Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

cauti.

A. C. 387.

Si vobis in animo est tueri monia vestra, nec pati U. C. 365. hæc omnia Galliam fieri, prima vigilia capite arma frequentes: 'me sequimini ad cædem, non ad pugnam. nisi vinctos i som6 no, velut pecudes, trucidandos tradidero, non recuso eum' dem Ardeæ rerum mearum exitum, quem Romæ habui.'

[ocr errors]

m

Cresi.

agro

ti.

Veien

XLV. Equis iniquisque persuasum erat, tantum bello virum neminem usquam ea tempestate esse. Concione dimissa, corpora curant, intenti, quam mox signum daretur. quo dato, primæ silentio noctis ad portas Camillo TM præsto fuere. Egressi, haud procul urbe, sicut" prædictum erat, castra Gallorum, intuta neglectaque ab omni parte nacti, Galli ab clamore invadunt. Nusquam præelium, omnibus locis cædes Ardeatibus est nuda corpora et soluta somno trucidantur. extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quæ aut unde vis esset, ignaros, in fugam, et quosdam in hostem ipsum inprovidos tulit. magna pars in agrum Antiatem delati, incursione ab oppidanis in palatos facta, circumveniuntur. Similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est: qui urbis, jam Tuscorum prope quadringentesimum annum vicina, obpressæ ab hoste strages in invisitato inauditoque, adeo nihil miseriti P sunt, ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique prædæ Veios etiam, præsidiumque et spem ultimam *Romani nominis, in animo habuerint obpugnare. Viderant eos milites Romani, vagantes per agros et congregatos agmine, prædam præ se agentes, et castra cernebant haud procul Veiis posita. inde primum miseratio sui, deinde 69 indignitas, atque ex ea ira animos cepit, 'Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades suas?' Vix temperavere animis, quin extemplo inpetum facerent: 70 compressique a Cædicio centurione, quem sibimet ipsi præfecerant, rem in noctem sustinuere. Tantum par Camillo defuit auctor, cetera eodem ordine eodemque fortunæ eventu gesta. quin etiam, ducibus captivis, qui cædi nocturnæ superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas profecti, nocte insequenti ex inproviso majorem cædem edidere, duplicique victoria ovantes Veios redeunt.

XLVI. Romæ interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium esse, ad id tantum intentis Gallis, ne quis hostium evadere inter stationes posset: quum repente juvenis Romanus admiratione in se cives hostesque convertit. Sacrificium erat statum in Quirinali colle genti Fabiæ. ad id

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

V. C. 365.
A. C. 387.

Fabius
Dorso.

Veios con

veniunt palantes Ro.

mani.

faciendum C. Fabius Dorso, 71 Gabino cinctu, sacra manibus gerens, quum de capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus, nihil ad vocem cujusquam terroremve motus, in Quirinalem collem pervenit. ibique omnibus sollemniter peractis, eadem revertens similiter constanti vultu graduque, satis sperans propitios esse Deos, quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit, seu adtonitis Gallis miraculo audaciæ, seu religione etiam motis, cujus haudquaquam neglegens est gens. Veiis interim non animi tantum in dies, sed etiam vires, crescebant: nec Romanis solum eo convenientibus ex agris, 72 qui a 4 prœlio adverso aut clade captæ urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus, ut in parte prædæ essent. Maturum jam videbatur, repeti patriam eripique ex hostium manibus: sed corpori valido caput deerat. Locus ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat, qui ductu auspicioque ejus res prospere gesserant: et Cædicius 73 negare, se commissurum, cur sibi aut Deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius, quam ipse memor ordinis sui posceret imperatorem. Consensu omnium placuit, ab Ardea Arcessunt Camillum adciri; sed antea consulto senatu, qui Romæ Camillum. esset. adeo regebat omnia pudor, 74 discriminaque rerum prope perditis rebus servabant. Ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat. ad eam rem Pontius Cominius, inpiger juvenis, operam pollicitus, incubans cortici, secundo Tiberi ad urbem defertur. inde, qua proximum fuit a ripa, per præruptum, eoque neglectum hostium custodiæ, saxum in Capitolium evadit: et, ad magistratus ductus, mandata exercitus edit. Accepto inde senatus decreto, ut et, 75 comitiis curiatis revocatus de exsilio, 76 jussu populi Camillus dictator

4 aut Gron. Crev.

71 Gabino cinctu] Cinctus Gabinus fuit, quum una toga lacinia supra humerum sinistrum in tergum rejecta, infra humerum dextrum ita revocabatur ad pectus, ut hominem cingeret unde toga brevior et adstrictior fiebat. De hujus moris origine vid. Servium ad VII. Æn. v. 612. Eo habitu consul Jani portam reserat apud Virgil. loco supra memorato. Eodem ambo Decii se devovent pro exercitibus Romanis, apud nostrum, viii. 9. et x. 28.

72 Qui aut prælio] Duo e nostris libris, qui a prælio, ut volebat Grono

vius.

73 Negare se commissurum cur] Usitatius foret ut. Quoquomodo le

gas, sensus apertus est. Cædicius declarat sibi curæ fore ne exspectet dum sibi ab alio aliquo sive deo sive homine finiatur imperium, sed potius ut ipse posceret imperatorem, eique libens pareret.

74 Discrimina.. rerum servabant] Quod cujusque rei jus, quid senatus auctoritate, quid populi jussu statui deberet, distinguebant. Vid. not. 57. ad c. 40. supra.

75 Comitiis curiatis] Quæ quidem Veiis præter morem haberentur, ut ex sequentibus patet.

76 Jussu populi Camillus dictator diceretur] Hoc notandum. Dictator enim dici debebat ab eo magistratu, cujus sumina erat potestas. Sed necessitas

Camillus

extemplo diceretur, militesque haberent imperatorem, quem U. C. 365. vellent, eadem 77 degressus nuncius Veios contendit: missi- A. C. 387. que Ardeam legati ad Camillum, Veios eum perduxere: seu dictator (quod magis credere libet, non prius profectum ab Ardea, dicitur. quam comperit legem latam; quod nec injussu populi 78 mutari finibus posset, nec, nisi dictator dictus, auspicia in exercitu habere) lex curiata lata est, dictatorque absens dictus.

XLVII. Dum hæc Veiis agebantur, interim arx Romæ Capitolii Capitoliumque in ingenti periculo fuit. namque Galli, seu periculum. vestigio notato humano, qua nuncius a Veiis pervenerat, seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxorum adscensu æquo, nocte sublustri, quum primo inermem, qui tentaret viam, præmisissent, tradentes inde arma, ubi quid iniqui esset, alterni innisi, sublevantesque in vicem et trahentes alii alios, prout postularet locus; tanto silentio in summum evasere, ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. 79 Anseres non fefellere, quibus sacris Junoni in summa ino- Anseres. pia cibi tamen abstinebatur. quæ res saluti fuit. Namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius, qui M. Manlii triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis adrep- virtus. tis, simul ad arma ceteros ciens, vadit; et, dum ceteri trepidant, Gallum, qui jam in summo constiterat, umbone ictum deturbat. Cujus casus prolapsi quum proximos sterneret, trepidantes alios, armisque omissis saxa, quibus adhærebant, manibus amplexos, trucidat. jamque et alii congregati telis. missilibusque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in præceps deferri. Sedato deinde tumultu, reliquum noctis (quantum in turbatis mentibus poterat, quum præteritum quoque periculum sollicitaret) quieti datum est. Luce orta, vocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, quum et recte et perperam facto pretium deberetur; Manlius primum ob virtutem laudatus donatusque, non ab tribunis solum militum, sed consensu etiam militari:

Y saxum Gron. Crev. saxo Doer. Rup. saxa MS. Veith.

cogebat a solito more in quibusdam recedere. Plutarchus in Cam. sine ulla mentione legis curiatæ, qua Camillus ab exilio revocaretur, eum dictatorem dictum esse scribit ab iis qui in arce obsidebantur.

77 Degressus] Olim digressus. Mutavit hic, ut alibi sæpe, Sigonius. Vid. not. 30. ad 1. 8. et not. 90. ad IV. 17.

78. Mutari finibus] E peregrino solo in fines Romanos, sive in locum qui Romanæ ditionis esset, transire,

79 Anseres non fefellere] Docet Plut. sub finem libri de fortuna Romanorum, suo adhuc evo, in memoriam ejus rei, solenni pompa gestari solitum esse canem in furca suffixum, anserem vero in lectica et veste stragula velut triamphantem.

A. C. 387.

U. C. 365. cui universi selibras farris et 80 quartarios vini ad ædes ejus, quæ in arce erant, contulerunt. rem dictu parvam, ceterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, quum, se quisque victu suo fraudans, detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius viri conferret. Tum vigiles ejus loci, qua fefellerat adscendens hostis, citati: et quum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronunciasset; consentiente clamore militum, in unum vigilem conjicientium culpam, deterritus, a ceteris abstinuit: reum haud dubium ejus noxæ, adprobantibus cunctis, de saxo dejecit. Inde intentiores utrimque custodia esse; et apud Gallos, quia vulgatum erat, inter Veios Romamque nuncios commeare; et apud Romanos, ab nocturni periculi memoria.

Fames et XLVIII. Sed ante omnia obsidionis bellique mala 81 fames pestilentia. utrimque exercitum urguebat: Gallos pestilentia etiam, quum loco jacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno, cineremque, non pulverem modo, ferente, quum quid venti motum esset. quorum intolerantissima gens, humorique ac frigori adsueta, quum æstu et angore vexata, vulgatis velut in pecua morbis morereturt, jam pigritia singulos sepeliendi promiscue acervatos cumulos hominum urebant: bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere. Induciæ deinde cum Romanis factæ, et conloquia permissu imperatorum habita: in quibus quum idemtidem Galli famem objicerent, eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendæ ejus opinionis caussa multis locis panis de Capitolio jactatus esse in hostium stationes. Sed jam neque dissimulari, neque ferri ultra fames poterat. Itaque, dum dictator delectum per se Ardeæ habet, magistrum equitum L. Valerium a Veiis abducere exercitum jubet, parat, instruitque, quibus haud inpar adoriatur hostes: interim Capitolinus exercitus, stationibus vigiliisque fessus, superatis tamen humanis omnibus malis, quum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore adpareret; postremo spe quoque jam, non solum cibo, deficiente, et, 82 quum stationes procederent, prope obruentibus infirmum

vexati Gron. Crev.

80 Quartarios vini] Quartarius haud multum excedit eum modulum vini, vel aquæ, quem dicimus poisson.

81 Fumes utrimque exercitum] Placeret magis utrumque. Et sic habet unus e codd. Hearnii, itemque noster Victorinus.

t morerentur Eæd.

82 Quum stutiones procederent] Quum stationum in orbem euntium ordo procederet. Procedere dicitur eleganter, continuari, addi, connumerari, computari, ut observat Gronovius in nota ad hunc locum. Sic dicuntur era, stipendia procedere. Ceterum hanc lectionem,

Romani

cum Gallis.

corpus armis, vel dedi, vel redimi se, quacumque pac- U. C. 365. tione possent, jussit; jactantibus non obscure Gallis, haud A. C. 387. magna mercede se adduci posse, ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus, tribunisque militum nego- Paciscuntur tium datum, ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res est, et 83 mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. Rei, fœdissimæ per se, adjecta indignitas est. pondera ab Galiis adlata iniqua, et, tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius auditaque intoleranda Romanis vox, Væ victis ' esse.'

XLIX. Sed 8 Diique et homines prohibuere redemtos Dictatoris vivere Romanos. nam forte quadam, prius quam infanda adventus. merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator intervenit; auferrique aurum de medio, et Gallos submoveri jubet. Quum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quæ, postquam ipse dictator creatus esset, injussu suo ab inferioris juris magistratu facta esset: denunciatque Gallis, ut se ad prælium expediant. Suos in acervum conjicere sarcinas, et arma aptare, ferroque, non auro, recuperare patriam jubet, in conspectu habentes fana Deûm, et conjuges, et liberos, et solum patriæ deforme belli malis, et omnia, quæ defendi repetique et ulcisci 85 fas sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutæ solo urbis, et natura inæquali; et omnia, quæ arte belli secunda suis eligi præpararive poterant, providit. Galli, nova re trepidi, arma capiunt, iraque magis, quam consilio, in Romanos incurrunt. Jam verterat fortuna, jam Deorum opes humanaque consilia rem Romanam adjuvabant. igitur primo concursu haud majore momento fusi Galli sunt, quam ad Alliam vicerant. Justiore altero deinde Vincit proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, ejusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi cædes omnia obtinuit. castra capiuntur, et ne nuncius quidem cladis relictus. Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem redit: interque jocos militares, quos inconditos jaciunt, Romulus ac parens patriæ condi

quam Rhenanus e suo codice protulit, firmant tres e nostris optimi: vulgati male exhibebant stationibus: male itidem Sigonius invehebat in sta tiones.

83 Mille pondo auri] Mille libræ Romane auri: quæ redeunt ad marcas nostrates 1562. cum quatuor unciis.

84 Diique et homines prohibuere] Po

lybius tamen et initio lib. 1. et libro
II. c. 18. tradit Gallos fœdere cum
Romanis facto conditionibus quibus
voluerant, redditaque iis urbe, ad pa-
trias sedes rediisse: nec ullam men-
tionem facit Camilli ejusque de Gallis
victoriarum.

85

beant.

Fas sit] Leges sanctissimæ ju

Gallos

« PoprzedniaDalej »