Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 434. A. C. 318.

duntur.

[ocr errors]

præter sponsorem, obligaret. Quid enim vobiscum, Patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis 31 vos adpellare potest? quis se a vobis dicere deceptum? hostis? 'an civis? Hosti nihil spopondistis: civem neminem spondere pro vobis jussistis. Nihil ergo vobis nec nobiscum est, qui'bus nihil mandastis; nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis. Samnitibus sponsores nos sumus, 32 rei satis locupletes. in id, quod nostrum est; in id, quod præstare possumus, corpora nostra et animos; in hæc sæviant, in hæc ferrum, in hæc iras acuant. Quod ad tribunos adtinet, con6 sulite, utrum præsens deditio eorum fieri possit, an in diem 'differatur. nos interim, T. Veturi, vosque ceteri, vilia hæc capita luendæ sponsionis feramus, et nostro supplicio liberemus Romana arma.'

[ocr errors]
[ocr errors]

X. Movit Patres conscriptos tum caussa, tum auctor; nec ceteros solum, sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate. Magistratu inde se extemplo abdicaverunt, traditique fecialibus cum ceteris Caudium ducendi. Sponsores Hoc facto senatusconsulto, lux quædam adfulsisse civitati pacis devisa est. Postumius in ore erat; eum laudibus ad cœlum ferebant: devotioni P. Decii consulis, aliis claris facinoribus æquabant. Emersisse civitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera: ipsum se cruciatibus et hostium iræ obferre, piaculaque pro populo Romano dare.' Arma cuncti spectant et bellum.33 En umquam futurum, ut congredi armatis 'cum Samnite liceat?' In civitate, ira odioque ardente, delectus prope omnium voluntariorum fuit. rescriptæ ex eodem milite novæ legiones, ductusque ad Caudium exercitus. Prægressi feciales, ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus jubent, manus post tergum vinciri. Quum adparitor verecundia majestatis Postumium laxe vinciret, "Quin tu,' inquit, adducis lorum, ut justa fiat deditio?' Tum, ubi in cœtum Samnitium et ad tribunal ventum Pontii est, A. Cornelius Arvina fecialis ita verba fecit: Quandoque hice homines injussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spo'ponderunt, atque ob eam rem 34noxam nocuerunt; ob eam rem, quo populus Romanus scelere inpio sit solutus, hosce 'homines vobis dedo.' Hæc dicenti feciali Postumius genu femur, quanta maxime, poterat vi, perculit, et clara voce ait, se Samnitem civem esse, illum legatum; fecialem a se contra jus gentium violatum; eo justius bellum gesturos.'

[ocr errors]

31* Vos appellare] Vos quodammodo in jus vocare, a vobis suo jure aliquid postulare. Eodem modo infra in oratione Pontii: Sed quid ego te appello? et, Populum Romanum appello.

32 Rei satis locupletes] Debitores idonei solvendo. Reus dicitur quicunque

debet: qui quid promisit spoponditve, quod præstare teneatur. Vid. Fes

tum.

33 En unquam] Nunquamne. Sic infra x. 8. En unquam fando audistis.

34 Noxam nocuerunt] Culpam commiserunt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

Ponti non

XI. Tum Pontius, Nec ego istam deditionem accipiam,' U. C. 434. inquit, nec Samnites ratam habebunt. Quin tù, Sp. Postumi, A. C. 318. 'si Deos esse censes, aut omnia irrita facis, aut pacto stas? accipientis 'Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro eis deditionem pax debetur. Sed quid ego te adpello, qui te captum victori, oratio. 'cum qua potes fide, restituis? Populum Romanum adpello; · quem si sponsionis ad Furculas Caudinas facta poenitet, restituat legiones intra saltum, quo septæ fuerunt. Nemo quemquam deceperit: omnia pro infecto sint: recipiant · arma, quæ per pactionem tradiderunt: redeant in castra sua. 6 quidquid pridie habuerunt, quam in conloquium est ventum, habeant. tum bellum et fortia consilia placeant, tunc sponsio 'et pax repudietur. Ea fortuna, iis locis, quæ ante pacis ⚫ mentionem habuimus, geramus bellum: nec populus Romanus consulum sponsionem, nec nos fidem populi Romani 6 accusemus. Numquamne caussa 35 defiet, cur victi pacto non stetis? Obsides Porsenæ dedistis; furto eos subduxistis: auro civitatem a Gallis redemistis; inter accipiendum aurum cæsi sunt: pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus; eam pacem irritam facitis, et semper aliquam fraudi speciem juris inponitis. Non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas? 36 pacem sibi "habeat, legiones captas victori restituat: hoc fide, hoc foederibus, hoc fecialibus ceremoniis dignum erat. Ut tu qui6 dem, quod petisti, per pactionem habeas, tot cives incolumes; ego pacem, 37 quam hosti tibi remittendo pactus sum, non 'habeam: hoc tu, A. Corneli, hoc vos, feciales, juris gentibus 'dicitis? Ego vero istos, quos dedi simulatis, nec accipio; nec dedi arbitror; nec moror, quo minus in civitatem obligatam 38 sponsione commissa, iratis omnibus Diis, quorum ' eluditur numen, redeant. Gerite bellum, quando Sp. Pos'tumius modo legatum fecialem genu perculit. Ita Dii credent, 'Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse, et 'a Samnite legatum Romanum violatum. eo vobis justum in nos factum esse bellum. Hæc ludibria religionum non r incusemus Doer. Rup.

6

6

[ocr errors]

95 Defiet] Deerit. A verbo defieri, defio. Sigonius maluerat deficiet. Sed primæ editiones, antiquissimus regiorum codicum, Thuanæus, et duo e Gronovianis, defiet: idque probum est. Gronovius exempla allegat e Plauto: Menæchm. Act. 1. Sc. 4. Neque defiat, neque supersit: Rud. Act. IV. sc. 4. v. 63. ut defiat dies.

36 Pacem sibi habeat] Hæc parum accommodate ad rem præsentem dicta videntur. Id enim Pontius defert Romanis, quod repudiabant, quod si præstarent, jam nullomodo ab iis pos

tulari poterat, ut legiones capta Sam.
nitibus restituerentur. Gronovius le-
git: Pacem ne habeat.

37 Quam hosti tibi remittendo] Nihil
huc facit vox hosti. Lege cum Gronovio:
quam hos tibi remittendo pactus sum.
Firmant ejus conjecturam Campanus et
unus ex MSS. Hearnii.

38 Sponsione commissa] Committi verbum jurisconsultorum est, apud quos committi pana dicitur, quæ debetur; committi stipulatio, quæ locum et effectum habet, ita ut ex ea aliquid debeatur.

pudere in lucem proferre? et vix pueris dignas ambages A. C. 318.senes ac consulares fallendæ fidei exquirere? I, lictor, deme ❝ vincla Romanis: moratus sit nemo, quo minus, ubi visum fuerit, abeant.' Et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide, ab Caudio in castra Romana inviolati redierunt.

Prælio vin

XII. Samnitibus, pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum, omnia, 39 quæ deinde venerunt, non in animis solum, sed prope in oculis esse: et sero ac nequidquam laudare senis Pontii utraque consilia; inter quæ se media lapsos victoriæ possessionem pace incerta mutasse, et, beneficii et maleficii occasione amissa, pugnaturos cum eis, quos potuerint in perpetuum vel inimicos tollere, vel amicos facere. adeoque, nullodum certamine inclinatis viribus, post Caudinam pacem animi mutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium, quam Pontium incruenta victoria inter Samnites, faceret: et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum. Inter hæc Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellæ colonia necopinato adventu Samnitium (fuisse et Satricanos cum iis satis constat) nocte occupata est. timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit : lux pugnæ initium fuit; quam aliquamdiu æquam, et quia pro aris ac focis dimicabatur, et quia ex tectis adjuvabat inbellis multitudo, tamen Fregellani sustinuerunt. Fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri præconis passi sunt; 'Incolumem abiturum, qui arma posuisset.' ea spes remisit a certamine animos, et passim arma jactari cœpta. Pertinacior pars armata per aversam portam erupit; tutiorque eis audacia fuit, quam incautus ad credendum ceteris pavor: quos circumdatos igni, nequidquam Deos fidemque invocantes, Samnites concremaverunt. Consules, inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam 40 ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur: Publilius in Samnio substitit adversus 41 Caudinas legiones. Distendit ea res Samnitium animos; quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. Optimum visum est committere rem fortunæ, et transigere cum Publilio certamen. Itaque in aciem copias educunt.

XIII. Adversus quos Publilius consul quum dimicaturus cuntur Sam- esset, prius adloquendos milites ratus, concionem advocari

nites a Pub

lilio.

39 Quæ deinde venerunt] Imo evenerunt, ut duo e nostris libris habent, et postulat usus Latini sermonis.

40 Ad Luceriam] Supra c. 2. ante Caudinam pacem Lucerini dicuntur boni fidelesque Romanorum socii. Sed

nimirum intelligendum est eos postea in Samnitium potestatem venisse, quamvis id Livius non memoraverit.

41 Caudinas legiones] Samnitium exercitum, quid ad Caudium rem gesserat.

42

U.C. 434

A. C. 318.

jussit. ceterum sicut ingenti alacritate ad prætorium concursum est, ita præ clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est. Suus cuique animus memor ignominiæ adhortator aderat. Vadunt igitur in proelium urguentes signiferos: et, ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila, velut dato ad id signo, abjiciunt, strictisque gladiis cursu in hostem feruntur. Nihil illic imperatoriæ artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit: omnia ira militaris prope vesano inpetu egit. Itaque non fusi modo hostes sunt; sed, ne castris quidem suis fugam inpedire ausi, Apuliam dissipati petiere: Luceriam tamen, coacto rursus in unum agmine, est perventum. Romanos ira eadem, quæ per mediam aciem hostium tulerat, et in castra pertulit. ibi plus, quam in acie, sanguinis ac cædis factum, prædæque pars major ira conrupta. Exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis pervenerat Arpos per omnia pacata, Samnitium magis injuriis et odio, quam beneficio ullo populi Romani. Nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca, contemto cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili genere, ipsi montani atque agrestes depopulabantur. quæ regio si fida Samnitibus fuisset, aut pervenire Arpos exercitus Romanus nequisset, aut interjecta inter Romam et Arpos, penuria rerum omnium, exclusos a commeatibus absumsisset. 44 Tum quoque profectos inde ad Luceriam, juxta obsidentes obsessosque, inopia vexavit. omnia ab Arpis Ro- Papirius obmanis subpeditabantur; ceterum adeo exigue, ut militi, sidet Luceoccupato stationibus vigiliisque et opere, eques folliculis in castra ab Arpis frumentum veheret; interdum obcursu hostium cogeretur, abjecto ex equo frumento, pugnare. 45 obsessist prius, quam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant, et auxilia intromissa. Artiora omnia adventus Publilii fecit; qui, obsidione delegata in curam collegæ, vacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat. Itaque quum spes

s loci Gron. Crev.

42 Ne castris quidem suis] Ne in castra quidem sua ausi se recipere, ne fuga difficilior fieret.

43 Aut interjecta] Supple, illa regio: quæ si inimica Romanis fuisset, interjecta inter Romam et Arpos, intercepisset commeatus, qui Roma subvehi potuissent; ac proinde absumpsisset Romanum exercitum penuria rerum omnium laborantem. Itaque minime opus est mutare absumpsisset

Et obsessis Eæd. Doer. Rup.

in absumpsissent, quod vult Gronovius.

44* Tum quoque] Atque etiam licet, ut modo diximus, regio illa fida non esset Samnitibus, sed pacata Romanis.

45 Et obsessis] Duo codd. unus Gronovio, alter nobis inspectus, omittunt particulam et: quæ revera obest potius quam juvat. Postquam de obsidentibus locutus est Livius, transit ad obsessos.

riam.

U. C. 434. nulla esset, diutius absessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis viribus, signa cum Papirio conferre.

Iterum
vincuntur
Samnites a
Coss.

[ocr errors]

XIV. Per id tempus, parantibus utrisque se ad prœlium, legati Tarentini interveniunt, denunciantes Samnitibus Romanisque, ut bellum omitterent. per utros stetisset, quo minus discederetur ab armis, adversus eos se pro alteris pugnaturos. Ea legatione Papirius audita, perinde ac motus dictis eorum, cum collega se communicaturum respondit: adcitoque eo, quum tempus omne in adparatu" consumsisset, conlocutus de re haud dubia, 46 signum pugnæ proposuit. Agentibus divina humanaque, quæ adsolent, quum acie dimicandum est, consulibus, Tarentini legati obcursare, responsum exspectantes, quibus Papirius ait: Auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nunciat. litatum præterea est egregie. auctoribus Diis, ut videtis, ad rem gerendam profi'ciscimur.' Signa inde ferri jussit, et copias eduxit, vanissimam increpans gentem, quæ, suarum inpotens rerum præ domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere æquum censeret. Samnites ex parte altera, quum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem vere cupiebant, aut expediebat simulare, ut Tarentinos sibi conciliarent, quum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, vociferari, ❝ 47 se in auctoritate Tarentinorum manere, 'nec descendere in aciem, nec extra vallum arma ferre. Deceptos potius, quodcumque casus ferat, passuros, quam ut sprevisse pacis auctores Tarentinos videantur. Accipere se omen,' consules aiunt, et eam precari mentem hostibus, ut 'ne vallum quidem defendant.' Ipsi, inter se partitis copiis, succedunt hostium munimentis, et, simul undique adorti, quum pars fossas explerent, pars vellerent vallum, atque in fossas proruerent, nec virtus modo insita, sed ira etiam, exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere: et pro se quisque, non hæc furculas, nec Caudium, nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset; sed Romanam virtutem, quam nec vallum, nec fosse arcerent,' memorantes, cædunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos, liberos, puberes, inpuberes, homines, jumentaque. nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent, avidosque cædis milites e castris hostium imperio ac minis expulissent. Itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem iræ confestim oratio habita est, ut doceretur

[ocr errors]

add. pugne Doer. Rup.

46 Signum pugnæ] Tunicam purpu
Vid. not. 49. ad c. 12. 1. vi,
47* Se in auctoritate Tarentinorum

ream.

manere] Se Tarentinis pacis auctoribus, pacem suadentibus, usque obsequi velle.

« PoprzedniaDalej »