Obrazy na stronie
PDF
ePub

A. C. 353.

bellum.

C. Marcius

primus die tator e ple

be.

U. C. 399. miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente pudor; et in ea ipsa, quæ fugerant, velut cæci ruebant. Discusso itaque vano adparatu hostium, quum in ipsos armatos se intulissent, averterunt totam aciem : castrisque etiam eo die potiti, præda ingenti parta, victores reverterunt, militaribus jocis quum adparatum hostium, tum suum increpantes pavorem. Concitatur deinde omne nomen Etruscum Etruscum, et, Tarquiniensibus Faliscisque ducibus, ad Salinas perveniunt. Adversus eum terrorem dictator C. Marcius Rutilus primus de plebe dictus, magistrum equitum item de plebe C. Plautium dixit. Id vero Patribus indignum videri, etiam dictaturam jam in promiscuo esse: omnique ope inpediebant, ne quid dictatori ad id bellum decerneretur, parareturve. eo promtius cuncta, ferente dictatore, populus jussit. Profectus ab urbe, utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque fama hostium ducebat, trajecto, multos populatores agrorum vagos palantes obpressit. Castra quoque, Etruscos. necopinato adgressus, cepit. et, octo millibus hostium captis, ceteris aut cæsis, aut ex agro Romano fugatis, sine auctoritate Patrum, populi jussu, triumphavit. Quia nec per dictatorem plebeium, nec per consulem, comitia consularia haberi volebant, et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit. Interreges deinceps Q. Servilius Ahala, M. Fabius, Cn. Manlius, C. Fabius, C. Sulpicius, L. Æmilius, Q. Servilius, M. Fabius Ambustus. In secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur: intercedentibusque tribunis, interrex Fabius aiebat, 'in duodecim tabulis legem esse, ut, quodcumque pos'tremum populus jussisset, id jus ratumque esset; jussum populi et suffragia esse. Quum intercedendo tribuni nihil a aliud, quam ut differrent comitia, valuissent; duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium, M. Valerius Publicola eodemque die magistratum inierunt.

Vincit

U. C. 400.

A. C. 352.
C. Sulpicio
III. M. Va-

lerio Coss.

6

XVIII. Quadringentesimo anno, quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo, quam a Gallis reciperata, ablato 9 post undecimum annum a plebe consulatu, patricii

8

a

Quumque Gron. Crev.

quiniensesque pugnabat, ut ex præce-
dentibus patet. Andreas, Campanus,
et unus ex MSS. Hearnii habent quo-
modo edidimus: tres e nostris cos. duo
cons.

6 Nec per consulem] Plebeium. An-
dreas edidit, nec per Popillium consu-
lem: et sic unus e nostris codd.

7 Jussum populi] Suffragia quoque esse jussum populi, Populum, dum

suffragia init, non minus jubere, quam
si rogationem aliquam scisceret anti-
quaretve.

8 Ablato post undecimum annum]
Plebeiis a consulatu exclusis post un-
decimum annum, quam ad illum ad-
mitti cœperant.

9 Post undecimum ann um] nte Sigonium editi post nonum. I lleussit legi post undecimum, assentienti

1

A. C. 352.

consules ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpi- U. C. 400. cius Peticus tertium, M. Valerius Publicola. Empulum eo Ambo Coss. anno ex Tiburtibus haud memorando certamine captum; patricii. sive duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam; seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt vastati agri ab Sulpicio consule, quo Valerius adversus Tiburtes legiones duxit. Domi majus certamen consulibus cum plebe ac tribunis erat. Fidei jam suæ, non solum 10 virtutis, ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare. quin aut toto cedendum esse, si plebeius jam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum, quam possessionem integram a patribus accepissent. Plebes contra fremit: Quid se vivere, 'quid in parte civium censeri : si, quod duorum hominum virtute, L. Sextii ac C. Licinii, partum sit, id obtinere universi ' non possint? Vel reges, vel decemviros, vel, si quod tristius 'sit imperii nomen, patiendum esse potius, quam ambos patri'cios consules videant, nec in vicem pareatur atque imperetur ; 'sed pars altera, in æterno imperio locata, plebem nusquam 'alio natam, quam ad serviendum, putet.' Non desunt tribuni auctores turbarum; sed 11 inter concitatos per se omnes vix duces eminent. Aliquoties frustra in campum descensum quum esset, multique per seditiones acti comitiales dies; postremo victæ perseverantia consulum plebis eo dolor erupit, ut tribunos, actum esse de libertate' vociferantes, 'relinquendumque non campum jam solum, sed etiam urbem captam atque obpressam regno patriciorum,' mosta plebs sequeretur. Consules, relicti a parte populi, per infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt. creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium, T. Quinctius. In quibusdam annalibus pro T. Quinctio M. Popillium consulem invenio.

6

A. C. 351.

XIX. Duo bella eo anno prospere gesta. cum Tiburti- U. C. 401. busque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his urbs cap- M. Fabio ta: ceteraque oppida eamdem fortunam habuissent, ni uni- III. T. versa gens, positis armis, in fidem consulis venisset. Trium- Quinctio phatum de Tiburtibus: alioquin mitis victoria fuit. In Tar- Coss. quinienses acerbe sævitum, multis mortalibus in acie cæsis. de Tiburtiex ingenti captivorum numero trecenti quinquaginta octo bus: supdelecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur: vul- plicia de gus aliud trucidatum. Nec populus in eos, qui missi Ro- ensibus.

bus quatuor Hearnii MSS. Unus e 11 Inter concitatos] Ita erant omnes
nostris habet post duodecimum. Sed per se concitati, ut non minor in ceteris
præstat sequi Sigonianam emendatio- ardor animorum, quam in ducibus ap-
nem. Hic enim est undecimus annus pareret, ac proinde nullum fere discri-
elapsus post creatum primum e plebe men conspiceretur inter duces et reli-
consulem,
quam multitudinem.

10* Virtutis] Strenuitatis, fortitudinis.

Triumphus

Tarquini

U. C. 401.
A. C. 351.

Samnitibus.

lerio II.

Coss.

mam erant, mitior fuit. medio in foro omnes virgis cæsi ac securi percussi. id pro inmolatis in foro Tarquiniensium Foedus cum Romanis pœnæ hostibus redditum. Res bello bene gestæ, ut Samnites quoque amicitiam peterent, effecerunt. Legatis eorum comiter ab senatu responsum : foedere in societatem accepti. Non eadem domi, quæ militiæ, fortuna erat plebi Romanæ. nam etsi, unciario fœnore facto, levata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes, 12 nexumque inibant. eo nec patricios ambo consules, neque comitiorum curam, 13 publicave studia præ privatis incommodis plebs ad animum admittebat. Consulatus uterque apud patricios manet. ConU. C. 402. sules creati C. Sulpicius Peticus quartum, M. Valerius A. C. 350. Publicola iterum. In bellum Etruscum intentam civitatem, C. Sulpicio IV. M. Va- quia Caritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adjunctum fama ferebat, legati Latini ad Volscos convertere, nunciantes, exercitum conscriptum armatumque jam suis finibus inminere: inde populabundos in agrum Romanum venturos esse. Censuit igitur senatus, neutram neglegendam rem esse: utroque legiones scribi, consulesque sortiri provincias jussit. Inclinavit deinde pars major curæ in Etruscum bellum; postquam literis Sulpicii consulis, cui Tarquinii provincia evenerat, cognitum est, depopulatum agrum circa Romanas salinas, prædæque partem in Cæritum fines avectam, et haud dubie juventutem ejus populi inter prædatores fuisse. Itaque Valerium consulem, Volscis obpositum, castraque ad finem Tusculanum habenT. Manlius tem, revocatum inde senatus dictatorem dicere jussit. T. Manlium L. filium dixit. Is, quum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum dixisset, consulari exercitu contentus, ex auctoritate Patrum ac populi jussu Cæritibus bellum indixit.

dictator.

XX. Tum primum Cærites, tamquam in verbis hostium vis major ad bellum significandum, quam in suis factis, qui per populationem Romanos lacessierant, esset, verus belli terror invasit : et, quam non suarum virium ea dimicatio esset, cernebant. Poenitebatque populationis, et Tarquinienses exsecrabantur defectionis auctores. nec arma, aut bellum quisquam adparare, sed pro se quisque legatos mitti Carites bel- jubebat ad petendam erroris veniam. Legati senatum quum adissent, ab senatu rejecti ad populum, Deos rogaverunt, quorum sacra bello Gallico accepta rite procurassent, ut Romanos florentes ea sui misericordia caperet, quæ se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset; conversique

lum depre.

cantur.

b deinde Gron. Crev.

19 Nerumque inibant] Vid. not. 29. ad 11. 23. supra.

19 * Publica .. studia] Studia factionum in republica.

146

ad delubra Vesta, hospitium flaminum Vestaliumque ab se U. C. 402. caste ac religiose cultum invocabant. 'Eane meritos, cre- A. C. 350. 'deret quisquam, hostes repente sine caussa factos? aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis, quam 15 furore lapsos, fecisse, ut sua vetera beneficia, locata præsertim apud 'tam gratos, novis conrumperent maleficiis? florentemque po'pulum Romanum ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cujus adflicti amicitiam cepissent? ne adpellarent con'silium, quæ vis ac necessitas adpellanda esset. Transeuntes agmine infesto per agrum suum Tarquinienses, quum præter viam nihil petissent, traxisse quosdam agrestium, popula' tionis ejus, quæ sibi crimini detur, comites. Eos, seu dedi placeat, dedere se paratos esse; seu supplicio adfici, daturos " pœnas. 16 Cære, sacrarium populi Romani, deversorium sa'cerdotum, ac receptaculum Romanorum sacrorum, intactum inviolatumque crimine belli, hospitio Vestalium cultisque Diis ' darent.' Movit populum non tam caussa præsens, quam vetus meritum, ut maleficii, quam beneficii, potius inmemores essent. Itaque pax populo Cæriti data, induciasque in centum annos Pacem imfactas in senatusconsultum referri placuit. In Faliscos, eodem petrant. noxios crimine, vis belli conversa est: sed hostes innusquam lum inlaventi. Quum populatione peragrati fines essent, ab obpugna- tum. tione urbium temperatum: legionibusque Romam reductis, reliquum anni muris turribusque reficiendis consumtum, et ædes Apollinis dedicata est.

Faliscis bel

XXI. Extremo anno comitia consularia certamen Patrum Discordiæ ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi, de consulani secundum Liciniam legem haberentur; dictatore obstinato tu plebeio. tollere potius totum e republica consulatum, quam promiscuum Patribus ac plebi facere. Prolatandis igitur comitiis quum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit. Infestam inde Patribus plebem interreges quum accepissent, ad undecimum interregem seditionibus certatum est. Legis Liciniæ patrocinium tribuni jactabant. Propior dolor plebi fœnoris ingravescentis erat: 17 curæque privatæ in certaminibus publicis erumpebant. Quorum tædio Patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiæ caussa observare legem Liciniam comi

14 Eane meritos] An credere quis quam posset, eos qui tam insigne beneficium in Romanos contulissent, hostes repente sine causa factos ? 15 Furore] Captis et alienatis men

tibus.

....

16 Care intactum .... crimine belli, hospitio restalium.. darent] Salvam præstarent Caritum civitatem in gratiam præbiti vestalibus hospitii, eam

habendo innoxiam ab illati belli cri.
mine.

17 Cura.. privata] Curæ et dolo-
res de privatis incommodis erumpe-
bant in certaminibus de republica.
Nempe odia plebeiorum adversus pa-
tricios acerbiora, atque adeo certami-
na pervicaciora faciebant privatæ, quas
ab illis patiebantur, injuriæ.

U.C. 103.
A. C. 349.
C. Marcio

II. Coss.

C. Julius dictator.

U. C. 404.

A. C. 348.
C. Sulpicio
V. T.
Quinctio

Coss.

tiis consularibus jussere. P. Valerio Publicolæ datus e plebe collega C. Marcius Rutulus. Inclinatis semel in concordiam animis, novi consules, fœnebrem quoque rem, quæ distinere unanimos videbatur, levare adgressi, solutionem alieni æris in publicam curam verterunt; quinqueviris creatis, 18 quos mensarios ab dispensatione pecuniæ adpellarunt. Meriti æquitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nominibus essent. Fuere autem C. Duilius, P. Decius Mus, M. Papirius, Q. Publilius, et Ti. Æmilius: qui rem, difficillimam tractatu, et plerumque parti utrique, semper certe alteri, gravem, quum alia moderatione, tum inpendio magis publico, quam jactura, sustinuerunt. 19 tarda enim nomina, et inpeditiora inertia debitorum, quam facultatibus, aut ærarium, mensis cum ære in foro positis, dissolvit, ut populo prius caveretur; aut æstimatio æquis rerum pretiis liberavit: ut non modo sine injuria, sed etiam sine querimoniis partis utriusque, exhausta vis ingens æris alieni sit. Terror inde vanus belli Etrusci, quum conjurasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici coëgit. dictus in castris (eo enim ad consules missum senatusconsultum est) C. Julius, cui magister equitum adjectus L. Emilius. Ceterum foris tranquilla omnia fuere.

XXII. Tentatum domi per dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad interregnum preduxit. duo interreges C. Sulpicius et M. Fabius interpositi obtinuere, quod dictator frustra tetenderat, mitiore jam plebe ob recens meritum levati æris alieni, ut ambo patricii consules crearentur. creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Pennus. quidam Kæsonem, alii 20 Caium nomen Quinctio adjiciunt. Ad bellum ambo profecti, Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso hoste, cum agris magis, quam cum hominibus, urendo populandoque gesserunt bella: cujus lentæ velut tabis senio victa utriusque pertinacia populi est, ut pri

18* Quos mensurios ob dispensatione pecuniæ appellarunt] Mensa enim dicitur pro abaco argentariorum. Mensarii tamen differunt ab argentariis: quia mensarius rei nummariæ publicæ curator est, argentarius privatæ. Itaque mensarii creabantur a populo : (vid. infra XXIII. 21.) argentarii sponte sua, suo nomine, negotiationem suam, tanquam ceteri mercatores, exercebant.

19 Tarda enim nomina] Debita, quæ tardius et ægrius solvebantur, non qui inopia laborarent debitores, sed quia inertes ac negligentes essent, aut

pecunia ex ærario præbita soluta sunt, ita tamen, ut prius populo, i. e. ærario publico caveretur; aut prædiis domibusve debitoris æquo pretio æstimatis, et creditori traditis, expedita sunt. Nomen sæpe accipitur pro debito, quia creditor in tabulas expensi et accepti refert nomen ejus, cui pecuniam expensam tulit.

20 Caium nomen] Olim Caium cognomen. Mutavit Sigonius, eo motus quod Caius prænomen est, non cognomen. Nomen autem in omnia con. venit, et sumi potest pro prænomine.

« PoprzedniaDalej »