Obrazy na stronie
PDF
ePub

C.C. 407. concordia ordinum otium esset, ne nimis lætæ res essent, A. C. 345. pestilentia civitatem adorta coëgit senatum imperare decem

ensibus.

U. C. 408.

A. C. 344.
T. Manlio,

C. Plautio

Coss.

U. C. 409.

A. C. 343.
II. C. Po
telio Coss.
Bellum cum

M. Valerio

viris, ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit. Eodem anno Satricum ab` Antiatibus colonia deducta, restitutaque urbs, quam Latini diruerant. Fœdus cum et cum Karthaginiensibus legatis Romæ fœdus ictum, quum Karthagini amicitiam ac societatem petentes venissent. Idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato, C. Plautio consulibus: 35 semunciarium tantum ex unciario fœnus factum, et 36 in pensiones æquas triennii, ita ut quarta præsens esset, solutio æris alieni dispensata est. 37 et sic quoque parte plebis adfecta, fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. Levatæ maxime res, quia tributo ac delectu supersessum. Tertio anno post Satricum restitutum a Volscis, M. Valerius Corvus, secundum consul cum C. Poetelio factus, quum ex Latio nunciatum esset, legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum; priusquam plus hostium fieret, Volscis arma inferre jussus, ad Satricum exercitu infesto pergit. quo quum Antiates aliique Volsci præparatis jam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis obcurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est. Volsci, ferocior ad rebellandum, quam ad bellandum, gens, certamine victi, fuga effusa Satrici moenia petunt. et, ne in muris quidem satis firma spe, quum corona militum cincta jam scalis caperetur urbs, ad quatuor millia militum, præter multitudinem inbellem, sese dedidere. Oppidum dirutum atque incensum ab æde tantum Matris Matutæ abstinuere ignem. Præda omnis militi data. Extra prædam quatuor millia deditorum habita. eos vinctos consul ante currum triumphans egit: venditis deinde magnam pecuniam in ærarium redegit. Sunt, qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant: idque magis verisimile est, quam deditos

Volscis.

U. C. 410.

A. C. 342.
Ser. Sulpi-

M. Fabio,

cio Coss.

Dictator L.

Furius.

veniisse.

XXVIII. Hos consules secuti sunt M. Fabius Dorso, Ser. Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum. metuque, ne id factum populi unius, consilium omnis nominis Latini esset, dictator velut adversus armatum jam Latium L. Furius creatus, magis

35 Semunciarium.. fenus] Ut pro centenis nummis dimidius nummus in singulos annos penderetur. Vid. not. 93. ad c. 16. supra.

36 In pensiones æquas triennii, ita ut quarta præsens esset] Totum æs alienum quatuor pensionibus solvi jussum est, ita ut quarta pars statim repræsentaretur; tres reliqui quadrantes sub

finem primi, secundi, et tertii anni nu

merarentur.

37* Et sic quoque] Et quamvis post talia concessa levamenta pars plebis adhuc laboraret, fidem tamen publicam, cujus interest solvi creditum, senatus potiorem habuit difficultatibus molestiisque privatis.

trum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit. et quum, U. C. 410. (quod per magnos tumultus fieri solitum erat) justitio in- A. C. 342. dicto, delectus 38 sine vacationibus habitus esset; legiones, quantum maturari potuit, in Auruncos ductæ. ibi prædo- Aurunci num magis, quam hostium, animi inventi. Prima `itaque victi. acie debellatum est'. Dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant, et sine detrectatione se certamini obferebant, Deorum quoque opes adhibendas ratus, inter ipsam dimicationem ædem 39 Junoni Monetæ vovit: cujus 40 damnatus Juno Movoti quum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit. neta. Senatus duumviros ad eam ædem pro amplitudine populi Romani faciendam creari jussit. locus in arce destinatus, quæ area ædium M. Manlii Capitolini fuerat. Consules, dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi, Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. Anno post, quam vota erat, ædes Monetæ dedicatur, C. Marcio Rutilo tertium, T. Man- U. C. 411. lio Torquato secundum consulibus. Prodigium extemplo C. Marcio dedicationem secutum, 41 simile vetusto montis Albani pro- III. T. digio. namque et lapidibus pluit, et nox interdiu visa in- Manlio II. tendi: librisque inspectis, quum plena religione civitas esset, Coss. senatui placuit, dictatorem feriarum constituendarum caussa dici. Dictus P. Valerius Publicola. magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. Non tribus tantum supplicatum ire placuit, sed finitimos etiam populos; ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. Judicia eo anno populi tristia in fœneratores facta, quibus ab ædilibus dicta dies esset, traduntur. Et res, haud ulla insigni ad memoriam caussa, ad interregnum rediit. Ex interregno, 42 ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius U. C. 412. Corvus tertium, A. Cornelius Cossus.

A. C. 341.

A. C. 340.
M. Valerio

XXIX. Majora jam hinc bella, et viribus hostium, et 11. A. Corlonginquitate vel regionum, vel temporum 43 spatio, quibus nelio Coss.

1 est del. Gron. Crev.

38 Sine vacationibus] Nulla habita ratione vacationum: coactis ad militiam etiam iis qui in assuetis et minoris periculi bellis vacationem militiæ habebant.

ni, quæ Moneta postea appellata est,
vovit.

40 Damnatus voti] Vid. not. 95. ad

v. 25.

41 Simile....vetusto prodigio] Vid.

1. 31.

39 Junoni Moneta] Scriptum a multis est, inquit Cic. 1. 1. de Div. n. 101. quum terræ motus factus esset, ut sue plena procuratio fieret, vocem ab æde Junonis ex arce exstitisse: quocirca Junonem illam appellatam Monetam: nempe a monendo. Unde colligi potest ædem ante ædificatam fuisse, quam Juno Monetæ nomine insigniretur; hæcque verba adem Junoni Moneta vovit, eodem modo accipienda esse, et 15. longinquitas belli. ac si scripsisset Livius: Ædem Juno

42* Ut id actum videri posset] Ita ut id voluisse, id spectasse Patres videri possent: nempe quod sequitur, ut ambo patrici consules fierent.

43 Spatio] Recte observat Gronovius vocem illam redundare, quum longinquitas et longinquus tam de tempore, quam de loco dicantur. Sic 1. 1. c. 31. longinquo morbo implicitus. Et v. 11.

U. C. 412.

Samnitici

bellatum est, dicentur. namque eo anno adversus Samnites, A. C. 340. gentem opibus armisque validam, mota arma. Samnitium bellum, ancipiti Marte gestum, Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. Quanta rerum moles? quoties in extrema periculorum ventum, ut in hanc magnitudinem, quæ vix sustinetur, erigi imperium posset? Belli autem caussa cum Samnitibus, Romanis, quum societate amicitiaque belli origo. juncti essent, extrinsecus venit; non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis injusta arma, quia viribus plus poterant, quum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium, confugere, Campanis sese conjungunt. Campani magis nomen ad præsidium sociorum, quam vires, quum adtulissent, fluentes luxu ab duratis usu atmorum in Sidicino pulsi agro, in se deinde molem omnem belli verterunt. namque Samnites, omissis Sidicinis, ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde æque facilis victoria, prædæ atque gloriæ plus esset, Tifata, inminentes Capuæ colles, quum præsidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem, quæ Capuam Tifataque interjacet. ibi rursus acie dimicatum: adversoque proelio Campani intra moenia compulsi, quum, robore juventutis suæ adciso, nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium. Campani a XXX. Legati, introducti in senatum maxime in hanc senatu Ro- sententiam locuti sunt: Populus nos Campanus legatos ad vos, Patres conscripti, misit; amicitiam in perpetuum, auxilium m præsens a vobis petitum. quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore vinculo contracta esset. tunc enim, ut qui ex æquo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subjecti atque obnoxii vobis minus essemus. nunc, misericor'dia vestra conciliati, auxilioque in dubiis rebus defensi, be'neficium quoque acceptum colamus, oportet; ne ingrati atque omni ope divina humanaque indigni videamur. Neque, 'Hercule, quod Samnites priores amici sociique vobis facti sunt, ad id valere arbitror, ne nos in amicitiam accipiamur: 'sed ut vetustate et gradu honoris nos præstent. neque enim 'foedere Samnitium, ne qua nova jungeretis foedera, cautum est. Fuit quidem apud vos semper satis justa caussa amicitiæ, velle eum vobis amicum esse, qui vos adpeteret. Campani, etsi fortuna præsens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate, ulli populo " præterquam ' vobis cedentes, haud parva (ut arbitror) accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram. Equis Volscisque, ' æternis hostibus hujus urbis, quandocumque se moverint, ab tergo erimus: et, quod vos pro salute nostra priores feceritis, "populi ulli Crev.

mano auxi

lium petunt.

[ocr errors]

m auxilium in præsens Doer.

'id nos pro imperio vestro et gloria semper faciemus. Subac- U. C. 412,

6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

44

tis iis gentibus, quæ inter nos vosque sunt, quod propediem A. C. 340. 'futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens impe'rium usque ad nos habebitis. Acerbum ac miserum est, quod fateri nos fortuna nostra cogit. Eo ventum est, Patres conscripti, ut aut amicorum, aut inimicorum Campani simus. 'Si defenditis, vestri : si deseritis, Samnitium erimus. Capuam ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate. Omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam, vestrumque auxilium æquum est patere; iis tamen maxime, qui, eam inplorantibus aliis aux'ilium dum supra vires suas præstant, omnes ipsi in hanc 'necessitatem venerunt. quamquam pugnavimus verbo pro 'Sidicinis, re pro nobis, quum videremus finitimum populum 'nefario latrocinio Samnitium peti; et, ubi conflagrassent 'Sidicini, ad nos trajecturum illud incendium esse. Nec ' enim nunc, quia dolent injuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse caussam, obpugnatum nos veniunt. 'An, si ultio iræ hæc, et non occasio cupiditatis explendæ esset, parum fuit, quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere? Quæ est ista tam 'infesta ira, quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? Adde huc populationem agrorum, prædas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, om'nia ferro ignique vastata. Hiscine ira expleri non potuit ? 'Sed cupiditas explenda est. ea ad obpugnandam Čapuam 'rapit. aut delere urbem pulcherrimam, aut ipsi possidere ' volunt. Sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate eam, quam illos habere per maleficium sinatis. Non loquor apud recusantem justa bella populum; sed tamen, si osten'deritis auxilia vestra, ne bello quidem arbitror vobis opus fore. 'Usque ad nos contemtus Samnitium pervenit, supra non escendit. Itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi possumus: 6 quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, vestrum id omne existimaturi. Vobis arabitur ager Campanus, vobis 'Capua urbs frequentabitur: conditorum, parentum, Deorum inmortalium numero nobis eritis. Nulla colonia vestra erit, quæ nos obsequio erga vos fideque superet. 45 Adnuite, Patres 'conscripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis, et 'jubete sperare, incolumen Capuam futuram. Qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

• ascendit Crev.

4 Omnes ipsi] Vox omnes redun- ipsum, cujus nutu vertuntur ac regundat. Et eam omittit unus e nostris tur omnia. Numen ab eadem origine scriptis. est, a verbo nempe nuere, et divinam gubernationem ac voluntatem denotat, ut monuimus ad 1. 55. supra,

45 Annuite nutum numenque vestrum] Sic compellant Campani Romanos tanquam deos quosdam, tanquam Jovem

Negatur auxilium Campanis.

U. C. 412.profectos? quam omnia votorum lacrimarumque plena reliA. C. 340.quisse? in qua nunc exspectatione senatum populumque ' Campanum, conjuges, liberosque nostros esse? Stare om'nem multitudinem ad portas, viam hinc ferentem prospec'tantes, certum habeo, quid illis nos, Patres conscripti, solli'citis ac 46 pendentibus animi renunciare jubeatis. Alterum ' responsum salutem, victoriam, lucem, ac libertatem; alterum 'ominari horreo, quæ ferat. Proinde ut aut de vestris futuris 'sociis atque amicis, aut nusquam ullis futuris nobis, consulite. XXXI. Submotis deinde legatis, quum consultus senatus esset, etsi magnæ parti urbs maxima opulentissimaque Italiæ, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonæ horreum populi Romani fore videbatur; tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus consul: Auxilio vos, Campani, dignos censet se'natus: sed ita vobiscum amicitiam institui par est, ne qua ' vetustior amicitia ac societas violetur. Samnites nobiscum 'fœdere juncti sunt. itaque arma, Deos prius, quam homines, 'violatura, adversus Samnites vobis negamus. Legatos, sicut 'fas jusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, 'ne qua vobis vis fiat.' Ad ea princeps legationis, (sic enim domo mandatum adtulerant) Quandoquidem,' inquit, ' nostra 'tueri adversus vim atque injuriam justa vi non vultis, vestra 'certe defendetis. Itaque populum Campanum, urbemque Capuam, agros, delubra Deûm, divina humanaque omnia in vestram, Patres conscripti, populique Romani ditionem ' dedimus; quidquid deinde patiemur, dediticii vestri passuri.' Sub hæc dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni lacrimarum in vestibulo curiæ procubuerunt. Commoti Patres vice fortunarum humanarum, si ille præpotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paullo ante auxilium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienæ faceret : tum jam 47 fides agi visa, deditos non prodi, nec facturum æqua Samnitium populum censebant, si 48 agrum urbemque, per deditionem factum populi Romani, obpugnarent. Legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. data mandata, 'ut preces Campanorum, “9 responsum senatus amicitiæ Samnitium memor, deditionem postremo 'factam, Samnitibus exponerent. Peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent: neque in eum agrum, qui populi Romani factus esset, hostilia arma inferrent. Sileniter 46 Pendentibus animi] Hoc emendatum est ex Sigonii et Gronovii sentenOlim animis.

Accipitur illorum de

ditio.

Legatio
Rom. ad
Samnites.

[ocr errors]

tia.

[blocks in formation]

49

49 Responsum ... memor] Responsum, ex quo appareret senatum retinuisse memoriam amicitiæ Samnitium. Audacius adhuc dixit Livius, 1. 28. Exempli parum memoris legum humanarum.

« PoprzedniaDalej »