vallo, nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt; insolito silentio moti, metu insidiarum subsistunt. transgressi deinde vallum, quum deserta omnia invenissent, pergunt hostem vestigiis sequi: sed vestigia, in omnes æque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant; post, per exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes circumferendo bello, unum et quadraginta oppida intra dies quinquaginta omnia obpugnando ceperunt; quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Equorum prope ad internecionem deletum. De Æquis triumphatum: exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini, Marsi, Peligni, Frentani mitterent Romam oratores pacis petendæ amicitiæque. iis populis foedus petentibus datum.

ædilis curu

lis.

XLVI. Eodem anno Cn. Flavius Cn. filius scriba, patre C. Flavius libertino, humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, ædilis curulis fuit. Invenio in quibusdam annalibus, 88 quum adpareret ædilibus, fierique se 89 pro tribu ædilem videret, " neque accipi nomen, 91 quia scriptum faceret; 92 tabulam posuisse, et jurasse, se scriptum non facturum. quem aliquanto ante desisse scriptum facere, arguit Macer Licinius, tribunatu ante gesto triumviratibusque, 93 nocturno altero, altero coloniæ deducendæ. Ceterum (id quod haud

[blocks in formation]

U. C. 449. discrepat) contumacia adversus contemnentes humilitatem A. C. 303. suam nobiles certavit: 94 civile jus, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit, " fastosque circa forum in albo proposuit, ut 96 quando lege agi posset, sciretur: ædem Concordiæ in area Vulcani summa invidia nobilium dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus 97 verba præire, quum more majorum negaret, nisi consulem aut imperatorem, posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis templum aramve injussu senatus aut tribunorum plebei partis majoris dedicaret. Haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiæ libertatis, referam. Ad collegam ægrum visendi caussa Flavius quum venisset, consensuque nobilium adolescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo jussit, ac sede honoris sui anxios invidia inimicos spectavit. Ceterum Flavium dixerat ædilem forensis factio, Ap. Claudii censura vires nacta, qui 99 senatum primus 1libertinorum filiis lectis inquinaverat. et postquam eam lectionem nemo ratam habuit, nec in curia adeptus erat, quas petierat, opes urbanas; humilibus per omnes tribus divisis, 3 forum et campum conrupit. tantumque Flavii comitia indignitatis habuerunt, ut plerique nobilium annulos aureos et 5 phaleras deponerent. Ex eo tempore in duas partes

98

4 Civile jus] Legis actiones: i. e. solennes quasdam formulas a jurisconsultis compositas, quibus inter se homines in jure disceptarent. Hic actionum liber a Flavio prolatus, jus civile Flavianum appellabatur. Pompon. de Orig. juris.

95 Fastos] Kalendarium, quo tota dierum fastorum nefastorumque ratio continebatur. Vid. not. 33. ad 1. 19. et Cic. pro Mur. n. 25. et ad Att. 1. vi. ep. 1.

96 Quando lege agi posset] Quibus diebus possent legitima actiones ad persequendum jus suum suscipi.

97 Verba praire] Vid. not. 8. ad

IV. 21.

98 Ac sede] Et e sede.

99 Senatum primus] Campanus edidit primum.

1 Libertinorum] Constat Ciceronis temporibus ac deinceps libertinos ac libertos pro iisdem acceptos fuisse: ita tamen ut libertus ad patronum, libertinus ad ingenuum referretur. Ita que dicebatur homo libertinus; non vero libertinus meus, libertinus Casaris, sed libertus meus, libertus Cæsaris. At his temporibus, de quibus nunc

agit Livius, libertinos vocatos fuisse Suetonius ait in Claudio, c. 24. non ipsos qui manumitterentur, sed ingenuos, i. e. eos qui Suetonii ævo pro ingenuis habebantur, ex his procreatos. Sunt tamen e doctis quidam, qui Suetonium hac in re erroris insimu lent, contendantque libertinum eumdem semper fuisse, qui et libertus appellabatur.

2 Nec in curia adeptus erat .... opes urbanas] Recte admonet Gronovius otiosam hic esse vocem urbanas, cui ut locus esset, oporteret factam fuisse mentionem quarumdam diversi generis opum, v. g. opum apud exercitum. Legit igitur: Nec in curia adeptus erat, quas petierat opes, urbanis humilibus....

9 Forum et campum] Comitia tributa, quæ in foro, et comitia centu riata, quæ in campo Martio habebantur.

4 Annulos aureos] Vid. not. 21. ad c. 7. supra.

Phaleras] Ornamenti genus, quod proprium fuisse tum Equitum insigne colligitur ex Plinio, 1. XXXIII. c. 1. Annulos aureos tunc a solis senatori

« PoprzedniaDalej »