Obrazy na stronie
PDF
ePub

'calamitatis, meminisse juvat, quum abessem, quotiescumque U. C. 365. patria in mentem veniret, hæc omnia obcurrebant, colles, A. C. 387. campique, et Tiberis, et adsueta oculis regio, et hoc cœlum,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

sub quo natus educatusque essem. quæ vos, Quirites, nunc moveant potius caritate sua, ut maneatis in sede vestra, quam postea, quum reliqueritis ea, macerent desiderio. Non sine caussa Dii hominesque hunc urbi condendæ locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex medi6 terraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus 6 accipiantur; mare vicinum ad commoditates, nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum : regionum Italiæ medium, ad incrementum urbis natum 6 unice locum. Argumento, est ipsa magnitudo tam novæ urbis. trecentesimus sexagesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur inter tot veterrimos populos tamdiu bella. geritis; quum interea, ne singulas loquar urbes, non conjuncti cum Æquis Volsci, tot tam valida oppida, non uni' versa Etruria, tantum terra marique pollens, atque inter duo ‘maria latitudinem obtinens Italiæ, bello vobis par est. Quod quum ita sit, quæ (malum) ratio est, expertis alia experiri, quum jam, ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci hujus transferri non possit? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est, eo loco 'caput rerum summamque imperii fore. hic, quum augurato liberaretur Capitolium, Juventas Terminusque maximo gau' dio patrum nostrorum moveri se non passi. hic Vestæ ignes, 'hic ancilia coelo demissa, hic omnes propitii manentibus ' vobis Dii.'

6

[ocr errors]
[ocr errors]

4

[ocr errors]

5

LV. Movisse eos Camillus quum alia oratione, tum ea, quæ ad religiones pertinebat, maxime dicitur. sed rem dubiam decrevit vox opportuna emissa m; quod, quum sena

6

1 tum Gron. Crev.

cuidam infelici fato tribuat. Sed desideratur particula negans ante verbum juvat. Etsi meminisse haud juvat, dicturus erat injuriæ vestræ : sed parcit verbo, et rem mollit dicendo minus injuriæ vestræ, quam mea calamitatis, id est, exilii mei, quod verius dixerim a fatali quadam mea calamitate, quam ab injuria vestra ortum. Sic 1. iv. c. 32. Etrusci pleni animorum ab pristini diei meliore occasione, quam pugna. Scripturus erat Livius ab pristini diei prospera pugna. Sed ne graviore appellatione rem dictu levem extollat, subjicit meliore occasione quam pugna, id est, re ita gesta, ut verius dici possit bona occasio, quam secunda pugna.

mopportune vox emissa Eæd.

4 Expertis alia experiri] Plurimi scripti inserunt latos ante rò alia. Inde efficit Gronovius expertis lares alios experiri, et exponit lares alios exper tis, id est, lares alios quam quos experti tam feliciter sumus. Sed durior compositio videtur, nec satis Liviana. In vulgato acquiescamus, donec quid melius inventum fuerit. Expertis; nempe hujus loci ac situs commoditatem.

5 * Quum augurato liberaretur Capitolium] Quum per auguria id ageretur, ut libera a ceteris religionibus area Capitolina esset tota Jovis. Vid. supra 1. 55.

6 Vox emissa] Temere, ab eo homine qui nullo modo præsentem disceptationem intueretur.

U. C. 365. tus post paullo de his rebus in curia Hostilia haberetur, A. C.387. cohortesque, ex præsidiis revertentes, forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: Signifer, statue "signum: hic manebimus optime.' qua voce audita, et senatus, ' accipere se omen,' ex curia egressus, conclamavit, et plebs circumfusa adprobavit. Antiquata deinde lege, promiscue Instauratio urbs ædificari cœpta. Tegula publice præbita est: saxi materiæque cædendæ, unde quisque vellet, jus factum : prædibus acceptis, eo anno ædificia perfecturos. Festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum, omisso sui alienique discrimine, in vacuo ædificant. Ea est caussa, ut veterus cloaca, primo per publicum ductæ, nunc privata passim subeant tecta; formaque urbis sit occupatæ magis, quam divisæ, similis.

urbis.

[blocks in formation]

9

9 Occupate magis, quam dirisæ] Magis occupatæ a singulis, prout cuique libuit hanc vel illam partem sibi vindicare, quam divisa sub arbitris, qui suum cuique locum certa lege et norma assignarent terminarentque.

EPITOME LIBRI VI.

1

RES adversus Volscos et Æquos et Prænestinos prospere gestas continet. Quatuor tribus additæ sunt, Stellatina, Sabatina, Tromentina, Arniensis. M. Manlius, qui Capitolium a Gallis defenderat, quum obstrictos are alieno liberaret, nexos exsolveret, crimine adfectati regni damnatus, de saxo Tarpeio dejectus est: in cujus notam 2 senatusconsultum factum est, ne cui de Manlia gente Marco cognomen esset. C. Licinius et 3 L. Sextius tribuni plebis legem promulgarunt, ut consules etiam ex plebe fierent, qui ex Patribus creabantur. eamque legem cum magna contentione, repugnantibus Patribus, quum iidem tribuni plebis per quinquennium soli magistratus fuissent, pertulerunt; et primus ex plebe consul L. Sextius creatus est. Lata est et altero lex, ne cui plus quingentis jugeribus agri liceret possidere.

1 Narnienses] Vid. not. 30. ad c. 5. hujus libri.

2 Senatusconsultum factum, ne cui de Manlia gente] Hic aliquid intercidisse bene monet Jac. Gronovius. Id agnoscet quisquis c. 20. hujus libri adire

voluerit. In iis quæ sequuntur pro voce cognomen reponendum est procul dubio prænomen.

3 L. Sextius] Si semper hoc libro scribitur hujus tribuni nomen. Male ergo hic vulgo legitur L. Sestius.

[blocks in formation]

U. C. 365.

tiquarum obscuritas.

QUÆ ab condita urbe Roma 1ad captam eamdem urbem A. C. 387. Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus; decemvirisque ac tribunis consularibus gessere, foris Rerum an- bella, domi seditiones, quinque libris exposui; res quum vetustate nimia obscuras. velut quæ magno ex intervallo loci vix cernuntur; tum quod parvæ et 2 raræ per eadem tempora literæ fuere, una custodia fidelis memoriæ rerum gestarum et quod, etiamsi quæ in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque erant monumentis, incenClarior jam sa urbe pleræque interiere. 9 Clariora deinceps certioraque certiorque ab secunda origine, velut ab stirpibus lætius feraciusque historia Ro- renatæ urbis, gesta domi militiæque exponentur. Ceterum

mana.

Q. Fabius accusatus,

3

4

quo primo adminiculo erecta erat, eodem innisa M. Furio principe stetit. neque eum abdicare se dictatura, nisi anno circumacto, passi sunt. Comitia in insequentem annum tribunos habere, quorum in magistratu capta urbs esset, non placuit: res ad interregnum rediit. Quum civitas in opere ac labore assiduo reficiendæ urbis teneretur, interim Q. Fa bio, simul primum magistratu abiit, ab C. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in Gallos, ad quos missus erat orator, contra jus gentium pugnasset. cui judicio eum mors, adeo opportuna, ut voluntariam magna pars crederet, subtraxit. Interregnum initum. P. Cornelius Scipio interrex, et post eum M. Furius 5 Camillus iterum. Is c U. C. 366. tribunos militum consulari potestate creat, L. Valerium A. C. 386. Publicolam d iterum, L. Virginium, P. Cornelium, A. Man

moritur.

L. Valerio

11. &c. Tr. Mil.

a veluti Gron. Crev. b parvæ del. Eæd. c Interregnum iniit tum P. Cornelius Camillus. Iterum is Doer. Rup. d Poplicolam Gron. Crev.

.......

1 Ad captam eamdem urbem] Muretus delet postremam vocem : quæ revera abest ab uno et altero codicum nostrorum, nec ullo modo necessaria

est.

2 Rara....littera fuere] Vix quidquam literis consignabatur.

3 Clariora deinceps] Clariora erunt, id est, distinctiora, notiora, et certiora, quæ deinceps exponentur gesta domi militiæque, ab secunda origine urbis, quae, velut arbor excisa lætiores ab stirpibus feracioresque ramos rursum

emittit, ita post cladem fœcundiore virtutum magnarumque rerum proventu refloruit.

4 Nisi anno circumacto] Non, anno elapso a dictatura accepta, sed circumacto anno currente, ut dictator pariter cum tribunis militum magistratum deponeret. Hoc probant ea verba, quæ proxime sequuntur.

5 Camillus iterum] Jam Camillus interrex fuerat tertio ante hunc anno. Vid. 1. v. c. 31. ubi Scipio quoque eodem anno interrex fuisse memoratur.

lium, L. Æmilium, L. Postumium. Hi ex interregno quum U. C. 366. extemplo magistratum inissent, nulla de re prius, quam de re- A. C. 386. ligionibus, senatum consuluere. In primis foedera ac leges (erant autem ex duodecim tabulæ et quædam regiæ leges) conquiri, quæ comparerent, jusserunt: 6 alia ex eis edita etiam in vulgus: quæ autem ad sacra pertinebant, a pontificibus maxime, ut religione obstrictos haberent multitudinis animos, subpressa. Tum 7 de diebus religiosis agitari cœptum, diemque ante diem xv Kalendas Sextiles, duplici clade insignem, (quo die ad Cremeram Fabii cæsi, quo. deinde ad Alliam cum exitio urbis fœde pugnatum) a posteriore clade Alliensem adpellarunt, insignemque rei nulli publice privatimque agendæ fecerunt. Quidam, quod postridie Idus Quinctiles non litasset Sulpicius tribunus militum, neque inventa pace Deûm post diem tertium objectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus rebus divinis supersederi jussum: inde, ut postridie Kalendas quoque ́ac Nonas eadem religio esset, traditum, putant.

1

10

e

8

II. Nec diu licuit quietis consilia erigendæ ex tam gravi casu reipublicæ secum agitare. Hinc Volsci, veteres hostes, ad exstinguendum nomen Romanum arma ceperant, hinc Etruriæ principum ex omnibus populis conjurationem de bello, ad fanum Voltumnæ factam, mercatores adferebant. novus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque, qui, post pugnam ad lacum Regillum factam, per annos prope centum numquam ambigua fide in amicitiam populi Romani fuerant. Itaque quum tanti undique terrores circumstarent, adpareretque omnibus, non odio solum apud hostes, sed contemtu etiam inter socios nomen Romanum laborare; placuit eisdem auspiciis defendi rempublicam, quibus recuperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum. Is dictator C. Servilium Ahalam Camillus magistrum equitum dixit: justitioque indicto, delectum ju- dictator II, niorum habuit, ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, 11 in verba sua juratos centuriaret. Exerci

[blocks in formation]

8 Quidam, quod postridie] De ea re vid. A. Gell. v. 17.

9* Neque inventa pace deum] Et, licet placati dii non essent, licet nulla

impetrata essent signa propitiæ deam
voluntatis.

10 Per annos prope centum] Latini
semper in fide manserant post pugnam
ad Regillum lacum, a qua hic annus
est centesimus duodecimus ex Livio,
centesimus nonus ex Dionysio : Her-
nici, post foedus cum Romanis ictum
Sp. Cassio et Proculo Virginio consu-
libus, ante annos prope centum, sive
octo supra nonaginta.

11 * In verba sua juratos centuriaret] In centurias distribueret, postquam ju

« PoprzedniaDalej »