Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

militum, vindicaturam. conniterentur modo uno animo U. C. 443. omnes invadere hostem, victum acie, castris exutum, nuda- A. C. 309. tum urbibus, ultimam spem furto insidiarum tentantem, et 'loco, non armis, fretum. Sed quem esse jam virtuti Romanæ inexpugnabilem locum?' Fregellana arx, Soranaque, et ubicumque iniquo successum erat loco, memorabantur. His accensus miles, omnium inmemor difficultatium vadit adversus inminentem hostium aciem. ibi paullum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen : ceterum, postquam prima signa planiciem summam ceperunt, sensitque acies æquo se jam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores, easdemque latebras, quibus se paullo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant: sed 27 loca difficilia, hosti quæsita, ipsos tum sua fraude inpediebant. Itaque ergo perpaucis effugium patuit: cæsa ad viginti millia hominum, victorque Romanus ad oblatam ultro ab hoste prædam pecorum, discurrit.

XXXII. Dum hæc geruntur in Samnio, jam omnes Etruriæ populi præter Arretinos " ad arma ierant, ab obpugnando Etrusci SuSutrio, quæ urbs, socia Romanis, velut claustra Etruriæ trium oberat, ingens orsi bellum. Eo alter consulum Æmilius cum pugnant. exercitu ad liberandos obsidione socios venit. Advenientibus Romanis, Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere. Etrusci diem primum consultando, maturarent, traherentne bellum, traduxerunt. Postero die, ubi celeriora, quam tutiora, consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnæ propositum est, armatique in aciem procedunt. Quod postquam consuli nunciatum est, extemplo 28 tesseram dari jubet, ut prandeat miles, firmatisque cibo viribus arma capiat. dicto paretur. Consul, ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri jussit, et haud procul hoste instruxit aciem. Aliquamdiu intenti utrimque steterunt, exspectantes ut ab adversariis clamor et pugna inciperet. et prius sol meridie se inclinavit, quam telum hinc aut illinc emissum est. inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur, concinuntque tubæ, et signa inferuntur. Nec segnius ab Romanis pugna initur. concurrunt infensis animis. numero hostis, virtute Romanus superat. Anceps proelium multos utrimque, et fortissimum quemque, absumit: nec prius inclinata res est, quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt. Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque * paullulum Gron. Crev.

27 Losa difficilia hosti quæsita] Id egerant Samnites, ut hostem, Romanum, in loca difficilia pertraherent. Sed tum ipsa illa difficultate locorum

u Aretinos Gron.

impediti, suamet ipsi faude circumve
niebantur.

28 Tesseram dari] Vid. not. 61. ad
VII, 35..

U. C. 443.
A. C. 309.

omnes ceciderunt. nullo umquam prælio fugæ minus, nec plus cædis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset ; ita ut victores prius, quam victi, pugnandi finem facerent. Post occasum solis signum receptui datum est: nocte 29 ab utroque in castra reditum. Nec deinde quidquam eo anno rei memoria dignæ apud Sutrium gestum est; quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno prœlio fuerat, subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum præsidium et apud Romanos tantum vulnerum fuit, ut plures post proelium saucii decesserint, quam ceciderant in acie. XXXIII. Q. Fabius insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit. collega Fabio C. Marcius Rutilus datus est. Ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit, et novus exercitus domo adcitus Etruscis venit. Permulti anni jam * erant, quum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant: quum ex ea familia, 3o quæ velut fatalis Ap. Claudi- tum tribunis ac plebi erat, certamen oritur. Ap. Claudius us censuram censor, circumactis decem et octo mensibus, quod Æmilia ultra legitimum tem- lege finitum censura spatium temporis erat, 32 quum C. Plaupus retinet. tius collega ejus magistratu se abdicasset, nulla vi compelli,

U. C. 444.

A. C. 308.

Q. Fabio II.

C. Marcio

Coss.

30

ut abdicaret, potuit. P. Sempronius erat tribunus plebis; qui finiendæ censuræ intra legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis, quam justam; nec in vulgus, quam optimo cuique, gratiorem. Is, quum idemtidem legem Æmiliam recitaret, auctoremque ejus Mam. Æmilium dictatorem laudibus ferret; qui quinquennalem ante censuram, et 33 longinquitate potestatem dominantem, intra sex mensium et anni coëgisset spatium: Dic, agedum,' inquit, Ap. Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore, quo C. Fu'rius et M. Geganius censores fuerunt, censor fuisses.' Negare Appius, interrogationem tribuni magno opere ad caussam pertinere suam. nam, etsi tenuerit lex Æmilia eos censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus jussisset, quodque postremum jussisset, id jus ratumque esset; non tamen aut

* jam anni Gron. Crev.

29 Ab utroque in castra reditum] Lege omnino ab utrisque.

30 Que velut fatalis tum tribunis]
Si hæc est vera hujus loci lectio, sen-
sus erit: quæ velut fato data erat ad-
versaria tribunis ac plebi. At Grono-
vius testatur in plerisque MSS. et
vett. editis legi: quæ velut fatalis cum
tribunis ac plebe erat: et consentiunt
omnes nostri: ut aliquid excidisse vi-
deatur.

31 Emilia lege] Vid. supra 1v. 24.
32 Quum C. Plautius] Hoc loco et

y add. plebis Eæd.

in oratione Sempronii mox secutura
ea dicit Livius, ex quibus colligi de-
bere videatur C. Plautium non abdi-
casse se censura, nisi circumactis de-
cem et octo mensibus. Et quidem sie
memorat Frontinus de Aquæductibus,
1. 1. Videndum an hæc conciliari fa-
cile possint eum us, quæ ue se
4. sinsdem
Plautii abdicatione superius scripta sunt,
c. 29.

39 Longinquitate potestatem] Melius fortasse legeretur potestatis.

< se, aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati U. C. 444. censores essent, teneri ea lege potuisse.'

[ocr errors]

34

A, C, 308,

oratio in

XXXIV. Hæc sine ullius adsensu cavillante Appio, En,' P. Semproinquit, Quirites, illius Appii progenies, qui, decemvir in an- nii Tr. Pl. 'num creatus, altero anno se ipse creavit : tertio, nec ab se, Claudium. nec ab ullo creatus, privatus fasces et imperium obtinuit. 'nec ante continuando abstitit magistratu, quam obruerent ▾ eum male parta, male gesta, male retenta imperia. Hæc 'est eadem familia, Quirites, cujus vi atque injuriis compulsi, " extorres patria, Sacrum montem cepistis: hæc, adversus quam tribunícium auxilium vobis comparastis: hæc, propter quam duo exercitus Aventinum insedistis: hæc, quæ fœnebres leges; hæc, quæ agrarias semper inpugnavit: hæc 'connubia Patrum et plebis interrupit : hæc plebi ad curules magistratus iter obsepsit, hoc est nomen multo, quam Tarquiniorum, infestius vestræ libertati. Itane tandem, Ap. Claudi, quum 35 centesimus jam annus sit ab Mam. 'Emilio dictatore, tot censores fuerint, nobilissimi fortissimique viri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id jus esse, quod postremo populus jussisset, scivit? Immo vero omnes sciverunt; et ideo Emiliæ potius legi paruerunt, quam illi antiquæ, qua primum censores creati erant, 636 quia hanc postremam jusserat populusa: et quia, ubi duæ 'contrariæ leges sunt, semper antiquæ obrogat nova, An hoc dicis, Appi, non teneri Æmilia lege populum? an popu'lum teneri, te unum exlegem esse? Tenuit Emilia lex violentos illos censores, C. Furium et M. Geganium; qui, quid 'iste magistratus in republica mali facere posset, indicarunt: quum, ira finitæ potestatis, Mam. Æmilium, principem ætaItis suæ belli domique, ærarium fecerunt: tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium: tenet C. 'Plautium collegam tuum iisdem auspiciis, eodem jure crea'tum. An hunc non, ut qui optimo jure censor creatus esset, 'populus creavit? tu unus eximius es, in quo hoc præcipuum 'ac singulure valeat? 7 Quem tu regem sacrificiorum crees, amplexus regni nomen, ut qui optimo jure rex Romæ creatus 'sit, creatum se dieet? quem semestri dictatura, quem inter

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

U. C. 444. regno quinque dierum contentum fore putes? quem clavi A. C. 308.figendi, aut ludorum caussa dictatorem audacter crees? "Quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos, qui intra ' vicesimum diem, ingentibus rebus gestis, dictatura se abdi'caverunt, aut qui vitio creati abierunt magistratu? Quid ego antiqua repetam? 38 Nuper intra decem annos C. Mænius 'dictator, quia, quum quæstiones severius, quam quibusdam potentibus tutum erat, exerceret, contagio ejus, quod quærebat ipse, criminis objectata ab inimicis est, ut privatus 'obviam iret crimini, dictatura se abdicavit. Nolo ego istam ' in te modestiam: ne degeneraveris a familia imperiosissima ' et superbissima: non die, non hora citius, quam necesse est, magistratu abieris; modo ne excedas finitum tempus. 'Satis est, aut diem, aut mensem censuræ adjicere? Triennium, inquit, et sex menses ultra, quam licet Æmilia lege, censuram geram, et solus geram. hoc quidem jam regno 'simile est. An collegam subrogabis, quem ne in demortui 'quidem locum subrogari fas est? 39 Poenitet enim, quod an'tiquissimum sollemne, et solum ab ipso, cui fit, institutum 'Deo, ab nobilissimis antistitibus ejus sacri ad servorum mi'nisterium religiosus censor deduxisti. gens antiquior origini'bus urbis hujus, hospitio Deorum inmortalium sancta, prop'ter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta 'est nisi universam rempublicam eo nefario obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus. Urbs eo lustro capta 'est, quo, demortuo collega C. Julio censore, L. Papirius 'Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem 'collegam subrogavit. Et quanto modestior illius cupiditas 'fuit, quam tua, Appi? Nec solus, nec ultro finitum lege 'tempus L. Papirius censuram gessit, tamen neminem invenit, ' qui se postea auctorem sequeretur. omnes deinceps censores post mortem collega se magistratu abdicarunt. Te, nec quod 'dies exit censuræ, nec quod collega magistratu abiit, nec

[blocks in formation]

Quem tu regem sacrificulum creavers,
sive, qui rex sacrificulus creatus fuerit,
urgens vim ipsius vocabuli, et nomen
regni jactitans, Appii exemplo dicet se
creatum esse, ut qui optimo jure rex
Romæ creatus sit, et eodem jure sibi
regiam potestatem, quo Appius quin-
quennalem censuram, vindicabit. De
rege sacrificulo vid. supra 11. 2. Quod
additur, dictatura semestri, et quinque
dierum interregno non fore contentos
homines, id non satis videtur accura-
tum. Quum enim nunquam aut dic-
tatura ultra sex menses, aut interreg-
num ultra quinque dies excurrisset,

d exiit Gron. Crev.

Appiana cavillatio ad ea munera ultra hos temporum fines producenda locum habere non poterat.

38 Nuper intra decem annos] Quintus hic annus agitur ab eo, quo Manium dictatorem Livius exhibuit. At Fasti Capitolini totis decem ante hanc Sempronii actionem annis eum dictatorem habent. Videtur igitur auctores alios secutus esse Livius in memoranda ipsa Mænii dictatura, alios in hac Sempronii oratione concinnanda. Vid. Pigh. 1. v. Annal. ad ann. u. c. 433.

39 Pœnitet enim] Non enim satis tibi est. Hæc ironice dicta accipe,

A. C. 308.

lex, nec pudor coërcet: virtutem in superbia, in audacia, in U. C. 444. contemtu Deorum hominumque ponis. Ego te, Ap. Claudi, pro istius magistratus majestate ac verecundia, quem gessisti, non modo manu violatum, sed ne verbo quidem incle' mentiori a me adpellatum vellem: sed et hæc, quæ adhuc 'egi, pervicacia tua et superbia coëgit me loqui; et, nisi Emiliæ legi parueris, in vincula duci jubebo: nec, quum ita comparatum a majoribus sit, ut, comitiis censoriis 40 nisi 'duo confecerint legitima suffragia, non renunciato altero 6 comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non pos'sis, solum censuram gerere patiar.' Hæc taliaque quum dixisset, prendi censorem, et in vincula duci jussit. Adprobantibus sex tribunis actionem college, tres adpellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium ordinum solus censuram gessit.

XXXV. Dum

Etruscis.

Romæ geruntur, jam Sutrium ab Fabii proEtruscis obsidebatur: consulique Fabio, imis montibus du- lium cum centi ad ferendam opem sociis tentandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa obcurrit; quorum ingentem multitudinem quum ostenderet subjecta late planicies; consul, ut loco paucitatem suorum adjuvaret, flectit paullulum in clivos agmen, (aspreta erant strata saxis) inde signa in hostem obvertit. Etrusci, omnium, præterquam multitudinis suæ, qua sola freti erant, inmemores, prælium ineunt adeo raptim et avide, ut, abjectis missilibus, quo celerius manus consererent, stringerent gladios, vadentes in hostem. Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. Igitur 42 scuta galeæque ictæ quum etiam, quos non vulnaraverant, turbarent, (neque subire erat facile ad propiorem pugnam, neque missilia habebant, quibus eminus rem gererent) stantes et expositos ad ictus quum jam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes, fluctuantemque et instabilem aciem, redintegrato clamore, strictis gladiis hastati et principes invadunt. eum inpetum non tulerunt Etrusci, versisque signis, fuga effusa castra repetunt. Sed equites Romani, prævecti per obliqua campi, quum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere, montes petunt. Inde inermi pene agmine ac vexato vulneribus in silvam Ciminiam penetratum. Romanus, multis millibus Etruscorum cæsis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hos

40 Nisi duo confecerint legitima suffragia] Nisi duo plene consequuti fuerint eum suffragiorum numerum qui lege præscriptus est.

41* Non renunciato altero] Altero, qui confecit legitima suffragia, non

tamen renunciato, non declarato cen-
sore.

42 Scuta galeæque icta] Ictus lapi-
dum, quibus percutiebantur scuta et
galeæ.

« PoprzedniaDalej »