Obrazy na stronie
PDF
ePub

A. C. 365.

Numquamne vos res potius, quam auctores, spectabitis? sed U. C. 387. omnia semper, quæ magistratus ille dicet, secundis auribus, quæ ab nostrum quo dicentur, adversis accipietis? At hercule 66 sermo est minime civilis. Quid? Rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima. Consules, inquit, rogo, ne vobis, quos velitis, facere liceat. An aliter rogat, qui utique alterum ex plebe fieri consulem jubet; nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit? Si hodie bella sint, quale Etruscum fuit, quum Porsena Ja'niculum insedit; quale Gallicum modo, quum præter Capitolium atque arcem omnia hæc hostium erant, et consulatum 67 cum hoc M. Furio et quolibet alio ex Patribus L. ille Sextius peteret; possetisne ferre, Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare? Hoccine est in 6 commune honores vocare, ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex Patribus præterire liceat? Quænam ista societas, quænam consortio est? Parum est, si, cujus pars tua nulla adhuc fuit, in partem ejus venis, nisi partem petendo totum traxeris? Timeo, inquit, ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium. 68 Quid est dicere aliud, quia' in6 dignos vestra voluntate creaturi non estis, necessitatem vobis ' creandi, quos non vultis, inponam? Quid sequitur, nisi ut ne "beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus 'petierit plebeius, et lege se, non suffragio, creatum dicat?

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XLI. Quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quærunt: et ita maxima sunt adepturi, 69 ut nihil ne pro mini'mis quidem debeant; et occasionibus potius, quam virtute, 70 petere honores malunts. Est aliquis, qui se inspici, æstimari

[ocr errors]
[blocks in formation]

66 Sermo est minime civilis] Sermo est qui minime deceat cives, memores se cum civibus agere, qui pari jure libertatis fruantur, in quos minime liceat imperioso genere sermonis uti.

67 Cum hoc M. Furio, et quolibet] Vulgo aut quolibet: sed rò et præferunt Andreas, Campanus, tres Hearnii codd. et omnes nostri. Quod quidem sine ulla dubitatione admisimus. Ut enim recte argumentatur Appius, necesse est ut plebeius unus consulatum petat cum duobus patriciis.

$ malint Eæd.

dicere, quia... Plane ut supra, hoc
ipso c. Quid est aliud dicere, quod pe-
tunt alii, nos... fastidimus.

69 Ut nihil ne pro minimis quidem
debeant] Hujus loci videtur hæc esse
sententia. Ita maxima quæque, con-
sulatum nempe, sunt adepturi plebei,
ut nihil pro iis debeant, ne tanquam
minimis quidem: i. e. ut ne tantum
quidem vobis pro iis debeant, quan-
tum pro minimis deberi æquum esset.
Non absimilis locus reperitur supra
IV. 54. Patres non pro communicatis,
sed pro amissis honoribus fremere: i. e.
Patres fremunt, indignantur pro hono-
ribus, non tanquam communicatis, sed
tanquam amissis.

68 Quid est dicere aliud, nisi] Sigonius inseruit ultimam vocem ex veteribus, ut ait, libris. Sed eam ignorant Sorbonicus codex, et antiquissimus Thuanæus. Nobis placeret veterem 70 Petere honores malint] Thualectionem restitui, mutato tantum dua- næus codex malunt: et id potius virum vocum ordine. Quid est aliud detur.

[ocr errors]

U. C. 387. 'fastidiat; qui certos sibi uni honores inter dimicantes comA. C. 365. petitores æquum censeat esset; qui se arbitrio vestro eximat*; qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis, et serva pro 'liberis faciat. Omitto Licinium Sextiumque, 71 quorum annos ' in perpetua potestate, tamquam regum in Capitolio, nume'ratis quis est hodie in civitate tam humilis, cui non via ad consulatum facilior per istius legis occasionem, quam nobis ' ac liberis nostris, fiat? si quidem nos, ne quum volueritis qui'dem, creare interdum poteritis; istos, etiam si nolueritis, neIcesse sit. De indignitate satis dictum est: (etenim dignitas ad 'homines pertinet) quid de religionibus atque auspiciis, quæ propria Deorum inmortalium contemtio atque injuria est, 'loquar? Auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello 6 ac pace, domi militiæque, omnia geri, quis est, qui ignoret ? Penes quos igitur sunt auspicia more majorum? nempe, penes 'Patres. nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato I creatur. Nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum, quos populus creat patricios magistratus, non aliter, quam auspicato, creet; sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus, et 72 privatim auspicia ha'beamus, quæ isti ne in magistratibus quidem habent. Quid igitur aliud, quam tollit ex civitate auspicia, qui, plebeios consules creando, a Patribus, qui soli ea habere possunt, aufert? Eludant nunc licet religiones. Quid enim est, 73 si pulli non 'pascentur? si ex cavea tardius exierint? 74 si occinuerit avis? 'Parva sunt hæc: sed parva ista non contemnendo majores ' nostri maximam hanc rem fecerunt. Nunc nos, tamquam 'jam nihil pace Deorum opus sit, omnes ceremonias polluimus. Vulgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur: cui→ libet 75 apicem Dialem, dummodo homo sit, inponamus: tra

6

t * signa interr. post fastidiat, esse, etc. pos. Gron. Crev.

73 Si pulli non pascentur] De auspicio, quod e pullis gallinaceis captare solebant Romani, vid. infra x. 40.

71 Quorum annos . . . in Capitolio gistratibus. Fortasse legendum est numeratis] Videntur hæc intelligenda privati. de clavis numeri annorum indicibus, de quibus Liv. infra vII. 3. Ibi ille docet clavum quotannis figi solitum dextro lateri ædis Jovis Opt. Max. Eum, inquit, clarum, quia rare per ea tempora litteræ erant, notam numeri annorum fuisse ferunt. Sensus igitur hujus locit erit: quorum annos in perpetua potestate, tanquam regum, per novem continuos clavos Capitolino parieti affixos, numeratis. Hujus loci a nemine huc usque intellecti hanc interpretationem debemus Cl. Dodwello: quem vide Dissert. x. de Cyclis

Roman. Sect. 76.

72 Privatim] Privatim et publice opponuntur; at non privatim, in ma

74 Si occinuerit avis] E cantu quoque avium omina sibi læta tristiave fingebant Romani. Vid. nostrum loco modo memorato, et Val. Max. 1. i. c. 4. Aves, quæ cantu auspicia dabant, oscines dicebantur, quales corvus, cornix, noctua.

75 Apicem Dialem] Apex proprie dicebatur, in summo flaminis pileo virga e felici arbore, laneo filo religata; quod quidem filum apiculum vocabatur. Interdum tamen, ut hoc loco, Aper sumitur pro ipso pileo. Apex autem dictus est ab eo quod comprehendere

'damus ancilia, penetralia, Deos, Deorumque curam, quibus ne- U. C. 387. 'fas est. non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur: A. C. 365. " nec centuriatis 76 nec curiatis" comitiis Patres auctores fiant. 'Sextius et Licinius, tamquam Romulus ac Tatius, in urbe 'Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant. 'Tanta dulcedo est ex alienis fortunis prædandi: nec in mentem venit, altera lege solitudines vastas in agris fieri pellendo 'finibus dominos: altera fidem abrogari, cum qua omnis humana societas tollitur. Omnium rerum caussa vobis antiquan'das censeo istas rogationes. Quod faxitis, Deos velim fortunare.' XLII. Oratio Appii ad id modo valuit, ut tempus rogationum jubendarum proferretur. Refecti decimum iidem Decemviri tribuni, Sextius et Licinius, de decemviris sacrorum 77 ex sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. creati quinque Pa- plebe, et ex trum, quinque plebis: graduque eo jam via facta ad consulatum videbatur. Hac victoria contenta plebes cessit Patribus. ut in præsentia consulum mentione omissa, tribuni militum crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum, M. Ge- u. c. 388. ganius, P. Manlius, L. Veturius, P. Valerius sextum. A. C. 364. Quum præter Velitrarum obsidionem, tardi magis rem Corneliis, exitus, quam dubii, quietæ externæ res Romanis essent ; &c. Tr. fama repens belli Gallici adlata, perpulit civitatem, ut M. Mil. Furius dictator quintum diceretur. is T. Quinctium Pennum Camillus magistrum equitum dixit. Bellatum cum Gallis eo anno V. Dictator. circa Anienem flumen, 78 auctor est Claudius; inclitamque

Patribus.

A. et M.

in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum, cum quo provo- Bellum Galcatus manus conseruit, in conspectu duorum exercituum licum. cæsum torque spoliavit, tum pugnatam. Pluribus auctoribus magis adducor, ut credam, decem haud minus post annos ea acta: hoc autem anno in Albano agro cum Gallis, dictatore M. Furio, signa collata. Nec dubia, nec difficilis Romanis Vincuntur (quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristine Galli. cladis adtulerant) victoria fuit. multa millia barbarorum in acie, multa captis castris cæsa: palati alii Apuliam maxime petentes, quum 79 fuga se longinqua, tum quod passim eos 80 simul pavor terrorque distulerant, ab hoste sese tutati sunt. Dictatori, consensu Patrum plebisque, triumphus

u nec curiatis del. Gron.

vinculo antiqui apere dicebant. Vid. Festum in vocibus Apex et Apiculum, et Servium tum ad 11. Æn. v. 683. tum ad VIII. v. 664.

76 Nec curiatis] Has voces, quæ exstant in vett. editis, et in MSS. Hearnii et nostris, omittunt Gronovianæ editiones, operarum, ut videtur, incuria.

77 Ex parte] Dimidia, Vid, not. 81. ad 11. 13.

78 Auctor est Claudius] Claudius Quadrigarius, ut patebit ex not. 53. ad VII. 10. infra. De illo agemus ad

vi. 19.

79 Fuga se longinqua... ab hoste sese tutati sunt] Vacat aut prius se, aut posterius sese. Hoc potius deleri placet.

80 Simul pavor terrorque] Pavor, qui insidebat menti. Terror, qui a novis subinde occurrentibus hostibus accidebat.

396

TITI LIVII LIB. VI, CAP. XLII.

81

U. C. 388. decretus. Vixdum perfunctum eum bello atrocior domi A. C. 364. seditio excepit: et per ingentia certamina dictator senatusRogationes que victus, ut rogationes tribuniciæ acciperentur; et comitia tribunorum consulum adversa nobilitate habita, quibus L. Sextius de acceptæ. plebe primus consul factus. Et ne is quidem finis certaminum fuit. quia patricii 1 se auctores futuros negabant, prope secessionem plebis res terribilesque alias minas civilium certaminum venit: quum tamen per dictatorem conditionibus sedatæ discordiæ sunt, concessumque ab nobilitate plebi de consule plebeio; a plebe nobilitati de prætore uno, qui jus in urbe diceret, ex Patribus creando. Ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus, 82 quum dignam eam rem senatus censeret esse, meritoque id, si quando umquam alias, Deûm inmortalium caussa libenter facturos fore, ut 83 ludi maximi fierent, et dies unus ad 84 triduum adjiceretur ; 85 recusantibus id munus ædilibus plebis, conclamatum a patriciis est juvenibus, se id honoris Deûm inmortalium caussa libenter acturos, ut ædiles fierent. Quibus quum ab universis gratiæ actæ essent, factum senatusconsultum, ut duo viros ædiles ex Patribus dictator populum rogaret: Patres auctores omnibus ejus anni comitiis fierent.

81 Se auctores futuros] Vid. not.

16. ad 1. 17.

82 Quum dignam] Quum dignam eam rem senatus censeret esse, ob quam ludi maximi fierent, diesque unus ad triduum Latinarum adjiceretur; meritoque id... sibi esse faciendum.

83 Ludi maximi] Ludi quam magnificentissimi. De his ludis accipienda videntur quæ legimus 1. VII. c. 15. Ludi votivi, quos M. Furius dictator voverat, facti. Itaque verisimile est hoc ludos ante concordiam restitutam Camillum vovisse; (quo etiam tempore, si Plutarcho credimus, ædem Concordiæ vovit) ejus votum, redactis in concordiam ordinibus, Patres ratum habuisse. Aliter censet Gronov. quem vid. 1. IV. Observ. c. 25.

84 Triduum] Latinarum: quæ vox fortasse incuria librariorum excidit.

86

[blocks in formation]

EPITOME LIBRI VII.

DUO novi magistratus adjecti sunt, prætura et curulis ædilitas. Pestilentia civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furii Camilli. cujus remedium et finis quum per novas religiones quæreretur, ludi scenici tunc primum facti sunt. Quum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno plebis propter delectum acerbe actum, et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine; adolescens ipse, cujus relegatio patri objiciebatur, venit in cubiculum tribuni, strictoque gladio coëgit eum in verba sua jurare, non perseveraturum se in accusatione. Quum telluris hiatu tota ad ultimum territa patria foret, tunc omnia pretiosa missa sunt in præaltam voraginem urbis Romanæ. in eam Curtius armatus, sedens equo, si præcipitavit, eaque expleta est. T. Manlius adolescens, qui patrem a tribunicia vexatione vindicaverat, contra Gallum, provocantem aliquem ex militibus Romanis, in singulare certamen descendit, eique occiso torquem aureum detraxit; quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus est nuncupatus.. Duæ tribus additæ, Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege ab ipso lata damnatus est, quod plus quingentis jugeribus agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provocatus erat, insidente galeæ corvo, et unguibus rostroque hostem infestante, occidit, et ex eo Corvi nomen accepit; consulque proximo anno, quum annos viginti tres haberet, ob virtutem creatus est. Amicitia cum Karthaginiensibus juncta. Campani, quum urguerentur a Samnitibus bello, auxilio adversus eos a senatu petito, quum id non impetrarent, urbem atque agros populo Romano dediderunt. ob quam caussam ea, quæ populi Romani facta essent, defendi bello adversus Samnites placuit. Quum ab A. Cornelio consule exercitus in iniquum locum deductus in magno discrimine esset, P. Deci Muris tribuni militum opera servatus est. qui, occupato colle super id jugum, in quo Samnites consederant, occasionem consuli in æquiorem locum evadendi dedit: ipse ab hostibus circumsessus erupit. Quum milites Romani, qui Capuæ in præsidio

1 T. Manlium filium rus relegatum] Adjecimus vocem rus, quam in veteribus libris exstare Sigonius affirmat Habet quoque eam unus ex Hearnii codd.

2 Plus quingentis jugeribus] Sic dedit Sigonius, quum prave antea legeretur, plus quingentorum jugerum. Magis Livianum foret, plus quingenta jugera.

« PoprzedniaDalej »