Obrazy na stronie
PDF
ePub

L. Æmilio

obsideretur, alter consul comitiorum caussa Romam revocatus. Carceres eo anno in circo primum statuti. Nondum perfunctos cura Privernatis belli tumultus Gallici fama atrox invasit, haud ferme umquam neglecta Patribus. Extemplo igitur consules novi, L. Æmilius Mamercinus et C. U. C. 426. Plautius, eo ipso die, Kalendis Quinctilibus, 26 quo magis- A. C. 326. tratum Pinierunt, comparare inter se provincias jussi; et II. C. PlauMamercinus, cui Gallicum bellum evenerat, scribere exerci- tio Coss. tum sine ulla vacationis venia. quin opificum quoque vulgus et sellularii, minime militiæ idoneum genus, exciti dicuntur: Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur. longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. Paucos deinde post dies, satis explorata temporis ejus quiete, 27 a Gallis Priver- Privernum num omnis conversa vis. Duplex inde fama est: alii vi captum. captam urbem, Vitruviumque vivum in potestatem venisse : alii, priusquam ultima adhiberetur vis, 28 ipsos se in deditionem consulis 29 caduceum præferentes permisisse, auctores sunt, Vitruviumque ab suis traditum. Senatus, de Vitruvio Privernatibusque consultus, consulem Plautium, dirutis Priverni muris, præsidioque valido inposito, ad triumphum arcessit; Vitruvium in carcerem adservari jussit, quoad consul redisset; tum verberatum necari. ædes ejus, quæ essent in Palatio, diruendas, bona 30 Semoni Sanco censuerunt consecranda: quodque æris ex eis redactum est, ex eo ænei orbes facti, positi in Sacello Sanci 31 versus 9 ædem Quirini. De senatu Privernate ita decretum, ut, qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset, trans Tiberim lege eadem, qua Veliterni, habitaret. His ita decretis, usque ad triumphum Plautii silentium de Privernati

P magistratus Gron.

2 Quo mugistratum inierunt] Vulgo editi magistratus. Sed et perpetuus Livii mos id postulat quod expressimus; et ita habent Campanus, Sigonius, tres MSS. Hearnii, quatuor nostri.

27 A Gallis] Quæ prius in Gallos parata erat, adversus Privernum omnis conversa vis.

28 Ipsos se in deditionem consulis... permisisse] Recte videtur Dujatius emendare, consuli. Vox illa non tota pro more solito scripta erat, sed tantum cos. ut habent quatuor e nostris.

29* Caduceum] Virgam pacis indicem, quam ii qui pacem petituri veniebant, gestare præ manibus soliti erant. Vid. plura in not. ad xXVI. 17.

30 Semoni Sanco] Observavimus in

4 adversus Crev.

not. 74. ad 11. 31. Sancum eumdem esse
ac dium, sive deum Fidium. Idem et
Hercules erat, testibus Festo in voce
Propter viam, et Varr. 1. IV. de lingua
Latina, sed Hercules Sabinus, ut col-
ligitur ex Varr. loco memorato, et
Dion. 1. 11. qui Sancum Sabinæ regio-
nis genium fuisse perhibet. Nempe
suum quæque fere gens Herculem
habuit. Semonem interpretantur vul-
go Heroem, quasi semihominem: mi-
norem diis, majorem hominibus. Vid.
Matth. Martin. Lexicon. Prope ejus,
quicunque tandem is sit, sacellum, ædes
Quirini fuit.

31 Adversus ædem Quirini] Andreas,
Campanus, aliquot Hearnii MSS. et
nostri omnes in hanc lectionem consen-
tiunt. Vulgo versus ædem.

[ocr errors]

ad senatum de Privernatibus.

[ocr errors]
[ocr errors]

U. C. 426. bus fuit: post triumphum consul, necato Vitruvio sociisque A. C. 326. ejus noxæ, apud satiatos jam suppliciis nocentium tutam menCos. refert tionem de Privernatibus ratus; Quoniam auctores defec' tionis,' inquit, 'meritas poenas et ab Diis inmortalibus et a ' vobis habent, Patres conscripti, quid placet de innoxia multi'tudine fieri? Equidem, etsi meæ partes exquirendæ magis ❝ sententiæ, quam dandæ sunt; tamen, quum videam, Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax ' est; quam minimum irarum inter nos illosque relinqui velim.' XXI. Quum ipsa per se res anceps esset, prout cujusque ingenium erat, atrocius mitiusve suadentibus; tum incerPrivernatis tiora omnia unus ex Privernatibus legatis fecit, magis conlegati re- ditionis, in qua natus esset, quam præsentis necessitatis, sponsa fe. memor: qui, interrogatus a quodam tristioris sententiæ rocia. auctore, quam poenam meritos Privernates censeret? eam,' inquit, quam merentur, qui se libertate dignos censent.' cujus quum feroci responso infestiores factos videret consul eos, qui ante Privernatium caussam inpugnabant; ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, Quid, si 'pœnam,' inquit, remittimus vobis, qualem nos pacem vobiscum habituros speremus? Si bonam dederitis,' inquit, 'et 'fidam, et perpetuam : si malam, haud diuturnam.' Tum vero minari, nec id ambigue, Privernatem, 32 quidam, et illis vo"cibus ad rebellandum incitari pacatos populos:' pars melior senatus 33 ad meliora responsum trahere, et dicere, ' Viri, et • liberi, vocem auditam. an credi posse, ullum populum, aut "hominem denique, in ea conditione, cujus eum poeniteat, diutius, quam necesse sit, mansurum? Ibi pacem esse fidam, "ubi voluntarii pacati sint: neque eo loco, ubi servitutem esse "velint, fidem sperandam esse.' In hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit animos, idemtidem ad 34 principes sententiarum consulares, uti exaudiri posset a pluribus, dicendo, 356 Eos demum, qui nihil, præterquam de libertate, cogitent, "dignos esse, qui Romani fiant.' Itaque et in senatu caussam Privernati- obtinuere, et ex auctoritate Patrum latum ad populum est, ut bus civitas Privernatibus civitas daretur. Eodem anno Anxur trecenti in datur. coloniam missi sunt: bina jugera agri acceperunt.

T responsa Gron. Crev.

32 Quidam] Supple, dixere.
33 Ad meliora responsa] Legendum
videtur cum Gronovio: ad molliora
responsum trahere. Et quidem duo e
nostris libris habent responsus : a se
cunda tamen manu.

34 Principes sententiarum consulares]
Princeps sententiæ alicujus est is qui
primus in senatu eam sententiam dixit:
consulares autem primi rogabantur sen-

cogitant Gron.

tentiam. Itaque principes sententiarum consulares sunt consulares viri, qui primi diversas illas sententias, quæ senatum distrahebant, de Privernatibus dixerant.

35 Eos demum, qui....cogitent] Editi habebant cogitant: minus commode. Campanus, et quatuor MSS. Hearnii, et omnes nostri id, quod edidimus, firmant.

in

P. Plautio,

XXII. Secutus est annus nulla re belli domive insignis, U. C. 427. P. Plautio Proculo, P. Cornelio Scapula consulibus; præ- A. C. 325. terquam quod Fregellas (36 Sidicinorum is ager, deinde P. Cornelio Volscorum fuerat) colonia deducta; et populo 37 visceratio Coss. data a M. Flavio in funere matris. Erant, qui, per speciem honorandæ parentis, meritam mercedem populo solutam interpretarentur; quod eum, die dicta ab ædilibus, crimine stupratæ matrisfamiliæ absolvisset. Data visceratio præteritam judicii gratiam, honoris etiam ei caussa fuit: tribunatumque plebei, proximis comitiis, absens petentibus præfertur. Palapolis fuit haud procul inde, ubi nunc Neapolis Palapolis. sita est. duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant oriundi. Cumani ab Chalcide Euboica originem trahunt. Classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris ejus, quod adcolunt, potuere. Primo in 38 insulas Ænariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre. Hæc civitas, quum suis viribus, tum Samnitium 39 infida adversus Romanos societate freta, sive pestilentiæ, quæ Romanam urbem adorta nunciabatur, fidens, multa hostilia adversus Romanos, agrum Campanum Falernumque incolentes, fecit. Igitur, L. Cornelio Lentulo, Q. Publilio u. C. 428. Philone iterum consulibus, fecialibus Palæpolim ad res re- A. C. 324. petendas missis, quum relatum esset a Græcis, gente lingua L. Cornelio, magis strenua, quam factis, ferox responsum; ex auctori- II. Coss. tate Patrum populus Palæpolitanis bellum fieri jussit. Inter Palæpolitaconsules provinciis comparatis, bello Græci persequendi nis bellum Publilio evenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent, obpositus. Fama autem erat, 40 defectioni Campanorum inminentes admoturos castra. ibi optimum visum Cornelio stativa habere. Ab utroque consule, exiguam spem pacis cum Samnitibus esse, certior fit

senatus.

Q. Publilio

infertur.

XXIII. "Publilius, duo millia Nolanorum militum et quatuor Samnitium, magis Nolanis cogentibus, quam vo- Samnium luntate Græcorum, recepta Palæpolim, miserat: Cornelius, suspectum. delectum indictum a magistratibus, universum Samnium erectum, ac vicinos populos, Privernatem, Fundanumque, et

* Palapoli Gron. Crev.

36 Sidicinorum] Hoc a Sigonii conjectura est. Antea Signinorum.

37 Visceratio] Crude carnis distributio. Viscera enim non tantum intestina dicimus, inquit Servius ad t. Æn. v. 215. sed quidquid sub corio est. Unde idem Servius ad 111. Æn. v. 622. ait viscera proprie carnes esse.

38 Insulas Enariam et Pithecusas] Has quas distinguit Livius insulas plurimi unam faciunt.

39 Infida....societate freta] Vid. not. 50. ad VI. 13.

40 Defectioni Campanorum imminentes] Intentos in defectionem Cam. panorum, quos brevi descituros ab Romanis sperabant.

41 Publilius... miserat] Supple litteras, quibus nuntiabat duo millia Nolanorum recepta esse in urbe Palepoli. Similis plane locutio occurrit infra 1. XXXVI. c. 8.

A. C. 324.

[ocr errors]
[ocr errors]

U. C. 428. Formianum, haud ambigue sollicitari. Ob hæc quum legatos mitti placuisset prius ad Samnites, quam bellum Samnites. fieret; responsum redditur ab Samnitibus ferox. 42 Ultro incusabant injurias Romanorum: neque eo neglegentius ea, quæ ipsis objicerentur, purgabant. Haud ullo publico consilio auxiliove juvari Græcos: nec Fundanum Formianumve a se sollicitatos. quippe minime pœnitere se virium suarum, si bellum placeat. Ceterum non posse dissimulare, ægre 'pati civitatem Samnitium, quod Fregellas, ex Volscis captas 'dirutasque ab se, restituerit Romanus populus, coloniamque in Samnitium agro inposuerit, quam coloni eorum Fregellas 'adpellent. Eam se contumeliam injuriamque, ni sibi ab iis, qui fecerint, dematur, ipsos omni vi depulsuros esse.' Quum Romanus legatus ad disceptandum eos ad communes socios atque amicos vocaret : Quid perplexe agimus ?' inquit. 'Nos'tra certamina, Romani, non verba legatorum, nec hominum 'quisquam disceptator, sed campus Campanus, in quo concur' rendum est, et arma, et communis Mars belli decernet. Proinde inter Capuam Suessulamque castra castris conferamus: et, Samnis Romanusne imperio Italiam regat, decernamus.' Legati Romanorum quum se, non quo hostis vocasset, sed quo imperatores sui duxissent, ituros esse respondissent; jam Palepolis Publilius, inter Palæpolim Neapolimque loco opportune capto, diremerat hostibus societatem auxilii mutui; qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant. Itaque quum et comitiorum dies instaret, et, Publilium, inminentem hostium muris, avocari ab spe capiendæ in dies urbis, haud e republica esset; actum cum tribunis est, ad populum ferrent, ut, quum Publilius Philo consulatu abisset, pro consule rem gereret, quoad debellatum cum Græcis esset. L. Cornelio (quia ne eum quidem in Samnium jam ingressum revocari ab inpetu belli placebat) literæ missæ, ut dictatorem comiM. Claudius tiorum caussa diceret. dixit M. Claudium Marcellum. ab dictator. eo magister equitum dictus Sp. Postumius. Nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia, vitione creatus esset, in disquisitionem venit. consulti augures, vitiosum videri dictatorem, pronunciaverunt. Eam rem tribuni suspectam infamemque criminando fecerunt. Nam neque facile fuisse id 'vitium nosci, 43 quum consul oriens" nocte "silentio diceret " oriente Gron. Doer.

obsessa.

42 Ultro] Vid. not. 39. ad 1. 5. ut apparet ex hac formula, quam 43 Quum consul oriens nocte] Sic Gronovius e Velio longo affert, quae emendavit Gronovius, quum vulgo quidem id de quo hic agitur proprie ederetur oriente nocte: manifesto er- tangit: Consul oriens magistrum porore. Etenim is qui auspicaturus erat, puli dicat. Ceterum quum antiquis. post mediam noctem surgebat, teste simus regiorum codd. habeat oriende Festo in voce Silentio. Oriri autem nocte, libenter legeremus oriens de apud veteres usurpabatur pro surgere, nocte, usitatissima apud Latinos lo

A. C. 324.

'dictatorem: neque ab consule cuiquam publice privatimve U. C. 428. 'de ea re scriptum esse: nec quemquam mortalium exstare, qui se vidisse aut audisse quid dicat, quod auspicium dirimeret: neque augures divinare Romæ sedentes potuisse, quid in castris consuli vitii obvenisset. Cui non adparere, 'quod plebeius dictator sit, id vitium auguribus visum?' Hæc aliaque ab tribunis nequidquam jactata: tamen ad interregnum res redit: dilatisque alia atque alia de caussa comitiis, quartusdecimus demum interrex L. Æmilius consules creat U. C. 429. C. Potelium, L. Papirium Mugillanum. Cursorem in aliis A. C. 323.

annalibus invenio.

[ocr errors]

C. Pœtelio
II. L. Pa-

Alexandri

XXIV. 45 Eodem anno Alexandriam in Ægypto prodi- pirio Coss. tum conditam; Alexandrumque, Epiri regem, ab exsule Epirensis Lucano interfectum, 46 sortes Dodonæi Jovis eventu adfir- fata. masse. Adcito ab Tarentinis in Italiam data 47 dictio erat, · caveret Acherusiam aquam Pandosiamque urbem: ibi fatis ejus terminum dari.' Eoque ocius transmisit in Italiam, ut quam maxime procul abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex Molosside fluentem in 48 stagna inferna accipit Thesprotius * sinus. Ceterum (ut ferme fugiendo in media fata ruitur) quum sæpe Bruttias Lucanasque legiones fudisset; Heracleam Tarentinorum coloniam, * Thesprotinus Gron.

quendi forma. Horat. 1. Ep. 2. v. 32. surgunt de nocte latrones. Cic. pro Muren. n. 22. Vigilas tu de nocte.

44 Silentio] Silentio surgere quum dicitur, significat non interpellari quominus rem gerat, inquit Festus in voce Sinistrum. Apud eum vide in vocibus Silentio et Solida sella, quomodo providerent ii qui in auspicio erant, ne quid strepitus oriretur, quod auspicia turba. ret. Hinc silentium dicitur in auspiciis, quod omni vitio caret. Vid. et Cic. II. de Div. n. 71.

45 Eodem anno Alexandriam in Egypto proditum conditum] Inter doctos constat non conditam esse Alexandriam hoc anno, quo conditor ejus Alexander Babylone mortuus est, sed sex septemve ante annis. Suspicatur Pighius in Annal. ad annum 420. errorem Livii, vel eorum quos hic ille sequitur, ortum esse ex omisso illo L. Papirii Cursoris, et C. Potélii consulatu, de quo supra ad c. 19. Ad illos enim consules Alexandriam conditam refert Solinus, Polyhist. c. 35. Quos quum non memoraverit Livius, in consules hujus anni, L. Papirium Mugillanum, C. Potelium iterum, nominum similitudine deceptus, male rejecit conditæ Alexandriæ tempus.

46 Sortes Dodonai Jovis] Jam observavimus ad 1. 1. c. 56. sortes interdum sumi pro quovis oraculi responso, etiam voce edito. Hic possunt intelligi veræ sortes. Constat enim ex Cic. de Div. 1. 1. n. 76. et 1. 11. n. 69. apud Dodonam, præter columbas, et quercum vaticinantem, et Dodonæum as, etiam sortes locum habuisse. Porro sortes illæ, fuere tali, aut tesseræ, aut schedule certis litteris, vel vocibus, vel notis inscriptæ. Eas alibi jaciebat ipse consultor, alibi ex urna extrahebat puer. Earum deinde notas interpretabantur sacerdotes, indeque oraculi responsum concinnabant. Vid. Ant. Vandale, Dissertat. de oraculorum origine et auctoribus, c. 14.

47 Dictio] Responsum oraculi. Eodem sensu hanc vocem usurpavit Pacuvius. Vic. 1. 11. ad Herenn. n. 42.

48 Stagna inferna] Vox inferna videtur esse propria appellatio stagni alicujus; fortasse Acherusia ipsius paludis, cui hoc nomen inditum esse potuit a populari opinione, quæ Acherontem fluvium in infernas sedes per eam paludem delabi fingebat.

« PoprzedniaDalej »