Obrazy na stronie
PDF
ePub

non poterat, eum ipsum, in quo constiterat, locum castris U. C. 432. dimetari jussit. 95 id vero, circumfuso undique equitatu, ut A. C. 320. vallum peteretur, opusque inciperet, fieri non poterat. Itaque, ubi neque eundi, neque manendi copiam esse videt, instruit aciem, inpedimentis ex agmine remotis. instruunt contra et hostes, et animis et viribus pares. auxerat id maxime animos, quod, ignari 9 loco iniquo, non hosti, cessum, velut fugientes ac territos terribiles ipsi secuti fuerant. Id aliquamdiu æquavit pugnam, jam pridem desueto Samnite Prolium clamorem Romani exercitus pati. At, hercule, illo die ab atrox comhora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen stetisse, ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit; neque signa promota loco, retrove recepta ; neque recursum ab ulla sit parte. In suo quisque gradu obnixi, urguentes scutis, 97 sine respiratione ac respectu pugnabant. fremitus æqualis, tenorque idem pugnæ 98 in defatigationem ultimam aut noctem spectabat. Jam viris vires,

[ocr errors]
[ocr errors]

jam ferro sua vis, jam consilia ducibus deerant: quum subito Samnitium equites, quum, turma una longius provecta, accepissent, inpedimenta Romanorum procul ab armatis sine præsidio, sine munimento stare, aviditate prædæ inpetum faciunt. Quod ubi dictatori trepidus nuncius adtulit; 'Sine 'modo,' inquit, sese præda præpediant.' alii deinde super alios, diripi passim ferrique fortunas militum, vociferabantur. Tum magistro equitum adcito, ' Vides tu,' inquit, M. Fabi, ' ab hostium equite omissam pugnam? hærent inpediti inpe'dimentis nostris. Adgredere, quod inter prædandum omni ' multitudini evenit, dissipatos: raros equis insidentes, raros, 'quibus ferrum in manu sit, invenies: equosque dum præda onerant, cæde inermes, cruentamque illis prædam redde. 'Mihi legiones peditumque pugna curæ erunt: penes te 6 equestre sit decus.'

[ocr errors]

mittitur.

XXXIX. Equitum acies, qualis quæ esse instructissima Vincuntur potest, invecta in dissipatos inpeditosque hostes, cæde omnia Samnites. replet. inter sarcinas omissas repente, objacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnæ, neque fugæ satis potentes, cæduntur. Tum, deleto prope equitatu hostium, M. Fabius, circumductus paullulum alis, ab tergo pedestrem aciem adoritur. clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos; et dictator, ubi respectantes hos

95 Id vero] Id vero, nempe ut peterentur ligna ad struendum vallum, fieri non poterat ob circumfusum un dique equitatum hostilem.

6 Loco iniquo non hosti cessum] Ideo cessisse Romanos, quod in loco iniquo essent, non quod hostem time

rent.

97 Sine.... respectu] Ita ut nemo respectaret, id est, retrorsum caput oculosque flecteret.

98* In defatigationem ultimam aut noctem spectabat] Eo rem adducere videbatur, ut certamen dirimi non pos set, nisi aut defatigatione ultima, aut

nocte.

U. C. 432.
A. C. 320.

Pacem erant.

tium antesignanos, turbataque signa, et Auctuantem aciem vidit, tum adpellare, tum adhortari milites, tribunos 99 prineipesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare. Novato elamore, signa inferuntur: et, quidquid progrediebantur, magis magisque turbatos hostes cernebant. Eques ipse jam primis erat in conspectu: et Cornelius, respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod voce poterat, monstrabat, vexilla se suorum parmasque cernere equitum. Quod ubi auditum simulque visum est, adeo repente laboris, per diem pene totum tolerati, vulnerumque obliti sunt, ut haud secus, quam si tum integri e castris signum pugnæ accepissent, concitaverint se in hostem. nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum, peditumque vim potuit: partim in medio cæsi, partim in fugam dissipati sunt. Pedes restantes ac circumventos cecidit: ab equite fugientium strages est facta; inter quos et ipse imperator cecidit. Hoc demum prælium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis fremerent, 'minime id quidem mirum esse, si inpio bello, et contra 'fœdus suscepto, infestioribus merito Diis quam hominibus, 'nihil prospere agerent. expiandum id bellum magna mercede, luendumque esse. Id referre tantum, utrum sup'plicia noxio paucorum, an omnium innoxio præbeant sanguine audebantque jam quidam nominare auctores armorum. Unum maxime nomen per consensum clamantium Brutuli Papii exaudiebatur. vir nobilis potensque erat, haud dubie proximarum induciarum ruptor. De eo coacti referre prætores decretum fecerunt, Ut Brutulus Papius Romanis 'dederetur, et cum eo præda omnis Romana, captivique ut 'Romam mitterentur; quæque res per feciales ex fœdere ' repetitæ essent, secundum jus fasque restituerentur.' Feciales Romam, ut censuerunt, missi, et corpus Brutuli exanime ipse morte voluntaria ignominiæ se ac supplicio subtraxit. Placuit cum corpore bona quoque ejus dedi. nihil Negant Ro- tamen earum rerum, præter captivos, ac si qua cognita ex præda sunt, acceptum est: ceterarum rerum irrita fuit deditio. dictator ex senatusconsulto triumphavit. Hoc bellum a consulibus bellatum, quidam auctores sunt, eosque de Samnitibus triumphasse: Fabium etiam in Apuliam processisse, atque inde magnas prædas egisse.

mani.

XL. Nec discrepat, quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit. id ambigitur, belline gerendi caussa creatus sit; an ut esset, qui ludis Romanis, quia L. Plautius prætor gravi mor

99 Principes....ordinum] Præcipuos ordinum ductores, primores centurio

num.

Id referre tantum] Hoc unum interesse, differre; hanc unam optio

nem dari, utrum noxio paucorum, an omnium innoxio sanguine pœnas luant. Sic XXVIII. 19. Ubi quisque mortem oppeteret, id referr:.

bo forte inplicitus erat, 2signum mittendis quadrigis daret; U. C. 432. functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio, se A. C. 320. dictatura abdicaret. nec facile est, aut rem rei, aut auctorem auctori præferre. Vitiatam memoriam funebribus laudibus reor, falsisque imaginum titulis, dum familia ad se quæque famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio trahunt. Inde certe et singulorum gesta, et publica monumenta rerum confusa. nec quisquam æqualis temporibus illis scriptor exstat, quo satis certo auctore stetur.

2 Signum mittendis quadrigis] Signum, quo dato quadriga e carceribus emissæ

corriperent Circi spatia. Hoc munere
fungitur consul 1. XLV. c. 1. infra.

EPITOME LIBRI IX.

T. VETURIUS et Sp. Postumius apud Caudinas Furcas, deducto in locum artum exercitu, quam nulla spes evadendi esset, fœdere cum Samnitibus facto, et sexcentis equitibus Romanis obsidibus datis, ita exercitum abduxerunt, ut omnes sub jugum mitterentur. iidemque, auctore Sp. Postumio consule, (qui in senatu suaserat, ut eorum deditione, quorum culpa tam deforme fœdus ictum erat, publica fides liberaretur) cum duobus tribunis plebis et omnibus, qui fœdus spoponderant, dediti Samnitibus, non sunt recepti. nec multo post, fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub jugum missis, receptisque sexcentis equitibus Romanis, qui obsides dati erant, pudor prioris flagitii abolitus est. Tribus duæ adjecta sunt, Ufentina et Falerina. Suessa et Pontiæ coloniæ deducta sunt. Ap. Claudius censor aquam perduxit: viam stravit, quæ Appia vocata est: libertinorum filios in senatum legit. Ideoque, quoniam is ordo videbatur inquinatus indignis, sequentis anni consules in senatu legendo observaverunt, quemadmodum ante per proximos censores observatum fuerat. Res præterea contra Apulos, Etruscos, Umbros, Marsos, Pelignos, Equos et Samnites, quibus fœdus erat restitutum, prospere gestas continet. continet. Flavius scriba, libertino patre natus, ædilis curulis fuit per forensem factionem creatus: quæ quum comitia et campum turbaret, et in iis propter nimias vires dominaretur, a Q. Fabio censore in quatuor tribus redacta est, quas urbanas adpellavit. Eaque res Fabio Maximo nomen dedit. 2 In hoc libro mentio Alexandri Magni, qui temporibus his fuit; et, æstimatis populi Romani viribus, quæ tunc erant, colligitur, si Alexander in Italiam trajecisset, non tam facilem ei victoriam de populo Romano fore, quam de iis gentibus, quas ad Orientem imperio suo subjecerat.

1 In senatu legendo observaverunt, quemadmodum ante... observatum fuerat] Non hæc satis Latina videtur oratio. Aut aliquid vitii est, aut is qui has epitomas redegit, malus est Latinitatis auctor.

2 In hoc libro mentio Alexandri Magni] Tota hæc postrema periodus adjecta VOL. I.

est a Sigonio ex MSS. nisi quod ille sic in iis legi testatur: In hoc libro mentionem habet (supple Livius) Alexandri magni. Quod cur mutatum sit, non videmus. Sic enim accuratior est oratio, et primum hoc membrum aptius respondet iis quæ sequuntur.

Kk

« PoprzedniaDalej »