Obrazy na stronie
PDF

u. c. 415. * sit. 1* Usurpate modo postulando eo, quod illi vobis taciti A. C. 337. « concedunt. Si quem hoc metus dicere' prohibet, en egg * ipse, audiente non populo Romano modo senatuque, sed * Jove ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me dicturum; * ut, si nios in foederé ac societate esse velint, consulem alte« rum ab nobis is senatusque partem accipiant.' Hæc ferociter non suadenti solum, sed pollicenti, clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque, quæ e republica nominis Latini fideque sua viderentur. ' V. Ubi est Romam ventum, in Capitolio '° eis sematus datus est. Ibi quum T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate Patrum, ne Samnitibus foederatis bellum inferrent; Annius, tamquam victor armis Capitolium cepisset, non legalegati Lati- tus, jure gentium tutus, loqueretur, * Tempus erat,' inquit, ni $uperba * T. Manli, vosque Patres Conscripti, tandem jam vos nobisĘ* * cum nihil pro imperio agere, quum forentissimum Deúm * benignitate nunc Latium armis virisque, Samnitibus bello * victis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Volscis ad* junctis, videretis ; colonias quoque vestras Latinum Romano * prætulisse imperium. Sed quoniam vos, regno inpotenti * finem ut inponatis, non inducitis in animum ; nos, quam* quam armis possumus adserere Latium in libertatem, con* sanguinitati tamen hoc dabimus, ut conditiones pacis fera* mus æquas utrisque, quoniam vires quoque æquari Diis in* mortalibus placuit. Consulem alterum Roma, alterum ex * Latio creari oportet : senatus partem æquam ex utraque .* gente esse : unum populum, unam rempublicam fieri: et, ut * imperii eadem sedes sit, idemque omnibus nomen, quoniam * ab alterutra parte concedi necesse est; quod utrisque bene * vertat, sit hæc sane patria potior, et Romami omnes vocemur.' Forte ita accidit, ut parem ferociæ hujus et Romani consuT. Manlii lem T. Manlium haberent: qui adeo non tenuit iram, ut, si Ę tanta dementia Patres conscriptos cepisset, ut ab Setino sponsio. homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum venturum se esse, palam diceret, et, quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu interemturum. et, conversus ad siĘlagum Jovis, “Audi, Jupiter, hæc scelera,'inquit, '7* audite, U. c. 415. jus fasque. Peregrinos consules et peregrinum senatum in A. C. 337. $ tuo, Jupiter, augurato templo, captus atque ipse obpressus, * visurus es ? Hæccine foedera Tullus Romänus réx cum * '*Albanis, patribus vestris, Latini, hæc L. Tarquinius vobis* cum postea fecit ? Non venit in mentem pugnâ apud Regil* lum lacum ? adeo et claudium veterum vestrarum et bene* ficiorum nostrorum erga vos obliti estis ?' VI. Quum consulis vocem subsecuta Patrum indignatio esset, proditur memoriæ, adversus crebram inplorationem Deùm, quos testes foederum sæpius invocabant consules, vocem Amnii, spernentis numina Jovis Romani, auditam. certe, quum commotus ira se ab vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus, capite graviter ob- Legatus fenso, impactus imo ita est saxo, ut '° sopiretur. Exanima- !atinus . tum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in in- Ęgri certo relictum sit : sicut inter foederum ruptorum testatio- nem ingenti fragore coeli procellam effusam. nam et vera esse, et apte *° ad repræsentandam iram Deùm ficta possunt. Torquatus, missus ab senatu ad dimittendos legatos, quum jacentem Annium vidisset, exclamat, ita ut populo Patribusque audita vox pariter sit, * Bene habet. Dii *' pium movere* * bellum. Est coeleste numen ! es, magne Jupiter ! haud * frustra te patrem Deόm hominumque hac sede sacravimus. * Quid cessatis, Quirites, vosque, Patres conscripti, arma * capere Diis ducibus ? Sic stratas legiones Latinorum dabo, * quemadmodum legatum jacentem videtis.' Adsensu populi excepta vox consulis tantum ardoris animis fecit, ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui jussu consulis prosequebantur, quam jus gentium, ab ira inpetuque hominum tegeret. ** Consensit et senatus bellum : consulesque, duobus scriptis exercitibus per Marsos Pelignosque profecti, adjuncto Samnitium exercitu, ad Capuam, quo jam Latini sociique convenerant, castra locant. Ibi in Bellum Laquiete utrique consuli eadem dicitur visa species viri majo- tinum. ris, quam pro humano habitu, augustiorisque, dicentis: * Ex una acie imperatorem, ex altera exercitum Diis manibus spectrum * matrique Terræ deberi ; utrius exercitus imperator legiones Ę * hostium, superque eas se devovisset, ejus populi partisque Ἀ. k movete Gron. Crev.

i dicere metus Gron. Crev.

1* * Usurpate modo postulando eo, ut clare exprimit idem Annius, c. seq.

qued illi vobis taciti comcedunt] Vobis
illi taciti concedunt, ne sub eorum
jam imperio sitis. Superest tantum
ut vos id aperte postulando, in illius
juris possessionem Latium inducatis.
Usurpare non est id Latine quod Gal-
lice dicimus usurper, sed usum alicu-
jus rei capessere. Sic supra in hac
ipsa oratione, usurpandæ libertutis.
Schatusque partem] Dimidiam ;

senatus partem æquam er utraque gente
esse. Vid. et not. 81. ad ii. 13. supra.
10 Eis senatus] Intellige Annium
et collegas. Supra dictum est decem
principes Latinorum Romam evocatos.
Vulgo editi habent ei. Sed eis prae-
ferunt aliquot scripti a Gronovio im-
specti, et quatuor e nostris. Et mox
sequitur egisset cum eis.

[graphic]

17 * Audite, Jus Fasque] Sic supra, 1. 32. Audiat Fas. Vid. ibi not. 38.

18 * Albanis, patribus vestris, Latini] Nempe Latini ab Alba oriundi erant, ut observat Tarquinius Super1,us, i. 1. c. 52. Vid. et c. 3. ejusdem libri 1.

19 * Sopiretur] Vid. not. 6. ad i. 41.

so * Ad repræsentandam iram deûm] Ut praesens interfuisse videatur numen et ira deorum.

el * Pium movete bellum] Incipite adversus numinis vestri contemptores pium justumque bellum ; signum quodammodo dare bello.

* • Consensit et senatus bellum] Vid. not, 43. et 44. ad I, 32.

U. c. 415. * victoriam fore.' Hos ubi nocturnos visus inter se consules A. C. 337. contulerunt; placuit **averruncandae Deόm irae victimas caedi: simul ut, si extis eadem, quae somno visa fuerant, portenderentur, alteruter consulum fata inpleret. Ubi responsa aruspicum insidenti jam animo tacitae religioni congruerunt ; tum, adhibitis legatis tribunisque, et imperiis Deùm propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret, comparant inter se, ut, ab utra parte cedere Romanus exercitus cœpisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque. ** Agitatum etiam in consilio est, ut, si quando umquam severo ullum imperio bellum administratum esset, tunc uti disciplina militaris ad priscos redigeretur mores. Curam acuebat, quod adversus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus congruentes : milites mili

- tibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares $:;:; collegaeque, ** iisdem praesidiis, sæpe iisdem manipulis per;;;;;;;;;" mixti fuerant, per hæc ne quo errore milites caperentur, &dicitur.* edicunt consules, ne quis extra ordinem in hostem pugnaret. VII. Forte inter ceteros turmarum praefectos, qui exploratum in omnes partes dimissi erant, T. Manlius consulis filius super castra hostium cum suis turmalibus evasit, ita ut vix teli jactu ab statione proxima abesset. ibi Tusculani erant equites. praeerat : Geminus i Metius, vir tum genere inter suos, tum factis, clarus. Is ubi Romanos equites, insignemque inter eos præcedentem consulis filium, (nam omnes inter se, utique inlustres viri, noti erant) cognovit, Manlium * Unane,' ait, * turma Romani cum Latinis sociisque bellum 3:£T * gesturi estis ? quid interea consules, quid duo exercitus comprovocat ad * sulares agent? Aderunt in tempore,' Manlius inquit, * et cum singulare * illis aderit Jupiter ipse, foederum a vobis violatorum testis, **"*"*"- * qui plus potest, polletque. Si ad Regillum lacum ad satie* tatem vestram pugnavimus, hic quoque efficiemus profecto, * ne nimis acies vobis et conlata signa nobiscum cordi sint.' Ad ea Geminus, paullulum ab suis equo m provectus, * Visne ' igitur, dum dies ista venit, qua magho coriatu exercitus moyeatis, interea tu ipse congredi mecum, ut nostro duorumjam * hinc eyentu cernatur, quantum eques Latinus Romano præs* tet?' Movet ferocem animum juvénis seu ira, seu detrectandi

' Geminius, sic semper Gron. Crev. m eo Gron.

* * 4perruncandæ] Veteres verrun- ne vel ut vacet, vel wti. Nec improcare dicebant pro vertere et rrverrancare babilis conjectura est. Tamen non Pro avertere. Atque illa verba propria rara occurrunt exempla geminatae parti

*;*; in sacris. - - culae ut, ubi seme! expressa sufï: : gitatum etiam , in consilio est, vid. not. ad ,£jTjj -. v£ • • • . tunc uti disciplina] Sigonius ° * Iisdem præsidiis] Iisdem in ex

admonet legendum es$e tìne ìt; -_- s-- que, ercitibus. Vid. inf, quod est, tunc omnio, tunc maxime; - nfra not. 1. ad ix.

certaminis pudor, seu inexsuperabilis vis fati. oblitus itaque imperii patrii, consulumque edicti, præceps ad id certamen agitur, quo, vinceret, an vinceretur, haud multum interesset. equitibus ceteris velut ad spectaculum submotis, spatio, quod vaeui interjacebat campi, adversos concitant equos: et, quum infestis cuspidibus concurrissent, Manlii cuspis super galeam hostis, Metii trans cervicem equi elapsa est. Circumactis deinde equis, quum prior ad iterandum ictum Manlius consurrexisset ; spiculum inter aures equi fixit. ad cujus vulneris sensum quum equus, prioribus pedibus erectis, magna vi caput quateret, excussit equitem : quem cuspide parmaque innisum, adtollentem se ab gravi casu, Manlius ab jugulo, ita ut per costas ferrum emineret, terræ adfixit. spoliisque lectis ad suos revectus, cum ovante gaudio turma in castra, atque inde ad prætorium ad patrem, tendit, **ignarus fati " futurique, laus am poena merita esset, * Ut me omnes,' inquit, * pater, tuo sanguine ortum vere ferrent, provocatus equestria * hæc spolia capta ex hoste cæso porto.' Quod ubi audivit consul, extemplo, filium aversatus, concionem classico advocari jussit. quæ ubi frequens convenit, * Quandoque °,' inquit, * tu, * T. Manli, neque imperium cosulare, neque majestatem pa* triam veritus, adversus edictum nostrum extra ordinem in * hostem pugnasti, et, quantum in te fuit, disciplinam mili* tarem, qua stetit ad hanc diem Romana res, solvisti, meque * in eam necessitatem adduxisti, ut aut reipublicæ mihi, aut * mei meorumque obliviscendum sit ; nos potius nostro delicto * plectemur, quam respublica tanto suo damno nostra peccata * luat. triste exemplum, sed in posterum salubre juventuti, * erimus. Me quidem quum ingenita caritas liberôm, tum * *7 specimen istud virtutis, deceptum vana imagine decoris, in * te movet. Sed quum aut morte tua sancienda sint consulum * imperia, aut impunitate in perpetuum abroganda ; ne te * quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam, * quin disciplinam militarem, culpa tua prolapsam, poena * restituas. II, lictor, deliga ad palum.' Exanimati omnes tam atroci imperio, nec aliter quam in se quisque destrictam P cernentes securim, metu magis, quam modestia, quievere. Itaque, ** velut emerso ab admiratione animo, quum silentio n facti Crev. Rup. • Quandoquidem Gron. Crev. p districtam Eaed.

* Ignarus fucti] Sic habent veteres editi, et tres e scriptis nostris vel optimi : melius, quam quomodo vulgo editur fati. Ignarus facti, i. e. ignarus quale esset id quod fecerat : credens factum suum laude dignum esse, quum revera poena dignum esset.

s7 Specimen.. virtutis deceptum] Spe• cimen istud virtutis quod edidisti deceptus vana imagine decoris. Posset

quoque deceptum referri ad te quod
sequitur : sed ut simplicior oratio, ita
impeditior structura fieret.
28 Welut emerso ab admiratione ani-
mo, quum silentio defiri stetissent]
Haec sibi non bene conveniunt. Stant
enim silentio defixi, qui admirantur,
non quorum emersus est ab admira-
tione animus, id est, e stupore, qui
primo oppresserat, expergefactus Sus-

U. C. 415.
A. C. 337.

Vincit Manlius.

A patre securi percutitur.

[ocr errors]

defixi stetissent ;* repente, postquam cervice cæsa fusus est cruor, tum libero conquestu coortæ voces sunt, ut neque lamentis, neque execrationibus parceretur : spoliisque contectum juvenis corpus, quantum militaribus studiis funus

ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cre

maretur : Manlianaque imperia non in præsentia modo hor-
renda, sed exempli etiam tristis in posterum essent.
VIII. Fecit tamen atrocitas poenæ obedientiorem duci
militem : et, præterquam quod custodiæ vigiliæque et ordo
stationum intentioris ubique curæ erant, in ultimo etiam
certamine, quum descensum in aciem est, ea severitas pro-
fuit. 29 Fuit autem r civili maxime bello pugna similis.
adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re, præter
animos, erat. Clipeis antea *° Romani usi sunt: deinde,
postquam *' stipendiarii facti sunt, ** scuta pro clipeis fece-
re : ** et, quod antea phalanges similes Macedonicis, hoc

postea manipulatim structa acies coepit esse.

plures ordines instruebantur. ** ordo * sexagenos milites, duos

Postremo in

“ Semicolon post stetissent sustul. ac incisum repos. Doer. Rup.

r enim Gron.

* Ordo s. milites duos, centurionem et verill. Doer. Rup.

picamur luxatum esse potius locum,
quam corruptum, sicque omnia in or-
dinem revocari posse : itaque quum si-
lentio defixi stetissent, repente, postquam
cervice cæsa fusus est cruor, velut emerso
ab admiratione animo, tum, sive potius
tam libero conquestu coortae voces sunt, ut
meque lamentis, meque exsecrationibus par-
ceretur. Simile vitium pari remedio
curare conabimur l. xxii. c. 38. et
alibi.
89 Fuit autem] Vulgo fuit enim.
Sed τὸ autem exhibent septem codd.
nostri, et quatuor a Gronovio allegati.
*0 IRomani usi sunt] Sic habet op-
timus e nostris MSS. cum Victorino:
sic et Gronovii edidere. Alii Roma-
nis: male.
31 Stipendiarii] Stipendiarius vulgo
est is qui stipendium solvit. Hic con-
tra sumitur pro eo qui stipendium acci-
pit. Postquam stipendiarii facti sunt,
i. e. postquam stipendia de publico ac-
cipere cœpere.
* Scuta pro clypeis fecere] Quum
ante pars scutis, pars clypeis uteren-
tur, ut constat ex l. i. c. 43. omnes
postea scutis usi sunt. De discrimine
inter scutum et clypeum vid. not. 20.
ad locum modo memoratum.
Et, quod antea phalanges . . hoc]
Elegantius legi videretur, quod monet
Gronovius, Et, quæ anteà phalanges
haec postea... acies. Et vero duö e
nostris libris habent haec. Sensus est :

Legio Romana erat primo similis pha-
langi Macedonicæ, et tota simul con-
junctim, nullis relictis inter ordines
intervallis, in acie stabat. Postea per
manipulos divisos spatiis a se invicem
strui in acie ac pugnare coepit: post-
remo in plures ordines distribui, qui
in quolibet manipulo duo erant. Ce-
terum manipuli quidem fuere jam sub
Romulo, atque etiam ante urbem con-
ditam, ut constat ex testimonio Auc-
toris libri de Orig. gentis Rom. ex
Ovid. l. iii. Fast. v. 117. et Plut. in
Rom. Verum hoc vult Livius, mani-
pulos primo divisos in pugna et secre-
tos a se invicem non fuisse, nec inter
eos relicta intervalla. Sic et ipsa illa
Macedonum phalanx, quamvis om-
nia devincta et juncta in acie haberet,
habuit tamen discrimina sua et sec-
tiones usque ad centurias et decurias.
Quæ sequuntur in Livio, quum in
multis vitiata videantur, duplici modo
edi curavimus : ac 1°. textum ipsum
Livii, qualis in vulgatis habetur ; 2°.
eumdem textum a Lipsio emendatum
exhibemus. In eo interpretando Lip-
sium quoque sequimur, qui de toto
hoc loco fuse disseruit l. ui. de Mil.
Rom. Dial. 3.
3* Ordo sexagemes milites dutos] Ni-
hil certius , hac Lipsii emendatione.
Polyb, l. vi. aperte in quolibet mani-
pulo duas distinguit partes, dextram
et sinistram : cuique parti suum cen-

« PoprzedniaDalej »