Obrazy na stronie
PDF
ePub

miles, minime cuiquam militum consules odio in hostes ces- U. C. 434. sisse, aut cessuros: quin duces, sicut belli, ita insatiabilis A. C. 318. supplicii, futuros fuisse, ni respectus equitum sexcentorum,

[ocr errors]
[ocr errors]

qui Luceria obsides tenerentur, præpedisset animos: ne desperata venia hostes cæcos in supplicia eorum ageret, per'dere prius, quam perire, optantes.' Laudare ea milites, letarique obviam itum iræ suæ esse, ac fateri, omnia patienda potius, quam proderetur salus tot principum Romanæ juventutis.

XV. Dimissa concione, consilium habitum, omnibusne copiis Luceriam premerent, an altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiæ ad id voluntatis, tentarentur. Publilius consul, ad peragrandam profectus Apuliam, aliquot expeditione una populos aut vi subegit, aut conditionibus in societatem accepit. Papirio quoque, qui obsessor Luceriæ resti- Luceria terat, brevi ad spem eventus respondit. nam, insessis omnibus capta. viis, per quas commeatus ex Samnio subvehebantur, fame domiti Samnites, qui Luceriæ in præsidio erant, legatos misere ad consulem Romanum, ut, receptis equitibus, qui caussa belli essent, absisteret obsidione. His Papirius ita respondit: 'Debuisse eos Pontium, Herennii filium, quo auctore Romanos sub jugum misissent, consulere, quid victis patiendum censeret. ceterum, quoniam ab hostibus in se æqua statui, quam in se ipsi ferre, maluerint, nunciare Luceriam' jussit, arma, sarcinas, jumenta, multitudinem omnem inbellem intra 'monia relinquerent: militem se cum singulis vestimentis Sub jugum 'sub jugum missurum, ulciscentem inlatam, non novam in- missi Sam'ferentem ignominiam.' Nihil recusatum. septem millia militum sub jugum missa, prædaque ingens Luceriæ capta, receptis omnibus signis armisque, quæ ad Caudium 48 amiserant; et, quod omnia superabat gaudia, equitibus recuperatis, quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant. Haud ferme alia mutatione subita rerum clarior victoria populi Romani est: siquidem etiam (quod quibusdam in annalibus invenio) Pontius, Herennii filius, Samnitium imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub jugum cum ceteris est missus. Ceterum id minus miror, obscurum esse de hostium duce dedito missoque sub jugum: id magis mirabile est, ambigi, Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore, magistro equitum, ea res ad Caudium, atque inde Luceriam gesserit, ultorque unicus Romanæ ignominiæ, 49 haud sciam an justissimo triumpho ad eam ætatem secundum Furium Camillum, triumphaverit, an consulum Papiriique præcipuum id decus sit. Sequitur hunc errorem alius error, Cursorne Papirius proximis comitiis cum 50 Q. Aulio Cerretano iterum,

48 Amiserant] Quidam scripti, inter quos duo e nostris, umissa erant. 49* Haud sciam an] Fortasse. Vid. VOL. I.

not. 12. ad II. 2. et not. 66. ad 111. 60.

50 Q. Aulio Cerretano iterum] Aulium in quibusdam annalibus consulem LI

nites.

U. C. 435.
A, C. 317.
L. Papirio
III. Q. Au
lio II. Coss..

ob rem bene gestam Luceria continuato magistratu, consul tertium creatus sit; an L. Papirius Mugillanus, et in cognomine erratum sit.

XVI. Convenit, jam inde per consules reliqua belli perfecta. Aulius cum 51 Ferentanis uno secundo prœlio debellavit; urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus imperatis, in deditionem accepit. Pari fortuna consulum alter cum Satricanis, qui cives Romani post Caudinam cladem ad Samnites defecerant, præsidiumque eorum in urbem acceperant, rem gessit. nam quum ad moenia Satrici admotus esset exercitus, legatisque, missis ad pacem cum precibus petendam, triste responsum ab consule redditum esset, nisi præsidio Samnitium interfecto aut tradito, ne ad se remearent;' plus ea voce, quam armis inlatis, terroris colonis injectum. Itaque 52 subinde exsequentes quærendo a consule legati, quonam se pacto paucos et infirmos crederet præsidio tam valido et armato vim adlaturos, ab iisdem consilium petere jussi, quibus auctoribus præsidium in urbem accepissent, discedunt: ægreque inpetrato, ut de ea re consuli senatum, responsaque ad se referri sineret, ad suos redeunt. Duæ factiones senatum distinebant; una, cujus principes erant defectionis a populo Romano auctores; altera, fidelium civium. certatum ab utrisque tamen est, ut ad reconciliandam pacem consuli opera navaretur. Pars altera (quum præsidium Samnitium, quia nihil satis præparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset) 53 enunciare consuli satis habuit, qua noctis hora, quaque porta, et quam in viam egressurus hostis foret. altera, quibus invitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt, 54 armatosque clam hostes in urbem acceperunt. duplici proditione et præsidium Samnitium, insessis circa viam silvestribus locis, necopinato obpressum est, et ab urbe

[blocks in formation]

53 Enunciare] Hoc verbum proprie dicitur de iis qui arcana produnt: sic 1. XXXIX c. 10. Si coacta caritate ejus, silenda enunciasset. Et Cic. pro Rose. Amer. n. 110. Ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enunciat. Hæc fere Gronovius. Vid. et not. ad xxv. 9. infra.

54 Armatosque clam hostes in urbem acceperunt] Hi hostes intelligendi sunt ipsi Romani, oppugnatores urbis, qui et paulo infra eodem nomine designantur: ab urbe plena hostium, nempe Romanorum. Totum hoc membrum, quo carebant vulgo editi, primus addidit Galenius. Sed liber ejus habuit clam hoste quod interpreteris licet clam Samnite, hoste Romanorum. Libri

soris laudes.

plena hostium clamor sublatus; momentoque unius horæ U. C. 435. casus Samnis, Satricanus captus, et omnia in potestate A. C. 317. consulis erant. Qui, quæstione habita, quorum opera defectio esset facta, quos sontes comperit, virgis casos securi percussit præsidioque valido inposito, arma Satricanis ademit. Inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam, Samnitesque sub jugum missos auctores sunt. Et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore, sed etiam corporis Papirii Curviribus excellens. Præcipua pedum pernicitas inerat, 55 quæ cognomen etiam dedit: victoremque cursu omnium ætatis suæ fuisse ferunt: et seu 56 virium vi, seu exercitatione multa, cibi vinique eumdem capacissimum: nec cum ullo asperiorem (quia ipse invicti ad laborem corporis esset) fuisse militiam pediti pariter equitique. Equites etiam aliquando ausos ab eo petere, ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris : quibus ille, Ne nihil remissum dicatis, remitto,' inquit, ne 'utique dorsum demulceatis, quum ex equis descendetis.' et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque. Prænestinus prætor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem. quem quum inambulans ante tabernaculum vocari jussisset, lictorem expedire securim jussit. ad quam vocem exanimi stante Prænestino, Agedum, lictor, ' excide radicem hanc,' inquit, 'incommodam ambulantibus:' perfusumque ultimi supplicii metu, multa dicta, dimisit. Haud dubie illa ætate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir, quo magis innisa res Romana staret. 57 quin eum parem destinant animis Magno Alexandro ducem, si arma, Asia perdomita, in Europam vertisset.

* Sumnis casus Gron. Crev.

Gronoviani et nostri clam nocte: quod certo vitiosum est, quum præcesserit eadem nocte. Nihil melius quam vulgata lectio, si sua ei ex scriptis constet auctoritas.

55 Quæ cognomen etiam dedit] Hic ita loquitur Livius, quasi cognomen Cursoris huic primum Papirio inditum esset. Ipse tamen 1. vI. c. 11. L. Papirium Cursorem tribunum militum habet, quem et antea tribunum fuisse militum memorat ejusdem libri c. 5. et censorem eo lustro, quo urbs capta est, infra c. 34. Prior ille Papirius Cursor hujus nostri avus fuisse videtur.

56 Virium vi] Parum usitata sane locutio, et cujus haud facile fortasse aliud exemplum reperias. Dicitur tamen, non

[ocr errors]

absimili figura loquendi, robur virium.
57 Quin eum parem destinant ani-
mis] Quidam editi habebant mendose
destinarant: quod intelligendum fuis-
set de Romanis illis qui tum vive-
bant, quibus tamen ne fama quidem
Alexandrum cognitum fuisse se arbi-
trari dicit Livius infra c. 18. Hinc
ansam arripuit Petrus Bayle in dic..
tionario suo, ubi de Alexandro Magno
agit, nota O, increpandi paulo durius
Livii. Sed vera hujus loci lectio est,
destinant, quam præferunt veteres editi
omnes, scripti nostri, plurimique e Gro-
novianis. Sensus est: ubi quæritur
hodie, an aliquem Romani ducem oppo-
nere potuissent parem Alexandro, des-
tinatur, nominatur potissimum Papirius
Cursor.

U. C. 435.

A. C. 317. Disputatio de Alexan.

dro M. et Romanis.

et ducum

tio.

XVII. Nihil minus quæsitum a principio hujus operis videri potest, quam ut plus justo ab rerum ordine declinarem; varietatibusque distinguendo opere, et legentibus velut deverticula amoena, et requiem animo meo quærerem: tamen 58 tanti regis ac ducis mentio, quibus sæpe tacitis cogitationibus volutavit animum, eas evocat in medium: ut quærere libeat, quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit. Plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in res bel licas, potens. Ea, et singula intuenti et universa, sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc quoque, facile præstant invictum Romanum imperium. Jam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud equidem abnuo, egreAlexandri gium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum Rom. colla facit, 59 quod unus fuit, quod adolescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit. Ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum; 60 Cyrum, quem maxime Græci laudibus celebrant, quid, nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium, vertenti præbuit fortuna? Recenseam duces Roma nos, nec omnes omnium ætatium, sed ipsos eos, cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum; M. Valerium Corvum, C. Marcium Rutilum, C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q. Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos Decios, L. Volumnium, M'. Curium. Deinceps ingentes sequuntur viri, 61 si Punicum Romano prævertisset bellum, seniorque in Italiam trajecisset. Horum in quolibet tum indoles eadem, quæ in Alexandro erat, animi ingeniique; tum disciplina militaris, jam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis præceptis ordinatæ modum venerat. Ita reges gesserant bella; ita deinde exactores regum Junii Valeriique; ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii; ita Furius Camillus, 62 quem juvenes ii, quibus cum Alexandro dimican

y duo Gron.

58 Tanti regis ac ducis mentio] afferebant. Vide ca quæ in hanc senPostquam semel mentionem feci tanti tentiam disputat noster infra sub finem regis ac ducis, Alexandri, hinc data c. 18. occasione facile adducor ut in medium proferam eas cogitationes quas sæpe, perpendens ea quæ ad illum regem ejusque res gestas pertinent, animo volutavi.

59* Quod unus fuit] Quod solus sine collega res gessit. Intuetur Livius Romanos duces, quibus additi collega aut partem laudis detrahebant, aut etiam impedimentum rebus gerendis

60 Cyrum] Sequitur hic Livius Herodotum, apud quem Cyrus a Tomyri Massagetarum regina victus cæ

susque est.

61 Si Punicum] Si Alexander prius cum Poenis bellum, quam cum Romanis gessisset.

62 Quem juvenes, ii] Quem ii quibuscum Alexandro bellandum erat, juvenes senem viderant. Ceterum hic

a

2

dum erat, senem viderant. Militaria opera pugnando obe- U. C. 435. unti Alexandro (nam ea quoque haud minus clarum eum A. C. 317. faciunt) cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus, aut Valerius Corvus, insignes ante milites, quam duces?a cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes? a cessisset Papirius Cursor, illo corporis robore, illo animi?a victus esset consiliis juvenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, 63 64 quem qui ex regibus constare' dixit, unus veram speciem Romani senatus cepit? Id vero erat periculum, ne solertius, quam quilibet unus ex iis, quos nominavi, castris locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis præcaveret, tempus pugnæ deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret. Non cum Dario rem esse dixisset: quem, mulierum ac spadonum agmen trahentem, inter purpuram atque aurum, oneratum fortunæ adparatibus suæ, prædam verius, quam hostem, nihil aliud quam bene ausus vana contemnere, incruentus devicit. Longe alius Italiæ, quam Indiæ, per quam temulento agmine comissabundus incessit visus illi habitus esset, saltus Apuliæ ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domestica cladis, ubi avunculus ejus nuper Epiri rex Alexander absumtus erat.

XVIII. Et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit. qui, si ex habitu novæ fortunæ novique, ut ita dicam, ingenii, quod sibi victor induerat, spectetur, Dario magis similis, quam Alexandro, in Italiam venisset, et exercitum Macedoniæ oblitum degenerantemque jam in Persarum mores adduxisset. Referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis, et desideratas humi jacentium adulationes, 65 etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus; et foeda supplicia, et inter vinum et epulas cædes amicorum, et vanitatem ementienda stirpis. Quid, si vini amor in dies fieret acrior? quid, si trux ac præfervida ira? (nec quidquam dubium inter scriptores refero) nullane hæc damna

2 par del. Doer. del. Rup.

a signa interrog. post duces, ruentes, animi et cepit posita b suæ apparatibus Gron. Crev.

edidimus ii, ubi vulgati habent duo, ex auctoritate antiquissimi nostri codicis, ad quem alludunt alii, tum Gronovio, tum nobis excussi, in quibus legitur hii. Nimirum rò ii sumptum pro nota numeri peperit errorem vulga tæ lectionis: quæ quidem manifeste vitiosa est. Non enim soli duo, sed fere omnes ii qui recensentur a Livio, juvenes Camillum senem viderant.

63 Quem qui ex regibus] Hic fuit Cineas, Pyrrhi regis legatus. Vid. infra XIII. 34.

Sic

64 Veram speciem Romani senatus cepit] Vera sub imagine Romanum se. natum sibi exhibuit: veram senatus Romani notionem assecutus est. Horat. Sat. 3. 1. 11. v. 208. Qui species alias veris....capiet: id est, qui imagines rerum, sive notiones sibi finget diversas a veris.

65 Etiam victis Mucedonibus graves] Quas Macedones, etiamsi victi fuissent, gravate tulissent, nedum eas tolerare possent victores.

« PoprzedniaDalej »