Obrazy na stronie
PDF
ePub

eam spem

A. C. 383.

'collegæ facimus.' Cunctis in partes muneris sui benigne polli- U. C. 369. centibus operam, Valerius, socius imperii lectus, adjecit; M. Furium sibi pro dictatore, seque ei pro magistro equitum futurum. Proinde, quam opinionem de unico imperatore, de bello haberent. Se vero bene sperare,' Patres, et de bello, et de pace universaque republica,' erecti gaudio, fremunt: nec dictatore umquam opus fore reipublicæ, si tales viros in magistratu habeat, tam concordibus junctos "animis, parere atque imperare juxta paratos, laudemque conferentes potius in medium, quam excommuni ad se trahentes.'

6

VII. Justitio indicto, delectuque habito, Furius ac Valerius ad Satricum profecti: quo non Volscorum modo juventutem Antiates ex nova subole lectam, sed ingentem Latinorum Hernicorumque conciverant ex integerrimis diutina pace populis. itaque novus hostis veteri adjunctus commovit animos militis Romani. Quod ubi aciem jam instruenti Camillo centuriones renunciaverunt, turbatas mili'tum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et 38 resistentes egressos castris esse; quin voces quoque auditas, cum centenis hostibus singulos pugnaturos ; et ægre inermem ' tantam multitudinem, nedum armatam, sustineri posse ;' in equum insilit, et, ante signa obversus in aciem, ordines interequitans, Quæ tristitia, milites, hæc, quæ insolita cunctatio "est? Hostem, an me, an vos ignoratis? Hostis est quid aliud, Oratio Caquam perpetua materia virtutis gloriæque vestræ ? Vos con- milli ad mitra, me duce, (ut Falerios Veiosque captos, et in capta 6 patria Gallorum legiones cæsas taceam) modo trigeminæ 'victoriæ triplicem triumphum ex his ipsis Volscis, et Æquis, et ex Etruria egistis. An me, quod non dictator vobis, sed " tribunus, signum dedi, non agnoscitis ducem? neque ego 'maxima imperia in vos desidero et vos in me nihil, præter me ipsum, intueri decet. neque enim dictatura mihi umquam 'animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit. Iidem igitur omnes sumus: et, quum eadem omnia in hoc bellum adferamus, quæ in priora adtulimus, eumdem eventum belli exspectemus. Simul concurreritis, quod quisque didicit ac 6 consuevit, faciet. Vos vincetis, illi fugient.'

[ocr errors]

lites.,

VIII. Dato deinde signo, ex equo desilit, et proximum Vincit Volsigniferum, manu adreptum, secum in hostem rapit; infer, scos. miles,' clamitans, signum.' quod ubi videre ipsum Camillum, jam ad munera corporis senecta invalidum, vadentem in hostes, procurrunt pariter omnes, clamore sublato, 'Sequere imperatorem, pro se quisque clamantes. Emissum etiam signum Camilli jussu in hostium aciem ferunt; idque ut repeteretur, concitatos antesignanos. Ibi primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem, sed 39 Resistentes] Identidem sistentes gradum.

U. C. 369. etiam ad subsidiarios perlatum. nec vis tantum militum moA. C.383. vebat, excitata præsentia ducis, sed quod Volscorum ani

Satricum

capitur.

Sutrium ob

mis nihil terribilius erat, quam ipsius Camilli forte oblata species. Ita, quocumque se intulisset, victoriam secum haud dubiam trahebat. maxime id evidens fuit, quum, in lævum cornu, prope jam pulsum, adrepto repente equo cum scuto pedestri, advectus, conspectu suo prælium restituit, ostentans vincentem ceteram aciem. Jam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga inpediebatur, et longa cæde conficienda multitudo tanta fesso militi erat: quum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis victoriam, quam prælium, diremit. Signo deinde receptui dato, nox insecuta, quietis Romanis, perfecit bellum. Latini namque et Hernici, relictis Volscis, domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti eventus. Volsci, ubi se desertos ab eis videre, quorum fiducia rebellaverant, relictis castris, moenibus Satrici se includunt. quos primo Camillus vallo circumdare, et aggere atque operibus obpugnare est adortus. Quæ postquam nulla eruptione inpediri videt; minus esse animi ratus in hoste, quam ut in eo tam lentæ spei victoriam exspectaret, cohortatus milites, ne, tamquam Veios obpugnantes, in opere longinquo sese tererent, victoriam in manibus esse; ingenti militum alacritate moenia undique adgressus, scalis oppidum cepit. Volsci abjectis armis sese dediderunt.

IX. Ceterum animus ducis rei majori, Antio, inminebat. id caput Volscorum, eam fuisse originem proximi belli. Sed quia nisi magno adparatu, tormentis machinisque, tam valida urbs capi non poterat; relicto ad exercitum collega, Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium Bellum cum hortaretur. Inter sermonem ejus (credo, rem Antiatem Etruscis diuturniorem manere, Diis cordi fuisse) legati ab Nepete ac Sutrio, auxilium adversus Etruscos petentes, veniunt, brevem occasionem esse ferendi auxilii memorantes. eo vim Camilli ab Antio fortuna avertit. Namque quum ea loca obposita Etruriæ, et velut claustra inde portæque essent; et illis occupandi ea, quum quid novi molirentur, et Romanis recuperandi tuendique cura erat. Igitur senatui cum Camillo agi placuit, ut, omisso Antio, bellum Etruscum susciperet. 39 Legiones urbanæ, quibus Quinctius præ

sidentibus.

99 Legiones urbanæ, quibus Quintius præfuerat] Quintius præerat exercitui ex causariis senioribusque conscripto. Vid. supra c. 6. Eum traditum esse Camillo, quum alter exercitus e junioribus validisque a Q. Servilio scriptus præsto esset, non, est verisimile.

Itaque hic rescribendum videtur, quibus Q. Servilius prafuerat. Tatnen paulo infra Quintius, non Servilius, mittitur ad eum exercitum, quem Camillus in Volscis relinquebat. Itaque et aliam permutationem exercituum factam esse necesse est, ita ut Servilius præfuerit

arcentes.

A. C. 383.

fuerat, ei decernuntur. quamquam expertum exercitum ad- U. C. 369. suetumque imperio, qui in Volscis erat, mallet, nihil recusavit: Valerium tantummodo imperii socium depoposcit. Quinctius Horatiusque 40 successores Valerio in Volscis. missi. Profecti ab urbe Sutrium Furius et Valerius partem oppidi jam captam ab Etruscis invenere; ex parte altera, interseptis itineribus, ægre oppidanos vim hostium ab se Quum Romani auxilii adventus, tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque, et in præsentia rem inclinatam sustinuit, et spatium ad opem ferendam dedit. Itaque diviso exercitu, Camillus collegam, eam in partem circumductis copiis, quam hostes tenebant, moenia -adgredi jubet, non tanta spe scalis capi urbem posse, quam ut, aversis eo hostibus, et oppidanis jam pugnando fessis laxaretur labor, et ipse spatium intrandi sine certamine monia haberet. Quod quum simul utrimque factum esset, ancepsque terror Etruscos circumstaret, et moenia summa vi obpugnari, et intra moenia esse hostem viderent: porta se, quæ una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine ejecere. Magna cædes fugientium et in urbe et per agros est facta. plures a Furianis intra moenia cæsi: Valeriani expeditiores ad persequendos fuere; nec ante noctem, quæ conspectum ademit, finem cædendi fecere. Sutrio recepto restitutoque sociis, Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum jam totum Etrusci habebant.

X. Videbatur plus in ea urbe recipienda laboris fore; non in eo solum, quod tota hostium erat, sed etiam quod, parte Nepesinorum prodente civitatem, facta erat deditio. Mitti Nepete retamen ad principes eorum placuit, ut secernerent se ab cipitur. Etruscis, fidemque, quam inplorassent ab Romanis, ipsi præstarent. Unde quum responsum adlatum esset,

nihil

suæ potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere; primo populationibus agri terror est oppidanis admotus: deinde, postquam deditionis, quam societatis, fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis, ductus ad moenia exercitus, completisque fossis scale admotæ, et clamore primo inpetuque oppidum capitur. Nepesinis inde edictum, ut arma ponant; parcique jussum inermi, Etrusci pariter armati atque inermes cæsi. Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi: innoxiæ multitudini redditæ res, oppidumque cum præsidio relictum. Ita, duabus sociis urbibus ex hoste receptis, victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. Eodem an- A Latinis

[blocks in formation]

A. C. 383.

[ocr errors]

U. C. 369. no ab Latinis Hernicisque res repetitæ, quæsitumque, cur per eos annos militem ex instituto non dedissent? Responsum frequenti utriusque gentis concilio est, nec culpam in eo publicam, nec consilium fuisse, quod suæ juventutis aliqui ' apud Volscos militaverint. eos tamen ipsos pravi consilii poenam habere, nec quemquam ex his reducem esse. Militis autem non dati caussam, terrorem adsiduuma Volscis 6 fuisse, quam pestem adhærentem lateri suo tot super alia ' aliis bellis exhauriri nequisse.' 41 Quæ relata Patribus magis tempus, quam caussam, non visa belli habere.

U. C. 370.

A. C. 382.

A. Manlio

II. &c. Tr.

Mil.
Bellum
Volscum.

tiones.

XI. Insequenti anno, A. Manlio, P. Cornelio, T. et L. Quinctiis Capitolinis, L. Papirio Cursore iterum, C. Sergio iterum tribunis consulari potestate, grave bellum foris, gravior domi seditio exorta: bellum a Volscis, adjuncta Latinorum atque Hernicorum defectione; seditio, unde minime timeri potuit, a patricia gentis viro et inclitæ famæ, M. M. Manlii Manlio Capitolino: qui nimius animi, quum alios principes prave moli- sperneret, uni invideret, eximio simul honoribus atque virtutibus, M. Furio; ægre ferebat, solum eum in magistrati'bus, solum apud exercitus esse; tantum jam eminere, ut 'iisdem auspiciis creatos, non pro collegis, sed pro ministris 'habeat: quum interim, si quis vere æstimare velit, a M. Furio ' recuperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx servata esset: et ille, inter " aurum accipiendum et spem pacis solutis animis, Gallos ad" gressus sit; ipse armatos capientesque arcem depulerit : illius gloriæ pars virilis apud omnes milites sit, qui simul vicerint; suæ victoriæ neminem omnium mortalium socium ' esse.' His opinionibus inflato animo, ad hoc vitio quoque ingenii vehemens et inpotens, postquam inter Patres non, quantum æquuin censebat, excellere suas opes animadvertit; 43 primum omnium ex Patribus popularis factus, cum plebeiis 1 magistratibus consilia communicare; criminando Patres, adliciendo ad se plebem, 43 jam aura, non consilio, ferri, famæque magnæ malle, quam bonæ esse: et, non contentus agrariis legibus, quæ mate a semper tribunis plebi seditionum fuisset, 44 fidem I plebis Gron. Crev.

42

41* Quæ relata Patribus] Hoc responsum relatum Patribus visum quidem est idoneam ac legitimam belli causam præbere: sed ab eo tamen in. dicendo abstinere suasit tempus parum opportunum.

42 Primum omnium] Id est, primus: et fortasse sic scripserat Livius. Sane duo codices, Jac. Gronovii alter, alter Hearnii, et duo e nostris habent primus. Ceterum quod hic traditur a

nostro, Manlium primum e Patribus popularem factum, id non omni ex parte verum videtur. Dudum enim ante Sp. Cassius, patricius, triumphalis, ter consul, popularibus sese actionibus jactaverat.

43 * Jam aura, non consilio ferri] Jam aura favoris popularis ferri, non consilio et ratione gubernari.

44 Fidem moliri] Labefactare creditarum pecuniarum jura, solutionisque

'moliri cœpit. 'acriores quippe æris alieni stimulos esse, qui U. C. 370. non egestatem modo atque ignominiam minentur, sed A. C. 382. 645 nervo ac vinculis corpus liberum territent.' et erat æris alieni magna vis, 45 re damnosissima etiam divitibus, ædifi'cando contracta. Bellum itaque Volscum, grave per se, 'oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in spe'ciem caussa jactatum, ut major potestas quæreretur. Sed 47 nova consilia Manlii magis compulere senatum ad dictatorem creandum. Creatus A. Cornelius Cossus magistrum A. Corneequitum dixit T. Quinctium Capitolinum.

lius Cossus

dictator.

XII. Dictator, etsi majorem dimicationem propositam domi, quam foris, cernebat; tamen, seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturæ ipsi vires se additurum ratus, delectu habito, in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum indictum audierat, pergit. Non dubito, præter satietatem, tot jam libris assidua bella cum Volscis gesta legentibus illud quoque subcursurum, (quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo fuit) unde toties victis Volscis et quis Unde Volsubfecerint milites. quod quum ab antiquis tacitum præter- scis et Æmissumque sit; cujus tandem ego rei præter opinionem, victis subquis toties quæ sua cuique conjectanti esse potest, auctor sim? Simile fecerint miveri est, aut intervallis bellorum, sicut nunc in delectibus lites. fit Romanis, alia atque alia subole juniorum ad bella instauranda toties usos esse: aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum intulerit: aut innumerabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse locis, 48 quæ nunc, vix seminario exiguo militum relicto, servitia Romana ab solitudine vindicant. Ingens certe, (quod inter omnes auctores convenit) quamquam nuper Camilli ductu atque auspicio accisa res erant, Volscorum exercitus fuit. ad hoc Latini Hernicique accesserant, et Circeiensium quidam, et coloni etiam a Velitris Romani. Dictator" castris eo die positis, postero cum

m Velitris. Romanus Dictator Gron. Crev.

necessitatem. Porro hæc optima sane lectio debetur Sigonio. Prius: Idem moliri.

*

45 Nervo] Nervus est vinculi lignei genus, in quod pedes arctabantur. In nervum ac vincula conjiciebantur debi tores a creditoribus suis, si illis addicti a judice fuissent.

46 Re damnosissima] Correctio Freinshemii, quam firmant tres codd. Hearnii. Vulgo res.

47* Nova consilia] Consilia novandarum rerum.

48 Quæ nunc .... servitiu] Quæ nunc id solum vetat deserta ac sola

esse, quod ea servi Romanorum frequentent. Ceterum hoc quoque ad illa, quæ a Livio dicta sunt, addi potest, ne nimium miremur renascentes illos post tot damna et clades exercitus, in horrida illa vetustate et flagrantissima populorum libertate, quot cujusque regionis, aut vici, aut oppidi cives essent, tot fuisse milites; quum nulla ars, nullum studium homines ab armis avocaret, et in negotiis publicis, quæ ex communi civium omnium sententia tractabantur, suam quisque rem agi intelligeret.

« PoprzedniaDalej »