Obrazy na stronie
PDF

U. g. 365. torque alter urbis haud vanis laudibus adpellatur. Servatam ^•°. 3°. deifide bello patriam iterum in pace haud dubie servavit, quum prohibuit migrari Veios, et tribunis rem intentius agentibus post incensam urbem, et per se inclinata magis plebe ad id consilium. eaque caussa fuit non abdicandæ post triumphum dictaturæ, senatu obsecrante, ne rempublicam in incerto relinqueret statu. Š L. Omnium primum, ut erat diligentissimus religionum ÍÉ, cultor, quae ad Deos inmortales pertinebant, retulit; et sereligionem natusconsultum facit, * Fana omnia, quod ea hostis possedis;:;uni. * set", restituerentur, * terminarentur, expiarenturque, expiaus. * tioque eorum in libris per duumviros quaereretur. Cum Cæ* retibus hospitium publice* fieret, quod sacra populi Romani * ac sacerdotes recepissent, beneficioque ejus populi non in* termissus honos Deùm inmortalium esset: ludi Capitolini * fierent, quod Jupiter optimus maximus suam sedem atque ^* arcem populi Romani in re trepida tutatus esset: collegium* que ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis, qui ' * in Capitolio atque arce habitarent.' Expiandae etiam vocis nocturmae, quæ nuncia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset, mentio inlata, jussumque templum in Nova via Aio Locutio fieri. Aurum, quod Gallis ereptum erat, quodque ex aliis templis inter trepidationem *7 in Jovis cellam conlatum, quum, in quae referri oporteret, confusa • memoria esset, sacrum omne judicatum, et sub Jovis sella poni jussum. Jam ante in eo religio civitatis adparuerat, quod, quum im publico deesset aurum, ex quo summa pactæ mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant, ut sacro auro abstineretur. Matronis gratiae actæ, honosque additus, ut earum, sicut virorum, post mortem sollemnis laudatio esset. Iis peractis, quæ ad Deos pertinebant, quæque Rursus mo- per senatum agi poterant; tum demum, agitantibus tribunis Iii actio plebem adsiduis concionibus, ut, relictis ruinis, in urbem E- paratam Veios transmigrarent, in concionem, universo senatu Veios. prosequente, escendit*, atque ita verba fecit: Camillus LI. * Adeo mihi acerbæ sunt, Quirites, contentiones cum dissuadet. * tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solatium aliud ha« buerim, quoad Ardeæ vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram : et ob eadem hæc, **non, si* me senatus- U. c. 3ss. consulto populique jussu revocaretis, rediturus umquam fue- A. C. 387, rim. Nec nunc me, ut redirem, mea voluntas mutata, sed vestra fortuna perpulit. quippe, ut in sua sede maneret patria, id agebatur ; non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi hæc quoque pro patria dimicatio esset ; cui deesse, quoad vita subpetat, ' aliis turpe, Camillo etiam nefas est. Quid enim repetiimus? quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si recuperatam ipsi deserimus ? et quum, victoribus Gallis, capta tota urbe, Capitolium tamen atque arcem Diique et homines Romani tenuerint, habitaverint; victoribus Romanis, recupe- ' rata urbe, arx quoque et Capitolium deseretur* ? et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet, quam adversa fecit ? Equidem, si nobis cum urbe simul positæ traditæque per manus religiones nullæ essent, tamen tam evidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis, ut omnem neglegentiam divini cultus exemtam hominibus putem. Intuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res, vel adversas : invenietis *° omnia prospere evenisse sequentibus Deos, adversa spernentibus. Jam omnium primum Veiens bellum (per quot annos, quanto labore gestum !) non ante cepit finem, quam monitu Deorum aqua ex lacu Albano emissa est. Quid haec tandem urbis nostræ clades nova ? num ante exorta est, quam spreta °°vox coelo emissa de adventu Gallorum ? quam gentium jus ab legatis nostris violatum ? quam a nobis, quum vindicari deberet, eadem neglegentia Deorum prætermissum ? Igitur victi captique ac redemti tantum poenarum Diis hominibusque dedimus, ut terrarum orbi documento essemus. Adversæ deinde res ' admonuerunt religionum. Confugimus in Capitolium ad Deos, ad sedem Jovis optimi maximi : sacra in ruina rerum nostrarum alia °' terræ ° celavimus, alia, avecta in finitimas urbes, amovimus° ab hostium oculis. Deorum cultum, de

• hastes possedissent Gron. Crev. * publice hospitium Eaed. * ascendit Eaed.

ss Terminarentur] Conceptis ver- lice dicimus une chapelle. Sella est bis templorum fines terminabantur. sedes in qua posita erat statua. Hoc romulus, 1. 1. c. 10. templum iis regio- discrimen scripturæ diligenter obsernibus quas modo animo metutus sum, vatum est in scriptis nostra, et in dedico. Gronovii editione ; in quibusdam

57. In Jovis cellam .... sub Jovis aliis, magno sensus dispendio, neglecsella] Cella est sacrarium, quod Gal- tum.

° alia certe celavimus alia adfecta inf. terras, amor. MS. Veith.

* si 1. nisi Gron. , • deseritur Gron. Crev.

88 * Non.... rediturus unquam fuerim] Certo consilio apud animum meum statuerim nunquam redire, etiamsi me revocaretis. f Andreas et Campanus, et, teste Hearnio, Sigonius edidere

bonos Latinitatis auctores nunquam
hæ duæ voces non nisi sese mutuo
tangunt, sed inter eas semper aliquid
inseritur.
89 * Ommia prospere evenisse.... ad-

non si : quibus adstipulatur unus ejus-
dem Hearnii codex, cujus in margine
haec lectio adscribitur: et servant om-
nes nostri., Vulgo num nisi : quod
ineptum est. Quo enim alio modo
redire in patriam Camillus poterat, nisi
senatusconsulto populique jussu revo-
carus ? At quomodo edidimus, nervosa
etiam oratio est. His adde quod apud

versa] Mallemus prospera.
90 Vor cælo emissu] Gronovio ma-
gis placeret cælo missa ; et firmat suam r
emendationem consimilibus e Livio
exemplis : ut infra vii. 26. Ut augu-
rium caelo missum laetus accepit tribunus:
et xxvi. 19. Imperia consiliaque velut
sorte oraculi missa.
91 Terræ celavimus] Usitatius esset

[ocr errors]

* serti ab Diis hominibusque, tamen non intermisimus. Red-
* didere igitur patriam, et victoriam, et antiqunm belli decus
* amissum : et in hostes, qui cæci avaritia in pondere auri
* foedus ac fidem fefellerunt, verterunt terrorem fugamque et
* caedem. -
LII. * Hæc culti neglectique numinis tanta monumenta in
* rebus humanis cernentes, ecquid sentitis, Quirites, quantum
* vixdum e* naufragiis prioris culpae cladisque emergentes
* paremus nefas ? Urbem auspicato inauguratoque conditam
* habemus : nullus locus in ea uon religionum Deorumque est
* plenus : sacrificiis sollemnibus non dies magis stati, quam.
* loca sunt, in quibus fiant. Hos omnes Deos, publicos pri-
* vatosque, Quirites, deserturi estis ? ** Quam par vestrum
* factum est, quod in obsidione nuper in egregio adolescente
* C. Fabio, non minore hostium admiratione, quam vestra,
* conspectum est ; quum inter Gallica tela degressus ex arce
* sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit ? An genti-
* licia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et
* Romanos Deos etiam in pace deseri placet ? et pontifices
* flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse,
* quam privatus in sollemni gentis fuerit ? Forsitan aliquis

* dicat, aut Veiis ea nos facturos, aut huc inde missuros sacer

* dotes nostros, qui faciant: quorum neutrum fieri salvis cere* moniis potest. et ne omnia generatim sacra omnesque per* censeam Deos; in °°Jovis epulo num alibi, quam in Capitolio, * °* pulvinar suscipi potest? Quid de æternis Vestæ ignibus * °° signoque, quod imperii pignus custodia ejus templi tenetur, * loquar? quid de ancilibus vestris, Mars Gradive, °" tuque Qui* rine pater? hæc omnia in profano deseri placet sacra, æqualia * urbi, quædam vetustiora origine urbis? Et videte, quid inter * nos ac majores intersit. illi sacra quædam *7 in monte Albano * Lavinioque' nobis facienda tradiderunt. An ex hostium ur* bibus Romam ad nos transferri sacra °* religiosum fuit : hinc U. c. 365. sine piaculo in hostium urbem Veios transferemus? Recorda- A. 0. 3°7mini agitedum, quoties sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia casuve prætermissum est. Modo quæ res, post prodigium Albani lacus, nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio, adfectæ Veienti bello reipublicæ remedio fuit ? At etiam, tamquam veterum religionum memores, et peregrinos Deos transtulimus Romam, et instituimus novos. Juno Regina, transvecta a Veiis, nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die ? Aio Locutio templum, propter coelestem vocem exauditam in Nova via, jussimus fieri : Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus ; collegiumque ad id novum, auctore senatu, condidimus. Quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus ? si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis ? si ab hostibus metu retenti sumus ? De sacris loquimur et de templis : quid tandem de sacerdotibus ? Nonne in mentem venit, quantum piaculi committatur ? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil umquam, præterquam urbs capta, movit. Flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est. Hos Veientes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuæ te deserent, Vesta ? et flamem peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicæ piaculi contrahet ? Quid alia, quæ auspicato agimus omnia fere intra pomoerium, cui oblivioni, aut cui neglegentiæ damus ? Comitia curiata, °° quæ rem militarem continent ; comitia centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt ? Veiosne hæc transferemus ? an comitiorum caussa populus tanto incommodo in desertam hanc ab Diis hominibusque urbem conveniet?' LIII. * Sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem, et ad integra omnia Veios migrare, nec hic ædificando inopem plebem vexare. Hanc autem jactari magis caussam, quam veram esse, ut ego non dicam, adparere vobis, Quirites, puto ; qui meministis, ante Gallorum adventum, salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eamdem rem actam esse, ut Veios transmigraremus. Et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. Vos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis : ego contra, (nec id mirati sitis prius, quam, quale sit, audieritis) etiamsi tunc

c er Gron. Crev.

terra : quod et exstare in margiae unius
MS. testatur Gronovius.
9. Quam par vestrum factum est, quod]
supple, ei facto, quod. * Nisi quis
forte malit: Quam par restro factum est,
quod.
ss Joris epulo] Vid. not. 48. ad c. 13.

&* * Pulrinar suscipi] Pulvinar est 1ectus alicui deo stratus. His sumi videtur pro ipsa celebritate lectisternii. Itaque pulvinar suseipi idem est ac lectistermium institui. De lectisternio vid. not. 48. ad c. 13. supra.

9* Signoque] Palladio, quod ab AEnea in Italiam advectum esse, vulgaris opinio est Vid. Dion. libb. 1. et ii. et Plut. in Cam.

d Lavinoque Crev.

£6 Tuque Quirine pater] Observandum ancilia non Martis tantum Gradivi, sed etiam Quirini patris sacra hoc loco haberi : cujus rei fortasse aliud testimonium ægre reperias. Sed nimirum Mars et Quirinus duo sunt nomina ejusdem dei, ut diximus ad 1. 20. supra.

9m In monte Albano, Lavinoque} Tum ln monte Albano, tum in eo in quo Lavinium conditum est. Lavinium erat in oolle quodam situm, teste Dionys. 1. 1. Hic ergo ipse collis dicitur hoc loco vuons Lavinus, ut apud Virgilium Lavina littora. Vulgati habent hic Lavinioque. Mutavimus ex auctoritate quatuor nostrorum^ codd.

Religiosum fuit] Religioni habu- imperium proprie di;tum mandabatur. ìmus, nefas esse duximus. De discrimine potestatis et imperii vid.

9 Quæ rem militarem continent] not. 24. ad u. 56. De lege curiata vid. Centuriatis comitiis potestas ; curiatis c. 38. l. ix. et Cic. Ep. ad Fam. 1. 9.

* migrandum fuisset, incolumi tota urbe, nunc has ruinas re* linquendas non censerem. Quippe tum caussa nobis in * urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac * posteris nostris; nunc hæc migratio nobis misera ac turpis, * Gallis gloriosa est. non enim reliquisse victores, sed amisisse * victi, patriam videbimur. hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, * hoc circumsessum Capitolium necessitatis inposuisse, ut de* sereremus penates nostros, exsiliumque ac fugam nobis ex eo * loco conscisceremus, quem tueri non possemus. et Galli ever* tere potuerunt Romam, quam Romani restituere non vide* buntur potuisse? Quid restat, nisi ut, si * jam novis copiis * veniant, (constat enim vix credibilem multitudinem esse) et * habitare in capta ab se, deserta a vobis, hac urbe velint, si* natis ? Quid ? si non Galli hoc, sed veteres hostes vestri, * Æqui Volscive, faciant, ut * commigrent Romam, velitisne * illos Romanos, vos Veientes esse ? ' am malitis hanc soli* tudinem & vestram, quam urbem hostium, esse ? non equidem * video, quid magis nefas sit. Hæc scelera, quia piget ædifi* careb, haec dedecora pati parati estis ? Si tota urbe nullum * melius ampliusve tectum fieri possit, quam * casa illa condi* toris est nostri, non in casis, ritu pastorum agrestiumque, * habitare est satius inter sacra penatesque vestros, quam * exsulatum publice ire ? Majores nostri, convenæ pastores* que, quum in his locis nihil, præter silvas paludesque, esset, * novam urbem tam brevi ædificarunt': nos, Capitolio, arce * incolumi, stantibus templis Deorum, ædificare incensa* * piget ? et, quod singuli facturi fuimus, si ædes nostræ defla* grassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere ?' LIV. * Quid tandem? si fraude, si casu Veiis incendium or* tum sit, ventoque (ut fieri potest) diffusa flamma magnam * partem urbis absumat ; Fidenas inde, aut Gabios, aliamve * quam urbem quaesituri sumus, quo transmigremus ? Adeonihil * tenet solum patriæ, nec hæc terra, quam matrem adpellamus; * sed insuperficie tignisque caritas nobis patriæ pendet? Equi* dem, fatebor vobis, * etsi minus injuriæ vestræ, quam meæ

U. C. 365.
A. C 387.

* si del. Gron. Crev. f uti Eaed. g non equidem malitis MS. Veith. h reædi.ficare Gron. Crev. MS. Veith. i ædificarerunt Gron. Crev. * incensam Eaed.

1 An malitis] An contra placebit hoc solum potius vastum et desertum remanere, dummodo vestrae ditionis sit, quam incoli et frequentari ab hostibus, hostiumque urbem dici et esse.

* Casa....comditoris.... nostri] Casa
in qua Romulus habitabat, quum pas-
toritiam vitam ageret; e lignis et arun-
dine compacta ; humilis, absque ulla
contignatione. Ea erat ad ' Palati-
num montem, et ut sacra servaba-
tur ab iis quibus ea cura mandabatur.

Quum quid. vetustatis aut tempesta-
tum injuria vitiatum foret, id sarcie-
batur quam proxime fieri poterat ad
pristinæ formæ similitudinem. Haec
fere Dion. l. i.
* Etsi minus injuriæ vestræ, quam
meae calamitatis meminisse juvat] Haec
est mens Camilli, ut dicturus de exi-
lio suo, cujus mentio ingrata populo
futura erat, vitare conetur aurium
oftensionem, atque ideo exilium suum
non tam injuriæ civium, quam suo

« PoprzedniaDalej »