Obrazy na stronie
PDF

auspicato prodisset, hostiaque cæsa pacem Deόm adorasset, lætüs ad milites, jam arma ad *° propositum pugnæ signum, sicut edictum erat, luce prima capientes, processit: “ Nostra * victoria est, milites,' inquit, * si quid Dii vatesque eorum in * futurum vident. itaque, ut decet certæ spei plenos, et cum * inparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis, gla* diis tantum dextras armemus: ne procurri quidem ab acie * velim, sed obnisos vos stabili grádu inpetum hostium exci* pere. Ubi illi vana injecerint missilia, et effusi stantibus * vobis se intulerint, tum micent gladii, et veniat in mentem * unicuique, Deos esse, qui Romanum adjuvent ; Deos, qui * secundis avibus in proelium miserint. Tu, T. Quincti, * equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas: * ubi hærere jam aciem conlato pede videris, tum terrorem * equestrem occupatis alio pavore infer: invectusque ordines * pugnantium dissipa.' Sic eques, sic pedes, ut præceperat, pugnant: nec dux legiones, nec fortuna fefellit ducem. XIII. Multitudo hostium *" nulli rei, præterquam numero, freta, et oculis utramque metiens aciem, temere proelium iniit, temere omisit: clamore tantum missilibusqué telis et primo pugnae inpetu ferox, gladios et conlatum pedem et vultum hostis, ardore animi micantem, ferre non potuit. Inpulsa frons prima, et trepidatio subsidiis inlata, et suum terrorem intulit eques: rupti inde multis locis ordines, motaque omnia, et fluctuanti similis acies erat. deinde, postquam, cadentibus primis, jam ad se quisque perventuram cædem cernebat, terga vertunt. Instare Romanus; et, donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit. postquam jactari arma passim, fugaque per agros spargi aciem hostium animadversum est; tum equitum turmae emissæ, *' dato signo, ne, in singulorum morando cæde, spatium ad evadendum interim multitudini darent. satis esse, missilibus ac terrore inpedire" cursum, obequitandoque . agmen teneri, dum adsequi pedes et **justa cæde conficere hostem posset. Fugæ sequendique non ante noctem finis

1U. C. 370. A. C. 382. Dictatoris oratio ad milites.

Victi Vol. sci.

* impediri Gron. Crev. Doer. Rup.

*9 Propositum pugnae signum] Signum illud erat sagum coccineum, quod supra praetorium, sive tabernaculum imperatoris, expandebatur. Plut. in Fab.

Nulli rei .... freta] Usitatius
esset nulla re ; et sic Gronovius et
Vict. codex. Tamen in not. 70. ad
iv. 37. ubi Gronovius edidit tanquam
constantissima re fortuna fretus, obser-
vavimus in scriptis legi tanquam con-
stantissimae rei : quosdam etiam habere
Jortunae. Et 1. viii. c. 22. scripti om-

nes Gronovio inspecti, et plerique e
nostris exhibent infide . . . . societati
freta. Unde dubitatio oriri potest, an
Livius cum dandi casu nomen fretus
interdum non junxerit. Tutius tamen •
putamus pervulgatam loquendi formam
sequu.
** Dato signo] Vid. not. 42. ad c.
36. l. v. et not. 15. ad ii. -0.
* * Justa cæde] Plena cæde, quæ
non carperet hostem, sed .conficeret.
Vid. not. 27. ad 1. 4.

fuit: capta quoque ac direpta eodem die castra Volscorum, U. c. 370. *: prædaque omnis, præter libera corpora, militi concessa est. A. C. 383.

Pars maxima captivorum ex

Latinis atque Hernicis fuit:

nec hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam juventutis inventi, ** manifesta fides,

publica ope Volscos hostes adjutos.

Circeiensium quoque

quidam cogniti, et coloni, a Velitris : Romamque omnes missi percunctantibus primoribus Patrum eadem, quæ dictatori, defectionem sui quisque populi, haud perplexe indi

cavere.

* XIV. Dictator exercitum in stativis tenebat, minime dubius, bellum cum his populis Patres jussuros ; quum major domi exorta moles coëgit adciri Romam eum, gliscente in

dies seditione, quam solito magis metuendam auctor facie- Manliana bat. non enim jam orationes modo M.° Manlii, sed facta, seditio.

popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent,

**intuenda erant.

Centurionem, nobilem militaribus factis,

**judicatum pecuniæ quum duci vidisset, medio foro cum caterva sua adcurrit, et manum injecit: vociferatusque de superbia Patrum, ac crudelitate foeneratorum, et miseriis plebis, virtutibus ejus viri fortunaque ; * Tum vero ego,' inquit, * nequidquam hac dextra Capitolium arcemque servave* rim, si civem commilitonemque meum, tamquam Gallis vic* toribus captum, ** in servitutem ac vincula duci videam.' Inde rem creditori palam populo solvit, *7libraque et ære libe

• M. del. Gron. Crev.

Manifesta fides] Quod manifestum argumentum erat. * Intuenda] Lege cum Gronovio intuenti : id est, si quis intueretur, * qua mente fierent. °° Judicatum pecuniæ] Pecuniæ creditæ, nec solutæ, nomine damnatum. Judicatis autem pecuniae triginta dies dabantur, conquirendæ pecuniae causa quam dissolverent. Quibus elapsis, nisi dissolverant, addicebantur creditori. Vid. A. Gell. l. xx. c. 1. Quum igitur hic centurio statim duci a dicatur, intelligendum est eum non modo judicatum, sed etiam addictum fuisse. ° In servitutem ac vincula duci] Addictus creditori , debitor sexaginta dies habebatur in vinculis. Ac, nisi interea pactus foret, capite poenas da. bat, aut trans Tiberim peregre venum ibat. Quin etiam, si plures forenr, quibus reus addictus esset, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permittebat lex duodecim tabularum. modo bominis nullum exemplum me

Dissecti tamen hoc.

moratur. Haec omnia habet A. Gell.
loco supra allato.
57 Libra.. .. et arre libertatum emit-

tit] Ex iis quæ supra annotavimus,
patet magnam in nexos creditoribus
fuisse potestatem, nec herili absimi-
lem. Ut igitur liberaretur ille centu-
rio pecuniæ judicatus, mancipationem
quamdam fieri oportebat, qua suum
in debitoris corpus dominium creditor
in Manlium transferret, qui eum de-
inde emitteret, sive manumitteret.
Optimo autem et plenissimo jure do-
minium in accipientem transfereba- -
tur, quum per aes et libram venditio '
fieret, hoc nimirum ritu. Aderat li- .
bripens, qui libram tenebat manu :
aderant quinque testes, cives Romani,
puberes. Emptor, teste Boet. in Top.
Cic. nummum æreum tenens, ita di-
cebat : Hunc ego hominem ex jure
Quiritium meum esse aio, isque mihi
emptus est -hoc ære æneaque libra.
Deinde æreo nummo percutiebat li- ,
bram, indeque æs ei dabat, a quo '
mancipio accipiebat, quasi pretii loco.
Hæc autem consuetudo inde ducta

[ocr errors]

ratum emittit, Deos atquehomines obtestantem, *ut M.Manlio, * liberatori suo, parenti plebis Romanæ, gratiam referant.' Acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Veienti, Gallico, aliisque deinceps bellis ostentans. * Se militautem, se restituentem eversos * penates, ** multiplici jam sorte exsoluta, mergentibus semper * sortem usuris, obrutum foenore esse: videre lucem, forum, * civium ora, M. Manlii opera : omnia parentum beneficia ab

* illo se habere : illi devovere corporis vitæque ac sanguinis

* quod supersjt. quodcumque sibi cum patria, penatibus pub

* licis ac privatis juris fuerit, id cum uno homine esse.' His

vocibus instincta plebes quum jam unius homimis esset, addita alia commotioris ad omnia turbanda consilii res. Fundum in Veienti, caput patrimonii, *° subjecit praeconi: * Ne * quem vestrûm,' inquit, * Quirites, donec quidquam in re * mea supererit, judicatum addictumve duci patiar.' Id vero

ita accendit animos, ut per omne fas ac nefas secuturi vindi

cem libertatis viderentur. Ad hoc domi, concionantis in mo

«dum, sermones pleni criminum in Patres : inter quos, *° quum

omisso discrimine, vera an vana jaceret, * *' thesauros Gallici

* auri occultari a Patribus' jecit: * nec jam possidendis pub* licis agris contentos esse, nisi pecuniam quoque publicam * avertant: ea res si palam fiat, exsolvi plebem ære alieno * posse.' Quæ ubi objecta spes est, enimvero indignum facinus videri, quum conferendum ad redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, ** tributo conlationem factam : idem au

rum, ex hostibus captum, in paucorum prædam cessisse.

Itaque **exsequebantur quaerendo, ubi tantæ rei furtum oc

cultaretur : differenteque, et tempore suo se indicaturum

dicente, ceteris omissis, eo versae erant omnium curæ : adparebatque, nec veri indicii gratiam mediam, nec falsi obfensionem fore.

erat, quod veteres Romani, quum non-
dum aes signatum haberent, postea-
que etiam quum assibus libralibus
uterentur, appendebant æs, non nume-
rabant.
* Multiplici jam sorte] Exsoluta
jam per usuras ea pecuniæ summa,
quæ multis partibus exsuperaret sor-
tem, sive id quod debiti caput erat ;
usuris sese semper supra sortem quo-
«dammodo coacervantibus, eamque qua-
si deprimentibus, ac vetantibus emer-
gere.
39 Subjecit praeconi] Præconis voce
venalem proponi jussit.
*• Quum omisso discrimine] Quum
_jaceret multa, omisso discrimine, vera
an vana, supple, jaceret. Omisit Li-
vius vocem multa, vel aliam aliquam
similem, ob eam eausam, quod hae voces

vera an vana vicinae sunt verbo jaceret,
a quo et ipsae reguntur.
61 Thesauros Gallici auri] Fortasse
huic eriminationi ansam praebuerat
aurum quod Gallis ereptum erat, sub
Jovis sella positum : qua de re vid. su-
pra v. 50. Id enim vulgo notum non
fuisse, admodum verisimile est, sed
primores Patrum rem inter se silentio
pressisse. Unde liberior dabatur Man-
lio facultas arguendi Patres illud aurum
in suam prædam vertisse.
6a Tributo collationem factam] Su-
pra v. 50. scripsit Livius a matronis
collatum aurum, ut summa pactae mer-
cedis Gallis confieret ; nulla tributi
mentione facta.
6* Ersequebantur] Instabant : rem
ulterius quasi persequebantur et in-
vestigabant. * Vid. not. 90. ad iii. 29.

XV. Ita suspensis rebus dictator, adcitus ab exercitu, in U. c. 370: urbem venit. postero die senatu habito, quum, satis pericli- §; C. 383. tatus voluntates hominum, discedere senätum ab se vetuis- í' set, stipatus ea multitudine, sella in comitio posita, viato- citus. rem ad M. Manlium misit : qui, dictatoris jussu vocatus, quum signum suis dedisset, adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal venit. Hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, velut in acie constiterant. Tum dictator, silentio facto, * Utinam,' inquit, * mihi Patribusque Romanis * ita de ceteris rebus cum plebe conveniat, quemadmodum, * quod ad te adtinet eamque rem, quam de te sum quæsitu* rus, conventurum satis confido. Spem factam a te civitati * video, **fide incolumi, ex thesauris Gallicis, quos primores * Patrum occultent, creditum solvi posse. Cui ego rei tantum * abest ut inpedimento sim, ut contra te, M. Manli, adhorter, * liberes foenore plebem Romanam : et istos, incubantes pub* licis thesauris, ex præda clandestina evolvas. Quod nisi * facis, sive quodP et ipse in parte prædæ sis, sive quia vanum * indicium est, in vincula te duci jubebo, nec diutius patiar, a * te multitudinem fallaci spe concitari.' Ad ea Manlius, * nec * se fefellisse,' ait, * nom adversus Volscos toties hostes, quo* ties Patribus expediat, nec adversus Latinos Hernicosque, * quos falsis criminibus in arma agant, sed adversus se ac * plebem Romanam, dictatorem creatum esse. Jam, omisso * bello, quod simulatum sit, in se impetum fieri ; jam dicta* torem profiteri patrocinium foeneratorum adversus plebem : * jam sibi ex favore multitudinis crimen et perniciem quæri. * Obfendit,' inquit, * te, A. Corneli, vosque, Patres conscripti, * circumfusa turba lateri meo ? Quin eam diducitis a me sin* gulivestrisbeneficiis, °° intercedendo, eximendo de nervo cives * vestros, prohibendo judicatos addictosque duci, ex eo, quod * adfluit opibus vestris, sustinendo necessitates aliorum ? Sed * quid ego vos, de vestro impendatis, hortor ? 6° Sortem aliam q * ferte. de capite deducite, quod usuris pernumeratum est: * jam nihilo mea turba, quam ullius, conspectior erit. At * enim, quid ita solus ego civium curam ago ? nihilo magis, * quod respondeam, habeo, quam si quæras, quid ita solus

Manlium vocat.

P quod 1. ut Gron. Crev. 4 aliquam Doer. Rup.

64 Fide incolumi] Ita ut creditores nihil ex eo, quod mutuum dedissent, amitterent.

65 Intercedendo] Spondendo, fidejubendo. Sic Cic. secunda Phil. c. 45. Tantum emim se pro te intercessisse.

60 Sortem aliam ferte] Hæc verba lucem a proxime sequentibus mutuantur. Si enim de capite deduxeris, quod usuris pernumeratum est, sors

alia erit ; tanto nempe minor, quam-
tum usuris solutum fuerit. MSS. Gro-
novii et Hearnii, et omnes nostri,
Campanus, Andreas, habent sortem
aliquam : quod interpretatur Grono-
vius, sorte tandem aliqua contenti
estote, nec eam renovate semper ana-
tocismis, * addendo ad sortem usuras
non expensas.

* Capitolium arcemque servaverim. Et tum universis, quam * potui, opem tuli, et nunc singulis feram. Nam quod ad * thesauros Gallicos adtinet, rem, suapte natura facilem, dif* ficilem interrogatio facit. cur enim quæritis, quod scitis? * cur, quod in sinu vestro est, excuti jubetis potius, quam po* natis, nisi aliqua fraus subest ? Quo magis argui praestigias * jubetis vestras, eo plus vereor, *7 ne abstuleritis observanti* bus etiam oculos. Itaque non ego, vobis ut indicem præ* das vestras, sed vos id cogendi estis, ut in medium profe* ratis.' XVI. Quum mittere ambages dictator juberet, et aut °°peragere verum indicium cogeret, aut fateri facinus insimulati falso crimine senatus, "° oblatæque vani furti invidiæ; negantem, arbitrio inimicorum se locuturum, in vincula duci jussit. Adreptus a viatore, * Jupiter,' inquit, * optime * maxime, Junoque Regina, ac Minerva, ceterique Dii Deae* que, qui Capitolium arcemque incolitis, siccine vestrum * militem ac præsidem sinitis vexari ab inimicis ? Haec dex* tra, qua Gallos fudi a delubris vestris, jam in vinculis et * catenis erit ? ' Nullius nec oculi nec aures indignitatem ferebant: sed 7" invicta sibi quædam patientissima justi imperii civitas fecerat. nec adversus dictatoriam vim aut tribuni plebis, aut ipsa plebs, adtollere oculos aut hiscere audebant. Conjecto in carcerem Manlio, satis constat, magnam partem plebis vestem mutasse, multos mortales capillum ac 7'barbam promisisse, obversatamque vestibulo carceris moestam turbam. Dictator de Volscis triumphavit: invidiæque magis triumphus, quam gloriae, fuit. Quippe domi, non militiæ, partum eum ; actumque de cive, non de hoste, fremebant : unum defuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum sit ductus. Jamque haud procul seditione

. 382.

Manlius in
carcerem
missus.

U. C. 370.
C

67 Ne abstuleritis observantibus etiam
oculos] Ne tanta arte furta vestra oc-
cultetis, ut fallatis oculos etiam eorum,
qui rem diligentius observare velint.
Auferre oculos proprie dicitur de praesti-
giatoribus, qui fallunt oculos spectan-
tium. Bene igitur hoc verbo utitur
Livius, quum supra præstigiarum men-
tionem fecerit.
68 * Peragere rerum indicium] Ab-
solvere coeptum indicium, idque verum
probare.
6o * Oblatæque raui furti invidiæ]
Et vocati in invidiam senatus vana et
nullis argumentis nixa furti crimina-
tuone.
* Invicta sibi quaedam .... fece-
rat] Ita verebatur ' quaedam imperia,
ut eorum vim sibi ipsa invictam face-
ret.

7i Barbam promisisse] Credidit ergo Livius jam tum in usu apud Romanos fuisse, ut barbam raderent. Tamen Plin. l. v1t. c. 59. affirmat, auctore Varrone, tonsores in Italiam ex Sicilia venisse anno demum u. c. 454. (qui ex calculo Catoniano est 452.) id est, amnis amplius octoginta post conjectum in carcerem Manlium : antea intonsos fuisse Romanos. Atque id adstruit Varro, l. 11. de re Rust. c. 11. ex antiquorum statuis, quod pleræque, inquit, habent capillum et barbam magnam.

* Non radebant quidem barbam veteres Romani, teste ipso Livio, supra v. 4l. sed tamen eam attondere aliquatenus et componere soliti erant ; in luctu neglectam promissamque fluere sinebant. Vid. supra ii. 23.

« PoprzedniaDalej »