Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 371.
A. C. 381.

Damnatur.

U. C. 372.

L. Valerio

Mil.

Lanuvini.

lucum 96 extra portam Nomentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est. ibi crimen valuit, et obstinatis animis triste judicium, invisumque etiam judicibus, factum. Sunt qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent, creatos, auctores sint damnatum. tribuni de saxo Tarpeio dejecerunt: locusque idem in uno homine et eximiæ gloriæ monumentum et pœnæ ultimæ fuit. Adjectæ mortuo nota sunt: publica una; quod, quum domus ejus fuisset, ubi nunc 97 ædes atque officina Monetæ est, latum ad populum est, ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret: gentilicia altera; quod gentis Manliæ decreto cautum est, ne quis deinde M. Manlius vocaretur. Hunc exitum habuit vir, nisi in libera civitate natus esset, memorabilis. Populum brevi, postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem virtutes, desiderium ejus tenuit. pestilentia etiam brevi consecuta, nullis obcurrentibus tantæ cladis caussis, ex Manliano supplicio magnæ parti videri orta: violatum Capitolium esse sanguine servatoris. nec Diis cordi fuisse poenam ejus oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.

XXI. Pestilentiam inopia frugum, et vulgatam utriusque A. C. 380. mali famam anno insequente multiplex bellum excepit, L. Valerio quartum, A. Manlio tertium, Ser. Sulpicio tertium, L. Lucretio, L. Æmilio tertium, M. Trebonio, tribunis militum consulari potestate. Hostes novi, præter Volscos velut sorte quadam prope in æternum exercendo Romano Novi hostes militi datos, Circeiosque et Velitras colonias jamdiu molientes defectionem, et suspectum Latium, Lanuvini etiam, quæ fidelissima urbs fuerat, subito exorti. Id Patres rati contemtu accidere, quod Veliternis civibus suis tamdiu inpunita defectio esset, decreverunt, ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo. ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueviros PompNepete co- tino agro dividendo, et triumviros Nepete coloniæ deducendæ creaverunt. Tum, ut bellum juberent, latum ad

lonia.

4 Flumentanam Gron. Crev.
96 Extra portam Flumentanam] Porta
Flumentana ibatur in campum Mar-
tium, eratque illa admodum vicina
Capitolio, quod proinde ex ea con-
spici poterat.
Ideo Nardinus, 1. iv.
doctissimi operis, cui titulus est, Roma
vetus, c. 4. censet hic legendum esse
potius extra portam Numentanam,
sive Nomentanam, quæ quidem porta
a Capitolio remotissima fuit, ducebat-
que in
eum locum, cui agger Ser.
Tullii conspectum Capitolii ceterorum-

e sint, damnatum tribuni Gron. que collium adimebat. Et quidem duo e nostris antiquissimi habent Numentanam : sed in uno littera N est a secunda manu.

97 Edes atque officina Moneta] Ædes Junonis Monetæ, de qua vid. infra VII. 28. et officina cudendi numismatis, cui monetæ nomen inditum est a Junone Moneta, cujus ad ædem cudebatur et asservabatur.

populum est: et, nequidquam dissuadentibus tribunis plebis, U. C. 372. omnes tribus bellum jusserunt. Adparatum eo anno bellum A. C. 380. est; exercitus propter pestilentiam non eductus. eaque

cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum pars eo, ut legatio supplex Romam mitteretur, inclinabat: ni privato (ut fit) periculo publicum implicitum esset, auctoresque defectionis ab Romanis, metu ne, soli crimini subjecti, piacula iræ Romanorum dederentur, avertissent colonias a consiliis pacis. Neque in senatu solum per eos legatio inpedita est, sed magna pars plebis incitata, ut prædatum in agrum Romanum exirent. hæc nova injuria exturbavit omnem spem pacis. De Prænestinorum quoque defectione eo anno primum fama exorta: arguentibusque eos Tusculanis, et Gabinis, et Lavicanis, quorum in fines incursatum erat, 98 ita placide ab senatu responsum est, ut minus credi de criminibus, quia nollent ea vera esse, adpareret.

A. C. 379.

victi.

XXII. Insequenti anno Sp. et L. Papirii, novi tribuni U. C. 373. militum consulari potestate, Velitras legiones duxere; quaSp. et L tuor collegis Ser. Cornelio Maluginense quartum, Q. Servi- Papiriis, lio, Ser. Sulpicio, 99 L. Æmilio quartum, tribunis ad præsi- &c. Tr. Mil. dium urbis, et si qui ex Etruria novi motus nunciarentur, (omnia enim inde suspecta erant) relictis. Ad Velitras adversus majora pene auxilia Prænestinorum, quam ipsam colonorum multitudinem, secundo proelio pugnatum est; Veliterni ita ut propinquitas urbis hosti et caussa maturioris fugæ, et unum ex fuga receptaculum esset. Oppidi obpugnatione tribuni abstinuere; quia et anceps erat, nec in perniciem coloniæ pugnandum censebant. Literæ Romam ad senatum cum victoriæ nunciis, acriores in Prænestinum, quam in Veliternum hostem, missæ. Itaque ex senatusconsulto populique jussu bellum Prænestinis indictum : qui, con- Prænestinis juncti Volscis, anno insequente Satricum, coloniam populi bellum inRomani pertinaciter a colonis defensam, vi expugnarunt, foe- dictum. deque in captis exercuere victoriam. Eam rem ægre passi U. C. 374. Romani, M. Furium Camillum septimum tribunum militum A. C. 378. creavere. additi collega A. et L. Postumii Regillenses, ac L. Camillo Furius, cum L. Lucretio et M. Fabio Ambusto. Volscum VII. &c. Tr. bellum M. Furio extra ordinem decretum. adjutor ex tribu- Mil. nis sorte L. Furius datur; 'non tam e republica, quam ut Volscum. collegæ materia ad omnem laudem esset; et publice quod

98 Ita placide..ut] Placide quidem, sed ita ut.

99 L. Emilio quartum, tribunis] Vox tribunis, quam inducendam censuit Muretus, abest a duobus Hearnii codd. et ab uno e nostris.

1 Non tam e republica, quam ut]

Particula ut eventus designatur, non
consilium: quod hic nullum esse potest,
quum sorte res decreta sit.

2* Et publice... et privatim] Et in
iis quæ ad rempublicam spectant, et
in privatis erga collegam consiliis fac-
tisque,

M. Furio

Bellum

A. C. 378.

U. C. 374. rem temeritate ejus prolapsam restituit; et privatim, quod ex errore gratiam potius ejus sibi, quam suam gloriam, petiit. Exactæ jam ætatis Camillus erat, comitiisque jurare parato in verba excusandæ valetudini solita consensus populi restiterat: sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat, virebatque integris sensibus, et civiles jam res haud magnopere obeuntem bella excitabant. Quatuor legionibus quaternum millium scriptis, exercitu indicto ad portam Esquilinam in posterum diem, ad Satricum profectus. Ibi eum expugnatores coloniæ haudquaquam perculsi, fidentes militum numero, quo aliquantum præstabant, obperiebantur. postquam adpropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem procedunt, nihil dilaturi, quin periculum summæ rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus solis confiderent, profuturas esse.

meritas.

XXIII. Idem ardor et in Romano exercitu erat, et in altero duce nec præsentis dimicationis fortunam ulla res, præterquam unius viri consilium atque imperium, morabatur: qui occasionem juvandarum ratione virium trahendo bello quærebat. Eo magis hostis instare; nec jam pro castris tantum suis explicare aciem, sed procedere in medium campi, et vallo prope hostium signa inferendo, superbam fiduciam L. Furii te- virium ostentare. Id ægre patiebatur Romanus miles; multo ægrius alter ex tribunis militum L. Furius, ferox quum ætate et ingenio, tum multitudinis, ex incertissimo sumentis. animos, spe inflatus. Hic per se jam milites incitatos insuper instigabat elevando, qua una poterat, ætate auctoritatem collega: Juvenibus bella data,' dictitans, et cum corpo'ribus vigere et deflorescere animos ; cunctatorem ex acerrimo bellatore factum; et, qui adveniens castra urbesque primo inpetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere: quid accessurum suis, decessurumve hostium viribus sperantem? quam occasionem, quod tempus, quem 3 insidiis instruendis locum? frigere ac torpere senis con'silia. Sed Camillo quum vitæ satis, tum gloriæ esse. 'quid adtinere, cum mortali corpore uno, civitatis, quam ' inmortalem esse deceat, pati consenescere vires?' His sermonibus tota in se averterat castra. et, quum omnibus locis posceretur pugna, Sustinere,' inquit, M. Furi, non possumus inpetum militum : et hostis, cujus animos 'cunctando auximus, jam minime toleranda superbia in'sultat. Cede unus omnibus, et patere te vinci consilio, Camilli mo- ut maturius bello vincas.' Ad ea Camillus: Quæ bella suo 'unius auspicio gesta ad eam diem essent, negare in eis neque

deratio.

! posteram Gron.

[ocr errors]

tum Gron. Crev.

[ocr errors]

hmilitum impetum Eæd.

• Insidiis instruendis]! Sic recte Gronovius. Libri habebant instruentem.

[ocr errors]
[ocr errors]

6

A. C. 372.

se, neque populum Romanum, aut consilii sui, aut fortunæ U. C, 374. poenituisse. nunc scire, se collegam habere jure imperioque parem, vigore ætatis præstantem. Itaque se, quod ad exercitum adtineat, regere consuesse, non regi. collegæ impe'rium se non posse inpedire. Diis bene juvantibus ageret, quod e republica duceret. Ætati suæ se veniam etiam petere, ne in prima acie esset. quæ senis munia in bello sint, iis se non defuturum. Id a Diis inmortalibus precari, ne qui casus suum consilium laudabile efficiat.' Nec ab hominibus salu

[ocr errors]

Volscis.

taris sententia, nec a Diis tam piæ preces auditæ sunt. pri- Pugna cum mam aciem auctor pugnæ instruit, subsidia Camillus firmat, validamque stationem pro castris obponit. ipse edito loco spectator intentus in eventu alieni consilii constitit.

4

prospera.

XXIV. Simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo, non metu, pedem retulit. lenis ab tergo clivus erat inter aciem et eastra: et quod multitudo subpeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quæ inter commissum jam certamen, ubi vallo adRomanus, cedentem Primo Ropropinquasset hostis, erumperent hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus, 5 op- manis inportunus huic eruptioni fuit. versus itaque in victorem terror, et novo hoste, et supina valle Romanam inclinavit aciem. Instant Volsci recentes, qui e castris inpetum fecerant; integrant et illi pugnam, qui simulata cesserant fuga. Jam non recipiebat se Romanus miles; sed, inmemor recentis ferociæ veterisque decoris, terga passim dabat, atque effuso cursu castra repetebat: quum Camillus, subjectus a circumstantibus in equum, et raptim subsidiis obpositis, Hæc est,' inquit, milites, pugna, quam poposcistis? 'Quis homo, quis Deus est, quem accusare possitis? 7 vestra 'illa temeritas, vestra ignavia hæc est. Secuti alium ducem, sequimini nunc Camillum; et, quod ductu meo soletis, vin'cite. Quid vallum et castra spectatis? neminem vestrum 'illa, nisi victorem, receptura sunt.' Pudor primo tenuit effusos: inde, ut circumagi signa, obvertique aciem viderunt in hostem, et dux, præterquam quod tot insignis triumphis, etiam ætate venerabilis, inter prima signa (ubi plurimus labor

[ocr errors]

6

1 ab Gron. Crev.

[blocks in formation]

Ex illo clivo
(Volscorum) et castra.
pelluntur Romani. Supina vallis est,
ut jam monuimus, ad iv. 46. quibus
est a tergo, qui ex tumulo in vallem
retrocedunt.

7 Vestra illa temeritas, vestra igna-
via hæc est] Nota voculas illa, quæ præ-
teritum tempus; hæc, quæ præsens
Vestra temeritas fuit, quum
indicat.
pugnam inconsulte lacessistis: vestra
nunc ignavia est, quum fugitis.

ut se,

U. C. 374. periculumque erat) se obferebat, increpare singuli se quisque A. C. 378. et alios, et adhortatio in vicem totam alacri clamore pervasit aciem. Neque alter tribunus rei defuit: sed, missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando, (ad quam rem leviorem auctorem eum culpæ societas fecerat) sed, ab imperio totus ad preces versus, orare singulos universosque, 8 reum fortunæ ejus diei, crimine eximerent. 'Abnuente ac prohibente collega, temeritatis me omnium potius socium, quam unius prudentiæ, dedi. Camillus in utraque vestra fortuna suam gloriam videt: ego, ni restitui" tur pugna, (quod miserrimum est) fortunam cum omnibus, 'infamiam solus sentiam.' Optimum visum est, in fluctuantem aciem tradi equos, et pedestri pugna invadere hostem. Eunt insignes armis animisque, qua premi parte maxime peditum copias vident. nihil, neque apud duces, neque apud milites, remittitur a summo certamine animi. Sensit Victi Vol- ergo eventus virtutis enisæ opem : et Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine, et post in fuga cæsi : 10 ceteri in castris, quæ capta eodem inpetu sunt, plures tamen capti, quam occisi.

sci.

Bellum

[ocr errors]

9

XXV. Ubi in recensendis captivis quum Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur, percunctantibusque fassi, publico consilio se militasse. cujus tam vicini belli metu Camillus motus, extemplo se Romam captivos ducturum,' ait, 'ne Patres ignari sint, Tuscu'lanos ab societate descisse. castris exercituique interim, si 'videatur, præsit collega.' Documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus præferret. nec tamen aut ipsi, aut in exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus culpam ejus videbatur, qua data in tam præcipitem casum respublica esset; et quum in exercitu, tum Romæ constans omnium fama erat, quum varia fortuna in Volscis gesta res esset, adversæ pugnæ fugæque in L. Furio culpam, secundæ decus omne penes M. Furium esse. Introductis in senatum

captivis, quum bello persequendos Tusculanos Patres cenTusculanis suissent, Camilloque id bellum mandassent; adjutorem sibi indictum. ad eam rem unum petit: permissoque, ut ex collegis opta

k temeritati Doer.

8 Reum] Qui præstare deberet fortunam ejus diei. Reus est sæpe is quem Gallice dicimus responsable. Vid. infra not. ad Ix. 9.

9 In fluctuantem aciem] Recte videtur emendare Gronovius inter fluctuantem aciem: i. e. dum fluctuat acies, necdum satis a trepidatione et fuga sese collegit, Tradi equos, i. e.

Itum Gron. Crev.

relinqui equos, et tradi asservandos calonibus.

10 Ceteri in castris..plures tamen] Ceteri in castris cæsi, imo plures capti quam occisi. Corrigit Livius per particulam tamen id quod non expressit quidem, sed in mente habuit. Vid. not. 3. ad v. 54.

« PoprzedniaDalej »