Obrazy na stronie
PDF
ePub

mam migrant.

deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, 14 ultimum illud Albani Ro- visuri, pervagarentur. Ut vero jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum quæ diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus, velut nube inducta omnia inpleverat; raptim 15 quibus quisque poterat elatis, quum larem ac penates, tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent: jam continens agmen migrantium inpleverat vias: et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas. vocesque etiam miserabiles exaudiebantur ; mulierum præcipue, quum obsessa ab armatis templa augusta præterirent, ac velut captos relinquerent Deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adæquat solo, unaque, hora 16 quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen Deûm (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

Cœlius

XXX. Roma interim crescit Alba ruinis. duplicatur civium numerus. 17 Coelius additur urbi mons; et, quo fremons ur'i quentius habitaretur, eam sedem Tullus regiæ capit, ibique habitavit. Principes Albanorum 18 in Patres, ut ea quoque pars reipublicæ cresceret, legit Tullios, Servilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios: 19 templumque 2o ordi

additus.

[blocks in formation]

y Julios Eæd. 2 Quintios Eæd.

Hostilia appellata est, quod esset templum senatui ab se aucto. Senatus haberi non poterat, nisi in loco ab auguribus consecrato, quod templum appellabatur.

20 Ordini ab se aucto] Eo sensu dici videtur hic auctus a Tullo ordo senatorius, quod earum gentium ab eo numerus auctus esset, ex quibus senatores legebantur. Neque enim verisimile est ipsorum senatorum numerum tunc auctum fuisse. Nam imperante Romulo, post ictum cum Tatio foedus, senatorum numerum ad ducentos accrevisse perquam probabile est. Vid. not. 14. ad c. 17. supra. Tarquinius Priscus postea centum addidit: (vid. infra c. 35.) tuncque trecentos fuisse senatores ex Dion. 1. III. constat. Itaque quod supra dicitur, a Tullo principes Albanorum in Pa tres lectos fuisse, id ita intelligendum videtur, ut patriciorum ordini adscripti fuerint: nisi si qui forte loca tum in ordine senatorio vacantia expleverint.

21

nis.

ni ab se aucto curiam fecit, quæ Hostilia usque ad pa, trum nostrorum ætatem adpellata est. et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem 22 turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eo- U. C. 100. dem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiducia A. C. 652. virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate Bellum secundum Etruscos opulentissimæ viris armisque. Utrim- cum Sabique injuriæ factæ, ac res nequidquam erant repetitæ. Tullus ad 23 Feroniæ fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos conprehensos querebatur. Sabini suos prius in 24 lucum confugisse, ac Romæ retentos. hæ caussæ belli ferebantur. Sabini, haud parum memores, et suarum virium partem Romæ ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam adjectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde, ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere: et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. 25 Publico auxilio nullo adjuti sunt. valuitque apud Veientes (nam de ceteris minus mirum est) pacta cum Romulo 26 induciarum fides. Quum bellum utrimque summa ope 27 pararent", 28 vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, 29 occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper, plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum: nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari sine magna cæde potuit.

XXXI. Devictis Sabinis, quum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nun

a · pararetur Gron.

21 Qua Hostilia] Quum diruta esset, dictatore Cæsare, decretum fuit ut instauraretur, et pro Hostilia, Julia appellaretur.

22 Turmas] Turma quasi terma dicta est, quod terdenis equitibus constaret. FESTUS.

23 Feronia] Feronia dea vel nympha fuit, de qua varii varia afferunt. Vid. Dion. II. et III. et Servium ad VII. Æn. v. 799. et vii. v. 564.

24 Lucum] Asylum a Romulo apertum, nec adhuc septo clausum, ut indicat Dion, 1. III.

25 Publico auxilio] Auxilio publice a Veientibus decreto, quod Veiens populus publico consilio mitteret.

26 Induciarum] Quæ ruptæ quidem ipso regnante Tullo fuerant, sed vi

dentur fuisse renovatæ. Vid. infra c. 42.
et ea quæ ibi annotabimus. Romulus
autem hic appellatur, quia primus il-
larum auctor. Perizonius Animadv.
Histor. c. 4. scripsisse Livium censet
Pacta cum Tullo.

27 Pararent] Hæc est scriptorum
omnium lectio, teste Jac. Gronovio.
Consentiunt quatuor regii, et Sorbo-
nicus. Vulgo pararetur: parvo sane
discrimine. Sed vel ideo receden-
dum non erat a vett. codicum aucto-
ritate..

28 Vertique in eo res videretur] Et multum interesse ad summam belli videretur.

29* Occupat tinat transire.

...

transire.] i. e. fes

bano mon

te.

Lapidibus ciatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluit in Al- pluisse. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, 30 haud aliter quam quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere cœlo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quæ, velut Diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant et aut Romana sacra susceperant, aut fortunæ, ut fit, obirati, cultum reliquerant Deûm.. Romanis quoque ab eodem prodigio novemdiale sacrum publice susceptum est: seu voce cœlesti ex Albano monte missa, (nam id quoque traditur) seu aruspicum monitu. mansit certe sollemne, ut, quandoque idem prodigium nunciaretur, feriæ per novem dies agerentur. Haud ita multo post pestilentia laboratum est. unde quum pigritia militandi oriretur, nulla tamen ab armis quies dabatur ub bellicoso rege; salubriora etiam credente militiæ quam domi, juvenum corpora esse: donec ipse quoque longinquo morbo est inplicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus bus et mors. illi feroces, ut, qui nihil ante ratus esset minus regium, quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum inpleret. vulgo jam homines eum statum rerum, qui sub Numa rege fuerat, requirentes, unam opem ægris corporibus relictam, si pax veniaque ab Diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem tradunt, volventem commentarios Numæ, quum ibi quædam occulta sollemnia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, 31 operatum his sacris se abdidisse: sed non rite initum aut curatum id sacrum esse; nec solum nullam ei oblatam cœlestium speciem, sed ira Jovis sollicitati prava religione, fulmine ictum cum domo 32 conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

Tulli mor

U. C. 114.

XXXII. Mortuo Tullo, res, ut institutum jam inde ab A. C. 638. initio erat, at Patres redierat: hique interregem nominaAncus Mar- verant. quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creavit: Patres fuere auctores. Numa Pompilii regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat. qui, ut regnare cœpit, et avitæ gloriæ memor, et quia proximum regnum,

cius rex

electus.

30 Haud aliter quam quum gran dinem] Et vero hæc ipsa res erat: nec lapides illi quidquam aliud, quam grando in modum et magnitudinem lapidum formata.

31* Operatum] Sacrorum verbum. Virgilius, Georg. 1. 339. lætis operatus in herbis.

32 Conflagrasse] Plerique scriptores, teste Dion, 1, 111. Tulli mortem

Anco Marcio successori ejus adscribunt: qui captato tempore, quo turbida ac procellosa tempestas solitudinem circa regiam fecerat, cum globo amicorum irruperit, obtruncatisque rege ac conjuge filiisque ejus, ignem aliquot locis ædibus subjecerit, ac deinde in vulgus rumorem de fulmine sparserit.

colenda cu

rat.

cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, b aut neglectis religionibus, aut prave cultis; 33 longe anti- Sacra rite quissimum ratus, sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere; omnia ea ex commentariis regis 34 pontificem, in 35 album relata, proponere in publico jubet. inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum foedus erat, sustulerant animos: et, quum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt; desidem Romanum regem inter sacélla et aras acturum esse regnum rati. 36 Medium erat in Anco ingenium, et Numæ, et Romuli memor: et, præterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, quum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigisset otium, sine injuria id se haud facile habiturum: tentari patientiam, et tentatam contemni temporaque esse Tullo regi aptiora, quam Numæ. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellica ceremoniæ proderentur; nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiqua gente Æquicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, Belli indiunde res repetuntur, capite velato 37 filo (lanæ velamen est) 'Audi, Jupiter;' inquit, audite, fines ;' (cujuscumque gentis sunt, nominat) 38 audiat fas. Ego sum publicus nuncius 'puli Romani, juste pieque legatus venio, verbisque meis fides sit.' Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit:

b longeque Gron.

[ocr errors]

93 Longe antiquissimum] Rem sibi ante alias omnes curandam, providendam. Plerique scripti et omnes editi præferunt longeque. At manifestum est particulam que vacare, quod observavit Gronovius. Quum igitur idem affirmet eam abesse a duobus scriptis, non dubitavimus eradere.

34 Pontificem] Vulgati adjiciunt maximum: sed a compluribus scriptis et antiquioribus editis abest illa vox, teste J. Fr. Gronovio: nec eam agnoscunt quinque e nostris codiciEus. Jac. Gronovius insuper observat non modo supra c. 20. pontificem nude et sine additamento a Livio nominari, sed et 1. 11. c. 2. et c. 27. nec ante pontificis maximi mentionem reperiri apud nostrum, quam 1. 1. c.

54.

Quae quum ita sint, judicavimus vocem maximum hic esse a mala manu, ac proinde tollendam.

35 Album] Tabulum gypso fortasse

c add maximum Gron.

po

obductam, aut alia qua simili mate-
ria.

36 Medium erat in Anco ingenium]
In Anco ingenium erat pacis simul et
belli artibus temperatum, ex Romuli
indole, et ex Numæ, mistum.

37 Filo lana velamen est] Hæc nobis locutio suspecta est. Possis tamen exponere: velamen est e filo laneo: vel, tolerabilius fortasse, capite velato filo, id est, velatus filo caput: lane, sive e lana, velamen est. De filo vid. not. 34. ad. c. 20. supra.

38 Audiat Fas] Fus lex divina est, inquit Isidor. 1. v. Orig. c. 2. jus, ler humana. Unde et Serv. ad 1 Georg. v. 269. fus et jura interpretatur divina humanaque jura. Nam ad religionem, inquit, fas; jura pertinent ad homines. Hic igitur fecialis testatur ipsum Fas, sive leges divinas, quas ab iis, quibus bellum indicit, violatas esse contendit.

cendi ritus.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Si ego injuste inpieque illos homines illasque res dedier nuncio populi Romani mihi exposco, tum39 patriæ compotem me numquam siris esse.' Hæc, quum fines suprascandit, hæc, quicumque ei primus vir obvius fuerit, hæc, portam ingrediens, hæc, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta (4otot enim sollemnes sunt) peractis, bellum ita indicit: Audi, Jupiter, et tu, Juno, Quirine, Diique omnes cœlestes, vosque terrestres, vosque inferni, audite. Ego vos testor, populum illum (quicumque est, t nominat) injustum esse, neque jus persolvere. Sed de istis rebus in patria majores natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur.' 41 Cum his nuncius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis Patres consulebat : 42 Quarum rerum, litium, caussarum condixit pater patratus po'puli Romani Quiritium patri patrato priscorum Latinorum ho'minibusque priscis Latinis, quas res dari, fieri, solvi oportuit, quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec solverunt, dic,' inquit ei, quem primum sententiam rogabat, quid censes?' Tum ille: 'Puro pioque duello quærendas censeo, itaque 43 consentio, con'sciscoque.' Inde ordine alii rogabantur: quandoque pars major eorum, qui aderant, in eamdem sententiam ibat, 44 bellum erat consensu. Fieri solitum, ut fecialis 45 hastam ferratam, aut sanguineam præustam ad fines eorum ferret, et, non minus tribus puberibus præsentibus, diceret : Quod populi priscorum Latinorum hominesque prisci Latini adversus 'populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod po

d sinas Gron. Crev. consensu tollit Gron.

[ocr errors]

e consensum Crev. Interpunctionem majorem post

39 Patria compotem me nunquam sinas esse] Tres optimi e nostris codd. pro sinas habent siris, id est, siveris: ut voluit Gronovius.

40 Tot enim solennes sunt] Tot enim sunt jure fecialium præscripti dies, quos elabi necesse sit antequam bellum indicatur.

41 Cum his] His peractis.

42 Quarum rerum] Supple gratia, causa, hoc sensu : Quibus de rebus convenit patri patrato populi Romani cum patre patrato priscorum Latinorum, (in illo nempe fadere, quod regnante Tullo ictum esse cum Latinis initio capitis hujus Livius memoravit)

quas quidem res nec fecerunt de iis dic, quid censes?

43 Consentio] Supple bellum: i. e. mea sententia bellum indici et fieri decerno. Populus nempe jubebat bellum, senatus consentiebat, ut pa

tet ex formula incidendi belli, quæ infra sequitur, et ex c. 6. 1. vIII. Consensit et senatus bellum.

44 Bellum erat consensum] Hanc optimam lectionem unius codicis a Gronovio inspecti audacter recepimus. Bellum consensum eadem figura dicitur, qua bellum consentio, consensit et senatis bellum. Participium autem consensus reperitur apud Gellium, 1. xv. c. 26. Distinctionem quoque mutavimus eodem auctore Gronovio, et novæ periodi initium fecimus ab his verbis fieri solitum. Vulgati habent: bellum erat consensu fieri solitum, ut fecialis.

45 Hastam. sanguineam] Vel e sanguineo frutice, de quo Plinius 1. XVI. c. 18. vel sanguine cruentatam. Vid. Turneb. Advers. 1. vIII. c. 23. et 1. xi, c. 17.

« PoprzedniaDalej »