Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 412.quimini, quem secuti estis. ego eamdem, quæ duxit huc, seA. C. 340.quar fortunam. Quibus hæc salutaria videntur, agitedum, ' in dextram partem pedibus transite.'

XXXVI. Omnes transierunt, vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt. Jam evaserant media castra, quum superscandens vigilum strata somno pora miles offenso scuto præbuit sonitum. quo excitatus vigil quum proximum movisset, erectique alios concitarent, ignari cives an hostes essent, præsidium erumperet, an consul castra cepisset: Decius, 64 quum non fallerent, clamorem tollere jussis militibus, torpidos somno insuper pavore exanimat; quo præpediti, nec arma inpigre capere, nec obsistere, nec insequi poterant. Inter trepidationem tumultumque Samnitium, præsidium Romanum, obviis custodibus cæsis, ad castra consulis pervadit. Aliquantum supererat Decius ad noctis, jamque in tuto videbantur esse ; quum Decius,

exercitum incolumis redit.

Macti

'virtute,' inquit, 'milites Romani, este. vestrum iter ac reditum ' omnia secula laudibus ferent. Sed ad conspiciendam tantam 'virtutem luce ac die opus est. nec vos digni estis, quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat. hic lucem quieti opperiamur.' Dictis obtemperatum, atque ubi primum inluxit, præmisso nuncio ad consulem in castra, ingenti gaudio 65 concitantur: et, 66 tessera data, incolumes reverti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo objecissent, pro se quisque obviam effusi laudant, gratulantur, singulos universosque servatores suos vocant: Diis laudes gratesque agunt, Decium in cœlum ferunt. Hic Decii castrensis triumphus fuit, incedentis per media castra cum armato præsidio, conjectis in eum omnium oculis, et omni honore tribunum consuli æquantibus. Ubi ad prætorium ventum est, consul classico ad concionem convocat: orsusque meritas Decii laudes, interfante ipso Decio, distulit concionem: qui auctor omnia posthabendi, dum occasio in manibus esset, perpulit consulem, ut hostes, et nocturno pavore adtonitos, et circa collem 67 castellatim dissipatos, adgrederetur. credere etiam aliquos, ad se sequendum emissos, Vincuntur per saltum vagari. Jussæ legiones arma capere: egressæSamnites. que castris, quum per exploratores notior jam saltus esset, via patentiore ad hostem ducuntur. quem incautum inproviso adortæ, quum palati passim Samnitium milites, plerique inermes, nec coire in unum, nec arma capere, nec recipere intra vallum se possent, paventem primum in castra compellunt deinde castra ipsa, turbatis stationibus, capiunt.

[blocks in formation]

Perfertur circa collem clamor : fugatque ex suis quemque U. C. 412. præsidiis. ita magna pars absenti hosti cessit. quos intra A. C. 340. vallum egerat pavor, (fuere autem ad triginta millia) omnes cæsi; castra direpta.

XXXVII. Ita rebus gestis, consul, advocata concione, Decius doP. Decii non cœptas solum ante, sed cumulatas nova vir- natus. tute laudes peragit: et præter militaria alia dona, aurea corona eum et centum bubus, 68 eximioque uno albo opimo auratis cornibus, donat. Milites, qui in præsidio simul fuerant, duplici frumento in perpetuum, in præsentia singulis bubus binisque 69 privis tunicis donati. Secundum consulis donationem legiones 70 gramineam coronam obsidionalem, clamore donum adprobantes, Decio inponunt, alterá corona, ejusdem honoris index, a præsidio suo inposita est. His decoratus insignibus bovem eximium Marti inmolavit; centum boves militibus dono dedit, qui secum in expeditione fuerant. iisdem militibus legiones libras farris et 71 sextarios vini contulerunt: omniaque ea ingenti alacritate per clamorem militarem, indicem omnium adsensus, gerebantur. Tertia pugna ad Suessulam commissa est: 72 qua fugatus a Tertia pugM. Valerio Samnitium exercitus, omni robore juventutis domo adcito, certamine ultimo fortunam experiri statuit. Ab Suessula nuncii trepidi Capuam, inde equites citati ad Valerium consulem, opem oratum, veniunt. Confestim signa mota: relictisque inpedimentis castrorum valido præsidio, raptim agitur aginen: nec procul ab hoste locum perexiguum (ut quibus, præter equos, ceterorum jumentorum calonumque turba abesset) castris cepit. Samnitium exercitus, velut haud ulla mora pugnæ futura esset, aciem instruit deinde, postquam nemo obvius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit. ibi ut militem in vallo vidit, missique ab omni parte exploratum, quam in exiguum orbem contracta castra essent, paucitatem inde hostium colligentes, retulerunt; fremere omnis acies, complendas esse fossas scindendumque vallum, et in castra inrumpendum.

68 Eximio] Vid. not. 52. ad c. 7.1.1. 69 Privis tunicis] Potest exponi: quæ suæ cujusque ac propriæ forent. Sic Hor. Ep. 1. 1. 1. Quem ducit priva triremis. Sed quum hæc vox necessaria non sit hoc loco, eamque ignorent quinque e nostris scriptis, eam libenter deleremus.

70 Gramineam coronam obsidionalem] Obsidionalis corona est, inquit A. Gell. 1. v. c. 6. quam ii, qui liberati sunt ab obsidione, dant ei duci qui liberavit. Ea corona graminea est: observarique solitum, ut fieret e gramine, quod in eo loco generatum esset, intra

quem clausi erant qui obsidebantur.
Observat Plin. 1. xxii. c. 4. ceteras
coronas ab imperatore militibus dari
solitas, hanc solam a militibus impe-

rator.

71 Sextarios vini] Sextarius est sexta pars congii, proindeque capiebat plus sexdecim vini uncias. Itaque superat eam mensuram, quam vocamus chopine.

12 Qua, fugatus] Qua fortunam experiri statuit is exercitus Samnitium, qui a M. Valerio prius fugatus fuerat.

na cum

Samnitibus.

[ocr errors]

U. C. 412. transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuA. C. 340. issent inpetum militum. Ceterum, quia multitudo sua 73 commeatibus gravis, et prius sedendo ad Suessulam, et tum" certaminis mora, haud procul ab rerum omnium inopia esset; placuit, dum inclusus paveret hostis, frumentatum per agros militem duci. interim et Romano, qui expeditus, quantum humeris inter arma geri posset frumenti, secum adtulisset, defutura omnia. Consul palatos per agros quum vidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus, ad castra obpugnanda ducit. quæ quum primo clamore atque inpetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis, quam in portis valloque, cæsis, signa captiva in unum locum conferri jussit; relictisque 74 duabus legionibus custodiæ et præsidii caussa, gravi edicto monitis, ut, donec ipse revertisset, præda abstinerent; profectus agmine instructo, quum præmissus eques velut 75 indagine dissipatos Samnites ageret, cædem ingentem fecit. nam neque quo signo coirent inter se, neque, utrum castra peterent, an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat. Tantumque fugæ ac formidinis fuit, ut ad quadraginta millia scutorum, nequaquam tot cæsis, et signa militaria cum iis, quæ in castris capta erant, ad centum septuaginta ad consulem deferrentur. Tum in castra hostium reditum : ibique omnis præda militi data.

XXXVIII. Hujus certaminis fortuna et Faliscos, quum in induciis essent, foedus petere ab senatu coëgit; et Latinos, jam exercitibus comparatis, 76 ab Romano in Pelignum vertit bellum. Neque ita rei gestæ fama Italiæ se finibus Karthagini- tenuit: sed Karthaginienses quoque legatos gratulatum Roenses legati. mam misere cum coronæ aureæ dono, quæ in Capitolio in Jovis cella poneretur. fuit 77 pondo viginti quinque. Contriumphant. sules ambo de Samnitibus triumpharunt, sequente Decio insigni cum laude donisque: quum incondito militari joco

Consules

u tunc Gron. Crev.

73 Commeatibus gravis] Quæ oneri esset commeatibus: i. e. quæ nimiam commeatuum copiam absumeret.

74 Duabus legionibus] Hic aliquid vitii latere putat Jac. Gronovius, quia verisimile non videatur duas legiones, qui consularis erat exercitus, præsidio castris relictas. Legi posse censet vel duabus cohortibus, vel, si major numerus placeat, duobus millibus. Illud certe constat, vulgatam lectionem stare non posse.

75 Indagine] Indaginis nomine proprie intelligitur plagarum, seu re

tium quidam velut orbis, quibus a venatoribus feras indagantibus saltus nemorave cinguntur, ne qua feris pateat effugium. Hoc exemplo Samnites palantes atque dispersos undique cogere et in unum colligere voluit Valerius ut in medio cæderentur. DUJATIUS.

76* Ab Romano in Pelignum vertit bellum] Induxit, ut omisso bello quod paraverant adversus Romanos, in Pelignos verterent arma.

77 Pondo viginti quinque] Marcarum nostrarum 39. cum semuncia.

[ocr errors]

A. C. 340.

tum de oc

haud minus tribuni celebre nomen, quam consulum, esset. U. C. 412. Campanorum deinde 78 Suessanorumque auditæ legationes: precantibusque datum, ut præsidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium. excursiones arcerentur. 79 Jam tum minime salubris militari disciplinæ Capua instrumento omnium Rom. milivoluptatium delenitos militum animos avertit a memoria pa- cupanda triæ inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adi- Capua conmendæ Campanis Capuæ, 80 per quod illi eam antiquis culto- silia. ribus ademissent: neque inmerito suum ipsorum exemplum ' in eos versurum. Cur autem potius Campani agrum Italiæ ' uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se nec sua tutari ' possint, quam victor exercitus haberet, qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset? An æquum esse, dediticios 'suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui; se, militando fessos, in pestilente atque arido circa urbem solo luctari, aut ' in urbe insidentem tabem crescentis in dies fœnoris pati?' Hæc agitata occultis conjurationibus, necdum vulgata in omnes consilia, invenit novus consul C. Marcius Rutilus, cui Cam- U. C. 413. pania sorte provincia evenerat, Q. Servilio collega ad urbem C. Marcio relicto. Itaque quum omnia ea, sicut gesta erant, per tri- IV. Q. Serbunos comperta haberet, et ætate et usu doctus (quippe qui vilio Coss. jam quartum consul esset, dictatorque et censor fuisset) optimum ratus, differendo spem, quandocumque vellent, consilii exsequendi, militarem inpetum frustrari; rumorem dissipat, in iisdem oppidis et anno post præsidia hibernatura. divisa enim erant per Campaniæ urbes, manaverantque a Capua consilia in exercitum omnem. Eo laxamento cogitationibus dato, quievit in præsentia seditio.

[ocr errors]

A. C. 339.

duntur.

XXXIX. Consul, educto in æstiva milite, dum quietos Arte eluSamnites habebat, exercitum purgare 81 missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graves jam ætate, aut viribus parum validos. quidam 82 in commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et cohortes quædam, quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent. Per speciem etiam militarium usuum, quum alii alio mitterentur, magna pars ablegati. quam multitudinem consul alter Romæ prætorque, alias ex aliis fingendo moras, retinebat. Et primo quidem, ignari ludificationis, mi

pra.

83

78 Suessanorumque] Jubet Sigonius ribus ademissent] Vid. 1. tv. c. 37. sulegi Suessulanorumque: nec fortasse sine causa. Suessula enim propius a Capua abest, quam Suessa, et ad eam pugnatum jam cum Samnitibus

est.

79 Jam tum] Hoc dictum est propter hiberna Annibalis, cujus exercitus Capuæ corruptus est. SIGONIUS.

so Per quod illi eam antiquis culto

81 Missionibus] Mittendo a signis, solvendo militia eos qui turbulento et factioso ingenio erant.

82 In commeatus] In quæ cuique liberet loca, dato commeatu.

89 Quum alii alio milterentur] Quatuor has voces, quæ sane parum necessariæ sunt, omittit Andreas.

A. C. 339.

85 nervos

U. C. 413. nime inviti domos revisebant. Postquam neque reverti ad signa primos, nec ferme alium, quam qui in Campania hibernassent, præcipueque ex iis seditionis auctores mitti viderunt; primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos, consilia sua emanasse: 84 jam quæstiones, jam 'indicia, jam occulta singulorum supplicia, inpotensque et 'crudele consulum ac Patrum in se regnum passuros.' Hæc, qui in castris erant, occultis sermonibus serunt, conjurationis ejectos arte consulis cernentes. Cohors una, quum haud procul Anxure esset, ad Lautulas saltu angusto inter mare ac montes consedit, ad excipiendos, quos consul aliis atque aliis (ut ante dictum est) caussis mittebat. Jam valida admodum numero manus erat; nec quidquam ad justi exercitus formam, præter ducem, deerat. incompositi itaque prædantes in agrum Albanum perveniunt, et sub jugo Albæ longæ castra vallo cingunt. Perfecto inde opere, reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex præsentibus satis fidentes. Quem autem ab Roma

Seditioso

rum exercitus colligi

tur.

posse exciri? quem Patrum aut plebis esse, qui aut se tanto periculo 'sciens obferat, aut cui ex injuria insanientis exercitus caussa ' recte committatur?' Postero die, quum eadem deliberatio teneret, ex prædatoribus vagis quidam compertum adtulerunt, T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbis honorumque inmemorem. Patricia hic vir gentis erat: cui quum militiæ, magna cum gloria actæ, finem pes alter ex vulnere claudus fecisset, ruri agere vitam procul ambitione Eligunt du- ac foro constituit. Nomine audito, extemplo agnovere virum: et, quod bene verteret, adciri jusserunt. Sed parum Quinctium. spei erat, voluntate quidquam facturum. vim adhiberi ac

cem T.

metum placuit. Itaque silentio noctis quum tectum villæ, qui ad id missi erant, intrassent; somno gravem Quinctium obpressum, nihil medium, aut imperium atque honorem, aut, 86 ubi restitaret, mortem, ne sequeretur, denunciantes, in castra pertraxerunt. Imperator extemplo adveniens adpellatus insigniaque honoris exterrito subitæ rei miraculo deferunt, et ad urbem ducere jubent. Suo magis inde inpetu, quam consilio ducis, convulsis signis, infesto agmi* judicia Gron.

ferunt Gron. Crev.

carent.

2gravi Eæd.

$5 Nervos conjurationis ejectos] Mallet Puteamus exsectos. Sed vulgatæ sensus commodus est: ejectos eos, qui nervi, i. e. robur ac firmamentum conjurationis erant.

84 Jam quæstiones, jam indicia] conscii, fide publica data, alios indiQuæstio est capitis judicium. Itaque male hic olim edebatur, jam judicia. Moniti a Gronovio, qui in optimis quibusque scriptis legi testatur indicia, assentientibus tribus regiis, hanc vocem reposuimus. Intellige cum eodem Gronovio indicia et insontium, qui aliquid comperissent, et magis proprie illorum qui ejusdem culpæ

86 Ubi restitaret....ni sequeretur] Alterutrum ex his vacat.

!

« PoprzedniaDalej »