Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

agendo parum proficerent, denunciarent Samnitibus populi u. c. 412. 'Romani senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro A. C. 340. 'abstinerent.' Hæc legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum, sed magistratus eorum e curia egressi, stantibus legatis, præfectos cohortium vocarent; iisque clara voce imperarent, ut prædatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.

Bellum cum

XXXII. Hac legatione Romam relata, positis omnium aliarum rerum curis, Patres, fecialibus ad res repetendas missis, belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto, decreverunt, ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur: jussuque populi consules ambo eum duobus ab urbe exercitibus profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. Priori Valerio Samnitium legiones (eo Samnitibus. namque omnem belli molem inclinaturam censebant) obcurrunt. simul in Campanos stimulabat ira, tam promtos nunc ad ferenda, nunc ad arcessenda adversus se auxilia. Ut vero castra Romana viderunt, ferociter pro se quisque signum duces poscere, adfirmare, eadem fortuna Romanum Campano laturum opem, qua Campanus Sidicino tulerit. Valerius, levibus certaminibus, tentandi hostis caussa, haud ita multos moratus dies, signum pugnæ proposuit, paucis suos adhortatus: Ne novum bellum eos novusque hostis terreret. quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in manus suos 'inbelles gentes eos prodire. Ne Sidicinorum Campanorumque ad prælium 'cladibus Samnitium æstimarent virtutem. qualescumque inter hortatur. 'se certaverint, necesse fuisse alteram partem vinci. Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua, quam vi hostium, victos esse. Quid autem esse duo prospera in tot seculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos pene plures, quam annos ab ' urbe condita, numeret? qui omnia circa se, Sabinos, Etruriam, 'Latinos, Hernicos, Equos, Volscos, Auruncos, domita armis ' habeat? qui 50 Gallos, tot præliis casos, postremo in mare ac 'naves fuga compulerit? Quum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tum etiam intueri, cujus ' ductu auspicioque ineunda pugna sit. 51utrum qui audiendus 'duntaxat magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, ope

50 Gallos....in mare ac naves fuga compulerit] Recte observat Dujatius nibil usquam in iis quæ præcedunt dictum esse a Livio de Gallis in mare ac naves compulsis. Hæc convenirent magis in Græcos, de quibus supra, c. 26. Omnino aliquid hic est vitii, aut Livii levis incuria.

VOL. I.

51 Utrum, qui audiendus] Potest quidem exponi: utrum is cujus ductu auspicioque ineunda pugna sit, ejusmodi sit imperator, cujus audienda tantum verba sint, non etiam facta. spectanda. Multum tamen blanditur Freinshemii conjectura: Utrum, qui audendi duntaxat magnificus adhortator sit. Ff

Consul Ro

U. C. 412.

[ocr errors]

rum militarium expers; an qui et ipse tela tractare, procedere A. C. 340. ante signa, versari media in mole pugnæ sciat. Facta mea, non dicta, vos, milites,' inquit, 'sequi volo; nec disciplinam modo, 'sed exemplum etiam, a me petere. 52 Non factionibus modo nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra, mihi tres 'consulatus summamque laudem peperi. Fuit, quum hoc dici poterat: Patricius enim eras, et a liberatoribus patriæ ortus: ́et, eodem anno familia ista consulatum, quo urbs hæc consulem, 'habuit. Nunc jam nobis Patribus vobisque plebeiis promiscuus consulatus patet; nec generis, ut ante, sed virtutis est 'præmium. proinde summum quodque spectate, milites, decus. Non, si mihi novum hoc Corvi cognomen Diis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiæ nostræ cognomen memoria excessit. Semper ego plebem Romanam 'militiæ domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, æque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps 'consulatus, colo atque colui. nunc, quod instat, Diis bene 'juvantibus, novum atque integrum de Samnitibus triumphum 'mecum petite.'

Valerius

Corvus familiti dux.

miliaris

Prælium

cum Samni

tibus atrox.

XXXIII. Non alias militi familiarior dux fuit, omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo. In ludo præterea militari, quum velocitatis viriumque inter se æquales certamina ineunt, comiter facilis vincere ac vinci vultu eodem; nec quemquam adspernari parem, qui se obferret; factis benignus 53 pro re, dictis haud minus libertatis alienæ, quam suæ dignitatis, memor: et quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat. Itaque universus exercitus, incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis, castris egreditur. Prolium, ut quod maxime umquam, pari spe, utrimque æquis viribus, cum fiducia sui, sine contemtu hostium, commissum est. Samnitibus ferociam augebant novæ res gestæ et 54 paucos ante dies geminata victoria; Romanis contra quadringentorum annorum decora, et conditæ urbi æqualis victoria: utrisque tamen novus hostis curam addebat. pugna indicio fuit, quos gesserint animos. namque ita conflixerunt, ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. Tum consul, trepidationem injiciendam ratus, quando vi pelli non poterant, equitibus inmissis turbare prima signa hostium conatur. quos ubi nequidquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit, nec posse aperire in hostes viam, revectus ad antesignanos legionum, quum de

52 Non factionibus modo] Vox modo, quae paulo ante præcessit, illinc videtur hunc in locum temere irrep

sisse.

53 Pro re] Pro varia rerum, temporum, personarumque ratione.

54 Paucos ante dies] Si de gemina

victoria a Samnitibus ex Campanis reportata hic agit Livius, de quo dubitare vix licet, brevius justo videtur intervallum ab his certaminibus ad hoc tempus assignare, ut facile colligi potest ex iis quæ inter utrumque tempus acta fuisse ipse memoravit.

P

siluisset ex equo, Nostrum,' inquit, peditum illud, milites, U. C. 412. est opus. agitedum, ut me videritis, quacumque incessero in A. C. 340. 'aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios sternite. Illa omnia, qua nunc erecta micant hastæ, pate'facta strage vasta cernetis.' Hæc dicta dederat, quum equites consulis jussu discurrunt in cornua, legionibus in mediam aciem aperiunt viam. Primus omnium consul invadit hostem; et, cum quo forte contulit gradum, obtruncat. Hoc spectaculo 55 accensi dextra lævaque, ante se quisque, memorandum proelium cient. Stant obnisi Samnites, quamquam plura accipiunt, quam inferunt, vulnera. Aliquamdiu jam pugnatum erat: atrox cædes circa signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat. adeo morte sola vinci destinaverant animis. Itaque Romani, quum 56 et fluere jam lassitudine vires sentirent, et diei haud multum superesset, accensi ira concitant se in hostem. Tum primum referri pedem atque in- Vincuntur clinari rem in fugam adparuit; tum capi, occidi Samnis. Samnites in nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis, quam proeCampania. lium, diremisset. Et Romani fatebantur, numquam cum pertinaciore hoste conflictum : et Samnites, quum quæreretur, quænam prima caussa tam obstinatos movisset in fugam? oculos sibi Romanorum ardere visos,' aiebant, vesanosque ' vultus et furentia ora: inde plus, quam ex alia ulla re, terro'ris ortum.' quem terrorem non pugnæ solum eventu, sed nocturna profectione, confessi sunt. Postero die vacuis hostium castris Romanus potitur: quo se omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit.

[ocr errors]

Samnio pe

XXXIV. Ceterum hoc gaudium magna prope clade in Cornelii Samnio fœdatum est. nam ab Saticula profectus Cornelius consulis in consul exercitum incaute in saltum, cava valle pervium, riculum. circaque insessum ab hoste, induxit: nec prius, quam recipi tuto signa non poterant, inminentem capiti hostem vidit. 57 Dum id more Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam 58 demitterent agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, inminentem hostium castris, aditu arduum inpedito agmini, expeditis haud difficilem. Itaque consuli territo animi, Videsne tu,' inquit, A.

P ciet Gron. Crev. 4 superesse Eæd.

55 Accensi... quisque... ciet] Melius cient: quod præfert Campanus, et unus e nostris codd. Sic supra: pro se quisque obvios sternite, non sterne,

non sternat.

56 Et fluere] Septem Gronoviani MSS. quinque e nostris, hoc quod edidimus firmant. Editi vulgo habent effluere, quod minus placebat.

57 Dum id more Samnitibus est]

r demitteret Crev. Doer. Rup. Cunctantibus Samnitibus, et exspectan tibus dum consul totum agmen demisisset in vallem, ubi eum facillime oppressuri sibi videbantur.

58 Demitteret] Hanc lectionem, quæ priscorum editorum est, tuentur sex codd. nostri. Gronovius dederat demitterent, et intellexerat de Samnitibus; quod miramur excidisse summo viro.

U. C. 412. Corneli, cacumen illud supra hostem? Arx illa est spei saluA. C. 340.tisque nostræ, si eam, quam cæci reliquere Samnites, inpigre 'capimus. Ne tu mihi plus, quam unius legionis 59 principes 'hastatosque, dederis. cum quibus ubi evasero in summum, 'perge hinc omni liber metu, teque et exercitum serva. neque ' enim moveri hostis, subjectus nobis ad omnes ictus, sine sua 'pernicie poterit. Nos deinde aut fortuna populi Romani, aut nostra virtus expediet.' Conlaudatus ab consule, accepto præsidio, vadit occultus per saltum; nec prius ab hoste est visus, quam loco, quem petebat, adpropinquavit. Inde admiratione paventibus cunctis, quum omnium in se vertisset oculos, et spatium consuli dedit ad subducendum agmen in æquiorem locum, et ipse in summo constitit vertice. Samnites, dum huc illuc signa vertunt, utriusque rei amissa occasione, neque insequi consulem, nisi per eamdem vallem, in qua paullo ante subjectum eum telis suis habuerant, possunt; nec erigere agmen in captum super se ab Decio tumulum. Sed quum ira in hos magis, qui fortunam gerendæ rei eripuerant, tum propinquitas loci atque ipsa paucitas incitat: et nunc circumdare undique collem armatis volunt, ut a consule Decium intercludant; nunc viam patefacere, ut degressos in vallem adoriantur. incertos quid agerent, nox obpressit. Decium primum spes tenuit, cum subeuntibus in adversum collem ex superiore loco se pugnaturum: deinde admiratio incessit, quod nec pugnam inirent, nec, si ab eo consilio iniquitate loci deterrerentur, opere se valloque circumdarent. Tum centurionibus ad se vocatis, Quænam illa inscitia belli ac pigritia est? ' aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque victoriam pepererunt? Huc atque illuc 60 signa moveri, ac modo in unum conferri, modo educi videtis. opus quidem incipit nemo, quum jam circumdati vallo potuerimus esse. Tum vero nos similes istorum simus, si diutius hic moremur, quam 'commodum sit. Agitedum, ite mecum; ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis præsidia ponant, qua pateat hine 'exitus, exploremus.' Hæc omnia sagulo gregali amictus, centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.

XXXV. Vigiliis deinde dispositis, ceteris omnibus 1tes

Nec Gron. Crev.

59 Principes Hastatosque] De his vid. VIII. 8. infra. Duo illa corpora efficiebant numerum hominum circiter 2400.

60 * Signa... modo] Signa... mo do in unum conferri, quasi quiescere intra castra statuerint Samnites; modo educi, quasi iidem parent invadere Romanos.

61 Tesseram] Tessera proprie est tabella exigua, in qua inscribebatur signum, seu symbolum nocturnum Ea sub occasum solis, antequam ponerentur vigilia, a tribuno dabatur militi cuidam, (cui ob id ipsum tesse rario nomen erat) perque singulos

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tes.

seram dari jubet : ubi 62 secundæ vigilia buccina datum U. C. 412. "signum esset, armati cum silentio ad se convenirent. Quo A. C. 340. ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt, Hoc silentium, Oratio Demilites,' inquit, omisso militari adsensu, in me audiendo cii ad mili'servandum est. ubi sententiam meam vobis peregero, tum, quibus eadem placebunt, in dextram partem taciti transibitis: quæ pars major erit, eo stabitur consilio. Nunc, quæ mente agitem, audite. Non fuga delatos, nec inertia relictos hic vos 'circumvenit hostis. virtute cepistis locum; virtute hinc, oportet, evadatis. Veniendo huc exercitum egregium populi 'Romani servastis; erumpendo hinc vosmet ipsos servate. digni estis, qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius ' auxilio egueritis. Cum eo hoste res est, qui hesterno die ' delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit; "hunc tam opportunum collem inminentem capiti suo non ante viderit, quam captum a nobis; nos tam paucos 63 tot ' ipsi millibus hominum nec adscensu arcuerint; nec tenentes 'locum, quum diei tantum superesset, vallo circumdederint. 6 quem videntem ac vigilantem sic eluseritis, sopitum, oportet, 'fallatis; immo necesse est. In eo enim loco res sunt nostræ, ut vobis ego magis necessitatis vestræ index, quam con'silii auctor, sim. neque enim, maneatis, an abeatis hinc, 'deliberari potest; quum, præter arma et animos armorum 'memores, nihil vobis fortuna reliqui fecerit, fameque et siti moriendum sit, si plus, quam viros ac Romanos decet, ferrum 'timeamus. Ergo una est salus erumpere hinc atque abire. id aut interdiu aut nocte faciamus, oportet. Ecce autem aliud minus dubium. quippe si lux exspectetur, quæ spes est, non " vallo perpetuo fossaque nos septurum hostem? qui nunc corporibus suis subjectis undique cinxerit, ut videtis, collem. Atqui, si nox opportuna est eruptioni, sicut est, hæc pro'fecto noctis aptissima hora est. Signo secundæ vigiliæ convenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit. per - corpora sopita vadetis ; vel silentio incautos fallentes, vel 'sentientibus clamore subito pavorem injecturi. Me modo se

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

t venirent Gron. Crev.

ordine manipulos ibat, donec ad tribunum ante noctem referretur. Hunc morem descriptum vid. apud Polyb. 1. VI. et fuse expositum a Lipsio, 1. v. de Mil. Rom. dial. 9. Hæ autem tesseræ non ad vigilias solum adhibebantur, sed et ad imperia et mandata ducum, et quidquid denique vellent celeriter per omnem exercitum innotescere: ut patet tum ex hoc loco, tum ex c. sequenti.

62 Secunda vigila] Tota nox in quatuor vigilias dividebatur, quarum

quælibet tribus horis constabat. Itaque
secunda vigilia incipit cum quarta
noctis hora.

63 Tot ipsi millibus hominum] Ele-
gantius est quod subjicit Jac. Grono-
Sic
vius: tot ipsi millia hominum.
XXVIII. 28. tota legio, millia homi-
num quatuor. Et in nomina, quibus
numeri designantur, facile vitium ir.
repit, quia sæpe exprimuntur per no-
tas, quas postea pro captu librarius
interpretatur.

« PoprzedniaDalej »