Obrazy na stronie
PDF
ePub

A. C. 322.

[ocr errors]
[ocr errors]

U. C. 420. sentia moderatum iræ esse, ne quid de collega secus populo 6 aut senatui scriberet; sed, quum revertisset, potissimum ex ' tribunis consularibus habuisse, quem ex collegis, optione ab 'senatu data, socium sibi imperii delegerit. Nam populi ' quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem umquam atrociorem fuisse in eos, qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent, quam ut pecunia eos 'multaret. capite anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam diem esse. Nunc ducibus populi Romani, quæ ne victis quidem bello fas fuerit, virgas et 'secures victoribus, et justissimos meritis triumphos intentari. Quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset: si fusus, fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra 'iram violentiamque ejus excessuram fuisse, quam ut verberaret necaretque? Quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in lætitia, victoria, supplicationibus, ac gratula'tionibus esse: eum, propter quem Deûm delubra pateant, aræ sacrificiis fument, honore, donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani; intuentem Ca'pitolium atque arcem, Deosque ab se 81 duobus proeliis haud 'frustra advocatos? Quo id animo exercitum, qui ejus ductu auspiciisque vicisset, laturum? quem luctum in castris Romanis, quam lætitiam inter hostes fore?' Hæc, simul jurgans, querens, Deûm hominumque fidem obtestans, et complexus filium, plurimis cum lacrimis agebat.

Dictatoris oratio.

[ocr errors]
[ocr errors]

XXXIV. Stabat cum eo senatus majestas, favor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus. Ex parte altera 82 imperium invictum populi Romani, et disciplina rei 'militaris, et dictatoris edictum pro numine semper observa6 tum, et Manliana imperia, et posthabita filii caritas publicæ "utilitati,' jactabantur. Hoc etiam L. Brutum, conditorem 'Romanæ libertatis, antea in duobus liberis fecisse. nunc patres comes, et senes faciles 83 de alieno imperio spreto, tamquam rei parvæ, disciplinæ militaris eversæ juventuti gratiam 'facere. Se tamen perstaturum in incepto: nec ei, qui 'adversus dictum suum, turbatis religionibus ac dubiis auspi'ciis, pugnasset, quidquam ex justa poena remissurum. Ma'jestas imperii perpetua ne esset, non esse in sua potestate. L. Papirium nihil de ejus jure deminuturum. optare, ne po( testas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

'Romanum imperium, neu populus1 in se potissimum dictato- U. C. 430. rem et jus dictaturæ exstinguat. Quod si fecisset, non A. C. 322. 'L. Papirium, sed tribunos, sed pravum populi judicium, 'nequidquam posteros accusaturos: quum, polluta semel 'militari disciplina, non miles centurionis, non centurio 'tribuni, non tribunus legati, non legatus consulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio; nemo hominum, nemo Deorum verecundiam habeat; non edicta imperatorum, non auspicia observentur; sine commeatu vagi 'milites in pacato, in hostico errent, inmemores sacramenti, 'licentia sola se, ubi velint, exauctorent; infrequentia dese'rantur signa; neque conveniatur ad edictum, nec discernatur, 'interdiu nocte, æquo iniquo loco, jussu injussu imperatoris pugnent ; et non signa, non ordines servent; latrocinii modo cæca et fortuita, pro sollemni et 84 sacrata militia sit. Horum 'criminum vos reos in omnia secula obferte, tribuni plebi : 685 vestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabiim objicite.'

·

[ocr errors]

rem.

XXXV. Stupentes tribunos et suam jam vicem magis anxios, quam ejus, cui auxilium ab se petebatur, liberavit onere consensus populi Romani, ad preces et obtestationem versus, ut sibi poenam magistri equitum dictator remitteret. Tribuni quoque, inclinatam rem in preces subsecuti, orare dictatorem insistunt, ut veniam errori humano, veniam ado- P. R. exolescentiæ Q. Fabii daret: satis eum poenarum dedisse, rat dictatoJam ipse adolescens, jam pater M. Fabius contentionis obliti, procumbere ad genua, et iram deprecari dictatoris. Tum dictator, silentio facto, Bene habet,' inquit, Quirites. ' vicit disciplina militaris, vicit imperii majestas, quæ in discri'mine fuerunt, an ulla post hanc diem essent. Non noxæ eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit; 'sed, noxæ damnatus, donatur populo Romano; donatur tri'buniciæ potestati, precarium non justum auxilium ferenti. Vive, Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te, quam, qua paullo ante exsultabas, victoria. vive, id facinus ausus, cujus tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset, quo 'fuit L. Papirius, veniam dedisset. Mecum, ut voles, reverteris ' in gratiam populo Romano, cui vitam debes, nihil majus 'præstiteris, quam si hic tibi dies satis documenti dederit, ut 'bello ac pace pati legitima imperia possis.' Quum se nihil morari magistrum equitum pronunciasset, degressum eum 86 templo lætus senatus, lætior populus, circumfusi, ac gratulantes hinc magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti sunt:

[ocr errors]

1 add. Romanus Gron. Crev. Sacrata] Militia sacrata habebatur

ob sacramentum militare.

m Q. Fabio Ed.

tificemini Q. Fabio, et licentiam ejus
tueamini.

85 Vestra obnoxia capita] Vestra capita obstringite tot criminibus, ut gra- 14.

86 Templo] Rostris. Vid. supra c.

U. C. 430. firmatumque imperium militare haud minus periculo Q. Fabii, A. C. 322. quam supplicio miserabili adolescentis Manlii, videbatur. Forte ita eo anno evenit, ut, quotiescumque dictator ab exercitu recessit, hostes in Samnio moverentur. ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Valerio legato, qui castris præerat, ne quam vim hostium magis, quam trucem dictatoris iram, timeret. Itaque, frumentatores quum, circumventi ex insidiis, cæsi loco iniquo essent, creditum vulgo est, subveniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset. ea quoque ira alienavit a dictatore militum animos, jam ante infensos, quod inplacabilis Q. Fabio fuisset; et, quod suis precibus negasset, ejus populo Romano veniam dedis

Legiones

industria

male pug

nant.

set.

XXXVI. Postquam dictator, præposito in urbe L. Papirio Crasso magistro equitum, Q. Fabio vetito quidquam pro magistratu agere, in castra rediit; neque civibus satis lætus adventus ejus fuit, nec hostibus quidquam adtulit terroris. namque postero die, seu ignari venisse dictatorem, seu, adesset an abesset, parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt. Ceterum tantum momenti in uno viro L. Papirio fuit, ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret, debellari eo die cum Samnitibus potuisse, pro haud Romana de dubio habitum sit: ita instruxit aciem loco ac subsidiis, ita omni arte bellica firmavit. cessatum a milite, ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, inpedita victoria est. Plures Samnitium cecidere: plures Romani vulnerati sunt. Sensit peritus dux, quæ res victoriæ obstaret : temperandum ingenium suum esse, et severitatem miscendam 87 comitati. Itaque, adhibitis legatis, ipse, 88 circum saucios milites inserens in tentoria caput, singulos, ut sese haberent, rogitans, curam eorum nominatim legatis, tribunisque, et 89 præfectis demandabat": rem per se popularem ita dexter egit, ut, medendis corporibus, animi multo prius militum imperatori reconciliarentur: nec quidquam ad salubritatem efficacius fuerit, quam quod grato animo ea cura accepta est. Refecto exercitu, cum hoste congressus haud dubia spe sua militumque, ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit. Incessit deinde, qua duxit prædæ spes, victor exercitus; perlustravitque hostium agros, nulla arma, nullam vim, nec apertam, nec insidiis, expertus. Addebat alacritatem, quod dictator prædam omnem edixerat militibus: nec ira magis post demandabat interpunct. maj. posuit Doer.

Dictator comior factus.

Samnites vincit.

n

87 Comitati] Mallet Gronovius: comitate.

88* Circum saucios milites] Omnes saucios milites ex ordine circumiens.

8 Præfectis] Præfectis sociorum. Hi erant numero, jure, et potestate tribunis militum pares, et eadem omnia in socios usurpabant, quæ isti in cives.

1

A. C. 322.

publica, quam privatum compendium, in hostem acuebat. U. C. 430.
His cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere :
cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus, et annuum
stipendium darent; quum ire ad senatum jussi essent, secu-
turos se dictatorem responderunt, unius ejus fidei virtutique
caussam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus
exercitus.

XXXVII. Dictator triumphans urbem est ingressus: et, U. C. 431.
quum se dictatura abdicare vellet, jussu Patrum, priusquam A. C. 321.
abdicaret, consules creavit C. Sulpicium Longum iterum, II. Q. E-
C. Sulpicio
Q. Æmilium Cerretanum. Samnites, infecta pace, quia de milio Coss.
conditionibus agebatur, inducias annuas ab urbe retulerunt.
nec earum ipsarum sancta fides fuit: adeo, postquam Papi-
rium abisse magistratu nunciatum est, adrecti ad bellandum
animi sunt. C. Sulpicio, Q. Æmilio (9o Aulium quidam an-
nales habent) consulibus P, ad defectionem Samnitium Apu-
lum novum bellum accessit. Utroque exercitus missi. Sul-
picio Samnites, Apuli Emilio sorte evenerunt. Sunt, qui
non ipsis Apulis bellum inlatum, sed socios ejus gentis po-
pulos ab Samnitium vi atque injuriis defensos scribant. Ce-
terum fortuna Samnitium, vix a se ipsis eo tempore propul-
santium bellum, propius ut sit vero, facit, non Apulis ab
Samnitibus arma inlata, sed cum utraque simul gente bel-
lum Romanis fuisse. nec tamen res ulla memorabilis acta:
ager Apulus Samniumque evastatum: hostes nec hic, nec
illic inventi. Romæ nocturnus terror ita ex somno trepi-
dam repente civitatem excivit, ut Capitolium atque arx,
moeniaque et portæ, plena armatorum fuerint. et quum
concursatum conclamatumque ad arma omnibus locis esset,
prima luce nec auctor, nec caussa terroris comparuit. Eo-
dem anno de Tusculanis Flavia rogatione populi fuit judi- Judicium
cium. M. Flavius tribunus plebis tulit ad populum, ut 91 in de Tuscula-

• ab Gron. Crev. P consulibus, Aulium quidam annales habent, ad etc. Crev.

ad annum 438. Non possumus tamen
assentiri doctissimis viris, qui totam
hanc parenthesin, Aulium quidam
annales habent, quæ ubique exstat, e
Liviano textu exturbant. Nec adeo
mirum est Livium hic hæsitare in illo
nomine; postea ei sententiæ quæ veri-
similior ipsi visa est, sine ulla dubita-
tionis nota adhæsisse.

90 Aulium quidam annales habent] Quod quidem verius, nec immerito fortasse, videtur Sigonio, Pighio, Gronovio: tum quia hic consul plebeius esse debuit, quum Sulpicius foret patricius: Æmilia autem gens patricia erat, Aulia plebeia: tum quia 1. 1x. capp. 15. 16. 22. et 23. ubi de eodem homine agitur, Campanus et Andreas nusquam Æmilium, sed vel 91 In Tusculanos.. quorum eorum] Aurelium, vel Aulum, vel Alium, vel In Tusculanos, non omnes quidem, Aulium denique habent: unde merito sed in illos eorum, sive ex eis, quorum colligitur Livium his locis revera ope ac consilio.. Solennis erat formu scripsisse Aulium. Consentiunt Capi- la, qui eorum. Exempla vide apud tolini Fasti, ubi de ejus morte agunt, nostrum XXIII. 25. et xxvi. 34.

nis.

U. C. 431. Tusculanos animadverteretur; quorum eorum ope ac consiA. C. 321. lio Veliterni Privernatesque populo Romano bellum fecissent. Populus Tusculanus cum conjugibus ac liberis Romam venit. ea multitudo, veste mutata, et 92 specie reorum, tribus circuit, genibus se omnium advolvens. plus itaque misericordia ad pœnæ veniam inpetrandam, quam caussa ad crimen purgandum valuit. Tribus omnes, præter Polliam, antiquarunt legem. Polliæ sententia fuit, puberes verberatos necari, conjuges liberosque sub corona lege belli venire : memoriamque ejus iræ Tusculanis in pœnæ tam atrocis auctores mansisse ad patrum ætatem constat, nec quemquam ferme ex Pollia tribu candidatum 93 Papiriam ferre solitum.

U.C.432.
A. C. 320.

L. Fulvio
Coss.

A. Corne-
lius dicta-

tor.

Nocte castra relin

quit.

XXXVIII. Insequenti anno, Q. Fabio, 94 L. Fulvio conQ. Fabio, sulibus, A. Cornelius Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum, metu gravioris in Samnio belli (conducta enim pretio a finitimis juventus dicebatur) intentiore delectu habito, egregium exercitum adversus Samnites duxerunt. Castra in hostico incuriose ita posita, tamquam procul abesset hostis: quum subito advenere Samnitiuni legiones tanta ferocia, ut vallum usque ad stationem Romanam inferrent. Nox jam adpetebat: id prohibuit munimenta adoriri. nec dissimulabant, orta luce postero die facturos. Dictator, ubi propiorem spe dimicationem vidit, ne militum virtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis, qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit: nec tamen fallere propter propinquitatem castrorum potuit. Eques extemplo insecutus ita institit agmini, ut, donec lucesceret, proelio abstineret. ne pedestres quidem copiæ ante lucem castris egressæ. Eques, luce demum ausus incursare in hostem, carpendo novissimos, premendoque iniquis ad transitum locis, agmen detinuit. interim pedes equitem adsecutus; et totis jam copiis Samnis urguebat. Tum dictator, postquam sine magno incommodo progredi

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »