Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sabini fun duntur.

riæ fuit: cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi ejus monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea, nisi auspicato, gereretur: concilia populi, exercitus vocati, 74 summa rerum, ubi aves non admisissent, 76 dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quidquam mutavit: numero alterum tantum adjecit, ut 76 mille et octingenti equites in tribus centuriis essent. 77 Posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, adpellati sunt: quas nunc, quia 78 geminatæ sunt, 79 sex vocant centurias.

XXXVII. Hac parte copiarum aucta, iterum cum Sabinis confligitur. Sed præterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa jacentem, ardentem in flumen conjicerent: ventoque juvante accensa ligna, 80 et pleraque, in ratibus inpacta, sublicis quum hærerent, 81 pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem adtulit Sabinis. 82 Effusis eadem fugam inpediit: multique mortales, quum hostem effugissent, in flumine ipso periere: quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius pene, quam nunciari posset, insignem victoriam fecere. Eo proelio præcipua equitum gloria fuit. utrimque ab cornibus positos, quum jam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito

s succendunt Gron. Crev.

[blocks in formation]

Ramnenses, Titienses, Luceres poste

riores dicerentur.

78 Geminatæ sunt] Ex ordinatione Ser. Tullii, de qua infra c. 43.

79 Sex centurias] Sic dictas KAT' ox, quia omnium antiquissimæ. Huc refer sex illa suffragia, de quibus Festus.

80 Et pleraque in ratibus] Quorum major pars in rates imposita erat. Quum tamen hunc pontem e ratibus fuisse scribat Dionysius, et ligna, quæ in cum Romani immiserunt, omnia, non tantum pleraque, scaphis fuisse delata, non aspernanda videtur Gronovii conjectura: et pleraque ratibus impacta sublicisque quum hærerent.

81 Pontem] Quem Sabini fecerant ad confluentes Tiberis et Anienis.

82 Effusis] Multo aptius esset, quod subjicit Jac. Gronovius, et fusis. Fusi enim recte opponuntur pugnantibus, non item effusi. Et similiter infra, vii, 33. et fluere coaluerat in effluere.

83 in fugam averterent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere; maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis ratus, præda captivisque Romam missis, spoliis hostium (votum id Vulcano erat) ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere: et, quamquam male gesta res erat, nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite. iterumque ibi fusi, perditis jam prope rebus, pacem petiere.

[ocr errors]
[ocr errors]

XXXVIII. Collatia, et quidquid 84 circa Collatiam agri Collatia Saerat, Sabinis ademtum. 85 Egerius fratris hic filius erat re- binis adgis) Collatiæ in præsidio relictus. deditosque Collatinos ita empta. accipio, eamque deditionis formulam esse. Rex interrogavit: Estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino, Formula ut vos populumque Collatinum 86 dederetis? Sumus. Estne deditionis. populus Collatinus in sua potestate? Est. 87 Deditisne vos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delu'bra, utensilia divina, humanaque omnia, in meam populique 'Romani ditionem? Dedimus. At ego recipio.' Bello Sabino " perfecto, 88 Tarquinius triumphans Romam rediit. inde priscis Latinis bellum fecit. ubi nusquam ad universæ rei di- Bellum micationem ventum est: ad singula oppida circumferendo cum Lati* Latinum domuit. Corniculum, Fiarma, omne nomen culea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, hæc de priscis Latinis, aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. Majore inde animo pacis opera inchoata, 89 quam quanta mole ges- Pacis opera. serat bella: ut non quietior populus domi esset, quam militiæ fuisset. Nam et muro lapideo, cujus exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem, qua nondum munierat,

[blocks in formation]

83 In fugam averterent] Sic quatuor regii codices et Sorbonicus: sic et complures Gronoviani. Vulgo in fugam verterent.

84 Circa Collatium] Scripti quamplurimi: citra Collatiam.

85 Egerius.. Collatiæ in præsidio relictus] In eam urbem imperium a patruo accepit, nullis nec juris nec temporis limitibus definitum. Atque inde ipsi et posteris Collatini cognomen. Dion. 1. III.

86 Ut... dederetis] Campani editio, dedatis: quod quidem magis placeret.

87 Deditisne vos populumque Collatinum] Sigonius exturbaverat particulam que. Eam reposuimus, admo

[ocr errors]

x nomen omne Eæd.

[blocks in formation]

nis.

Servius
Tullius.

eingere parat: et infima urbis loca circa forum aliasque interjectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis 90 e fastigio in Tiberim ductis siccat: et aream ad ædem in Capitolio Jovis, quam voverat bello Sabino, jam præsagiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis.

[ocr errors]

XXXIX. Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Ser. Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantæ rei miraculum orto excitos 91 reges. et quum quidam 92 familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum: 93 sedatoque eam tumultu, moveri vetuisse puerum; donec sua sponte experrectus esset. Mox cum somno et flammam abiisse. Tum abducto in secretum viro Tanaquil, Viden' tu puerum hunc,' inquit, quem tam humili cultu educamus? 94 Scire licet hunc lumen 'quondam rebus nostris dubiis futurum, præsidiumque regiæ 'adflictæ. proinde 95 materiem ingentis publice privatimque 'decoris omni indulgentia nostra nutriamus.' Inde puerum liberum loco coeptum haberi, erudirique artibus, 96 quibus ingenia ad magnæ fortunæ cultum excitantur. Evenit facile, quod Diis cordi esset. Juvenis evasit vere indolis regiæ. nec, quum quæreretur gener Tarquinio, quisquam Romanæ juventutis ulla arte conferri potuit: filiamque ei suam rex despondit. Hic quacumque de caussa tantus illi honos habitus, credere prohibet serva natum eum, parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiæ sum, qui, Corniculo capto, Ser. Tullii, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, quum inter reliquas captivas cognita esset, ob 97 unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio partum, Romæ edidisse Prisci Tarquinii domo. Inde tanto beneficio et inter mua in Prisci T... Gron. Crev.

90 E fastigio Gronovius a compluribus MSS. et vett. editis abesse testatur particulam e. Duo e nostris optimi eam habent, sed ante vocem cloacis. Legamus cum Gronovio cloacis fastigio ductis, i. e. per proclive ductis, ita ut totum opus a Tiberi flumine ad caput cloacarum in fastigium assurgeret.

91 Reges] regem ac reginam.

92 Familiarium] Antique pro servorum. Seneca Ep. 47. (Majores nostri) dominum, patremfamiliæ appellaverunt: servos, quod adhuc in mimis durat, familiares.

tuentur duo ex MSS. Hearnii. Antea edebatur sedatoque jam.

4* Scire licet] Ex hoc prodigio intelligere possumus.

95 Materiem ingentis] Hunc purerum, qui magnum erit et reipublicæ,

et domui nostræ decus.

56 Quibus ingenia] Quarum ope homines eos spiritus concipiunt, ut possint magnam fortunam splendide ac decenter sustinere. Cultus magnæ fortunæ hic intelligitur de iis omnibus, quæ principibus viris dignitatem quandam et auctoritatem conciliant.

97 Unicam] Eximiam, præcellen 99 Selatoque eam tumultu] Sic tem. dedit Gronovius ex conjectura: quam

lieres familiaritatem auctain, et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisse: fortunam matris, quod capta patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur, fecisse.

XL. Duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare cœperat Tarquinius, non apud regem modo, sed apud Patres plebemque, longe maximo honore Ser. Tullius erat. Tum Anei filii duo etsi antea semper pro indignissimo ha- Ancio filiobuerant, se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Ro- rum conspiratio. mæ advenam, 98 non modo civicæ, sed ne Italicæ quidem stirpis; tum impensius 98 his indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed præceps inde porro ad servitia caderet: ut in eadem civitate post 1 centesimum fere annum, quam Romulus Deo prognatus, Deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus servà natus possideat. tum commune Romani nominis, tum præcipue id domus suæ dedecus fore, si, Anci regis virili stirpe salva, non modo advenis, sed servis etiam, regnum Roma pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt. 2 Sed et injuriæ dolor in Tarquinium ipsum magis, quam in Servium, eos stimulabat: et quia gravior ultor cædis, si superesset, rex futurus erat, quam privatus: tum, Servio occiso, quemcumque alium generum delegisset, eumdem regni hæredem facturus videbatur. Ob hæc ipsi regi insi diæ parantur. Ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiæ, quam potuere tumultuosissime, speeie rixæ in se omnes adparitores regios convertunt ; inde, quum ambo regem adpellarent, clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari, et certatim alter alteri obstrepere, coerciti ab lictore, et jussi 3 in vicem dicere, tandem obloqui desistunt. Unus rem ex composito orditur. Cum intentus in eum se Tarquinius rex totus averteret, alter elatam securim in caput dejecit: occiditur. relictoque in vulnere telo, ambo se foras ejiciunt.

XLI. Tarquinium moribundum quum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. clamor

[blocks in formation]

Servius curam rerum capessit.

[ocr errors]
[ocr errors]

inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam jubet, arbitros ejecit a: simul, quæ curando vulneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo comparat: simul, si destituat spes, alia præsidia molitur. Servio propere accito quum pene exsanguem virum ostendisset; dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. "Tuum 'est,' inquit, 'Servi, si vir es, regnum; non eorum, qui alienis 'manibus pessimum facinus fecere. Erige te, Deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circum'fuso igni portenderunt. Nunc te illa coelestis excitet flamma. nunc expergiscere vere. Et nos peregrini regnavimus. Qui sis, non unde natus sis, reputa. Si tua re subita consilia torpent, at 'tu mea sequere.' Quum clamor inpetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte ædium per fenestras, in novam viam versas, (habitabat enim rex ad Jovis Statoris) populum Tanaquil adloquitur: Jubet bono animo esse, ❝ sopitum fuisse regem subito ictu. ferrum haud alte in corpus 'descendisse. jam ad se redisse. Inspectum vulnus, absterso " cruore. omnia salubria esse. confidere prope diem ipsum eos visuros. Interim Ser. Tullio jubere populum dicto audientem esse. Eum jura redditurum, obiturumque alia regis munia 'esse.' Servius cum trabea et lictoribus prodit; ac, sede regia sedens, alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. Itaque, per aliquot dies, quum jam exspirasset Tarquinius celata morte, per speciem alienæ fungendæ vicis U. C. 176. suas opes firmavit. tum demum palam facto, et comploraA.C. 576. tione in regia orta, Servius præsidio firmo munitus, primus injussu populi, voluntate Patrum regnavit. Anci linare jussus. beri, jam tum comprehensis sceleris ministris, ut vivere regem, et tantas esse opes Servii nunciatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.

Servius a

senatu reg.

8

e esse del. Eed.

d ejicit Gron. Crev.
• Excitet ... expergiscere vere]
Eleganter alludit ad somnum illum
ejusdem Servii pueri, de quo suprà c.

39.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

f tunc Eæd.

6

nere vestium, teste Servio ad VII. Æn. v. 612. tria dicit esse genera trabearum. Unum diis sacratum, quod est tantum de purpura. Aliud regium, quod est purpureum, habet tamen album aliquid. Tertium augurale, de purpura et cocco. Trabea nomen inde fuisse volunt, quod quibusdam velut trabibus, seu fasciis diversicolori. bus distingueretur: quod tamen non convenit in eam quæ diis sacrata erat. Ea usi, post reges exactos, consules, sed raro ac certis occasionibus, manente saltem republica; triumphantes; augures; Equites, in transvec. tione equorum, Idibus Quintilibus,

« PoprzedniaDalej »