Obrazy na stronie
PDF
ePub

Romano

51

U. C. 365. prægressi equites, non portas clausas, non stationem pro A. C. 387. portis excubare, non armatos esse in muris, retulissent; aliud priori simile miraculum eos sustinuit; noctemque veriti et ignotæ situm urbis, inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas, quænam hostibus in perdita re consilia essent. Romani, quum pars major ex acie Veios petisset, nemo superesse quemquam præter eos, qui Romam refugerant, crederet, rum pavor. complorati omnes, pariter vivi mortuique, totam prope urbem lamentis inpleverunt. Privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nunciatum est. mox ululatus cantusque dissonos, vagantibus circa mœnia turmatim barbaris, audiebant. Omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram, ut itemtidem jam in urbem futurus videretur inpetus 52 primo adventu, quo accesserant ad urbem. mansuros enim ad Alliam fuisse, nisi hoc consilii foret. Deinde sub obcasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati se invasuros; tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. Postremo lux adpropinquans exanimare: timorique perpetuo ipsum malum 53 continens fuit, quum signa infesta portis sunt inlata. Nequaquam tamen ea nocte, neque insequenti die similis illi, quæ ad Alliam tam pavide fugerat, 54 civitas fuit. Nam quum defendi urbem posse, tam parva relicta manu, spes nulla esset, placuit, cum conjugibus ac liberis juventutem militarem senaCapitolium tusque robur in arcem Capitoliumque concedere; armisque et frumento conlatis, ex loco inde munito Deos hominesque et Romanum nomen defendere. 55 Flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a cæde, ab incendiis procul auferre : nec ante deseri cultum eorum, quam non superessent, qui colerent. Si arx Capitoliumque, sedes Deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris juventus superfuerit inminenti ruinæ urbis, facilem jacturam esse seniorum, relicta in urbe utique perituræ turbæ. et, quo id æquiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque si

militaris

juventus

occupat.

[blocks in formation]

mul se cum illis palam dicere obituros; nec his corporibus, U. C. 365. quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneratu- A. C. 387. ros inopiam armatorum.

XL. Hæc inter seniores morti destinatos jactata solatia. Versæ inde adhortationes ad agmen juvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum juventæque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quæcumque reliqua esset, fortunam. Digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis, qui captæ urbis non superesse statuerant exitio; quum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta, nunc hos nunc illos sequentium, rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent, 56 nihil, quod humanis superesset malis, relinquebant. magna pars tamen earum in arcem suos prosecutæ sunt, nec prohibente ullo, nec vocante: quia, quod utile obsessis ad minuendam inbellem multitudinem, id parum humanum erat. Alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis, nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine jam uno petiit Janiculum. inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu, suam quisque spem, sua consilia, communibus deploratis, exsequentes. Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales, omissa rerum suarum cura, quæ sacrorum secum ferenda, quæ (quia vires ad omnia ferenda deerant) relinquenda essent, consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset; optimum ducunt, condita in doliolis sacello proximo ædibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere: cetera inter se onere partito ferunt via, quæ sublicio ponte ducit ad Janiculum. In eo clivo eas quum L. Albinius, de plebe Romana homo, Albinii conspexisset, plaustro conjugem ac liberos vehens inter pietas. ceteram turbam, quæ inutilis bello urbe excedebat: 57 salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum, inreligiosum ratus, sacerdotes publicos sacraque populi Romani pedibus ire, ferrique; se ac suos in vehiculo conspici; descendere uxorem ac pueros jussit, virgines sacraque in plaustrum inposuit: et Cære, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.

XLI. Romæ interim, satis jam omnibus, ut in tali re, ad

56 * Nihil, quod humanis superesset malis, relinquebant] Nihil relinquebant, quod humana omnia mala possent adjicere ad præsentem Romanorum calamitatem.

57 * Salvo etiam tum discrimine] Quum, etiam in tanto malo, servaretur discrimen divinarum humanarum.

que rerum, et humana divinis cedere
juberentur. Plerumque magna cala-
mitas omnia jura confundit ac turbat,
nec quisquam est ullius nisi fugæ pro-
priæque salutis memor. Albinius etiam
tum divina jura sibi et suis necessitu-
dinibus anteponit.

Senes mortem exspec

Galli diri

piunt urbem.

U. C. 365. tuendam arcem compositis, turba seniorum, domos regressa, A. C. 387. adventum hostium obstinato ad mortem animo exspectabat. qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunæ pritant domi. stinæ honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quæ augustissima vestis est 58 tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio ædium eburneis sellis sedere. Sunt, qui, M. Fabio pontifice maximo 59 præfante carmen, devovisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis, tradant. Galli, et quia interposita nocte a contentione pugnæ remiserant animos, et quod nec in acie ancipiti usquam certaverant prælio, nec tum inpetu aut vi 60 capiebant urbem, sine ira, sine adore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta, in forum perveniunt, circumferentes oculos ad templa Deûm arcemque, solam belli speciem tenentem. Inde, modico relicto præsidio, (ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio inpetus fieret) dilapsi ad prædam vacuis obcursu hominum viis, pars in proxima quæque tectorum agmine ruunt; pars ultima, velut ea demum intacta et referta præda, petunt. inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant: ubi eos, plebis ædificiis obseratis patentibus atriis principum, major prope cunctatio tenebat aperta, quam clausa, invadendi. adeo haud secus quam venerabundi intuebantur in ædium vestibulis sedentes viros, præter ornatum habitumque humano augustiorem, majestate etiam, quam vultus gravitasque oris præ se ferebat simillimos Diis. Ad eos velut simulacra versi quum starent, M. Papirius unus ex his dicitur Gallo, barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti, scipione eburneo in caput incusso iram movisse; atque ab eo initium cædis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos. Post principum cædem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis injici ignes.

Sors miseranda Ro

manorum.

XLII. Ceterum, 61 seu non omnibus delendæ urbis libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum, et ostentari quædam incendia terroris caussa, si compelli ad deditionem caritate sedium suarum obsessi possent; et non omnia concremari tecta, ut, quodcumque superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium animos haberent; nequaquam perinde

58 Thensas ducentibus] Thensæ sunt sacra vehicula, quibus simulacra deorum ludis Circensibus in Circum ad pulvinar deferebantur. Ante ipsas lora tendebantur, quæ fortasse manu tenebant principes viri, atque ideo ducere eas dicebantur. Vid. Ascon. in 11am. contra Verrem.

60 Capiebant urbem....ingressi urbem] Ingrata repetitio. Dele posterius illud urbem.

61 Seu non omnibus] Placeret legere cum Gronovio omnis. *Seu temere, et quia ita libebat, factum ut non omnem delere urbem vellent; sive id consilio faciebant, principibusque Gallorum 59 Prafante carmen] Vid. not. 8. ita placuerat.... ad iv. 21.

A. C. 387.

atque in capta urbe prima die aut passim aut late vagatus U. C. 365. est ignis. Romani, ex arce plenam hostium urbem cernentes, vagosque per vias omnes cursus. quum alia atque alia parte nova aliqua clades oriretur, 62 non mentibus solum consipere, sed ne auribus quidem atque oculis satis constare poterant. Quocumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammæ, et fragor ruentium tectorum 63 avertisset, paventes ad omnia, animos oraque et oculos flectebant, velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriæ, nec ullius rerum suarum relicti, præterquam corporum, vindices. tanto ante alios miserandi magis, qui umquam obsessi sunt, quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate. Nec tranquillior nox diem tam foede actum excepit: 64 lux deinde noctem inquietam insecuta est. nec ullum erat tempus, quod a novæ semper cladis alicujus spectaculo cessaret. Nihil tamen, tot onerati atque obruti malis, flexerunt animos, quin, etsi omnia flammis ac ruinis æquata vidissent, quamvis inopem parvumque, quem tenebant, collem, libertati relictum, virtute defenderent; et jam, quum eadem quotidie acciderent, velut adsueti malis, abalienaverant ab sensu rerum suarum animos; arma tantum ferrumque in dextris, velut solas reliquias spei suæ, intuentes.

XLIII. Galli quoque, per aliquot dies in tecta modo urbis nequidquam bello gesto, quum inter incendia ac ruinas captæ urbis nihil superesse, præter armatos hostes, viderent, nequidquam tot cladibus territos, nec flexuros ad deditionem animos, ni vis adhiberetur; experiri ultima, et inpetum facere in arcem statuunt. Prima luce, signo dato multitudo omnis in foro instruitur. inde, clamore sublato ac Galli arcem 65 testudine facta, subeunt. adversus quos Romani nihil te- frustra obmere nec trepide, ad omnes aditus stationibus firmatis, qua signa ferri videbant, ea robore virorum obposito scandere hostem sinunt: quo successerit magis in arduum, eo pelli posse per proclive facilius rati. Medio fere clivo restitere:

concipere Doer. Rup.

62 Non mentibus solum consipere] Non solum mentium compotes esse non poterant, sed ne aures quidem atque oculos ab inquieta agitatione continere. Consipere verbum est rarissimum, pro quo librarii hoc loco obstruserant concipere. Lipsius emendavit hic, et apud A. Gell. I. VII. c. 3. in oratione Catonis pro Rhodiis. Observa quoque non solum pro non solum non, ut supra 1. 40.

et iv. 3.

63 Avertisset] Mallemus cum Gronovio advertisset, id est, oculos et attentionem animi advocasset: et ita habet

8 advertisset Rup.
antiquissimus e nostris, sed a secunda
manu.

64 Lux deinde noctem inquietam inse-
cuta est] Hoc illepidum et frigidum est.
Quid enim attinet observare lucem
nocti successisse ? Videtur excidisse
aliquod epitheton, quod voci lux ad-
junctum foret. Nisi forte totum hoc
membrum pro centone ab aliena manu
assuto haberi debet. Certe eo deleto
nihil hic desideres.

65 Testudine facta] Scutis super capita densatis. Hujus testudinis descriptionem vide apud nostrum, XLIV. 9.

pugnant.

U. C. 365. atque inde ex loco superiore, qui prope sua sponte in hosA. C. 387. tem inferebat, inpetu facto, strage ac ruina fudere Gallos :

Populatores Galli in

Ardeatium

agro.

Ad eos obprimendos Camillus Ardeates incitat.

ut numquam postea nec pars, nec universi tentaverint tale pugnæ genus. Omissa itaque spe per vim atque arma subeundi, obsidionem parant: cujus ad id tempus inmemores, et, quod in urbe fuerat, frumentum 66 incendiis urbis absumserant, et ex agris per ipsos dies raptum omne Veios erat. Igitur, exercitu diviso, partim per finitimos populos prædari placuit, partim obsideri arcem; ut obsidentibus frumentum populatores agrorum præberent. Proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam virtutem fortuna ipsa Ardeam, ubi Camillus exsulabat, duxit: qui mæstior ibi fortuna publica, quam sua, quam Diis hominibusque accusandis 67 senesceret, indignando mirandoque ubi illi viri essent, qui secum Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper, quam felicius, gessissent; repente audit, Gallorum exercitum adventare, atque de eo pavidos Ardeates consultare. nec secus quam divino spiritu tactus, quum se in mediam concionem intulisset, abstinere suetus ante talibus conciliis;

[ocr errors]

XLIV. Ardeates,' inquit, veteres amici, novi etiam 'cives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit, et fortuna hoc egit mea, nemo vestrum conditionis meæ oblitum 'me huc processisse putet: sed res ac periculum commune 'cogit, quod quisque possit in re trepida præsidii, in medium 'conferre. Et quando ego vobis pro tantis vestris in me 'meritis gratiam referam, si nunc cessavero? aut ubi usus erit mei vobis, si in bello non fuerit? Hac arte in patria 'steti; et, invictus bello, in pace ab ingratis civibus pulsus sum. Vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est, et 68 pro tantis pristinis populi Romani beneficiis, quanta ipsi meministis, (nec enim exprobranda apud memores sunt) gratiæ referendæ, et huic urbi decus ingens belli 'ex hoste communi pariendi. Quæ effuso agmine adventat, gens est, cui natura corpora animosque magna magis, quam firma, dederit. eo in certamen omne plus terroris, quam virium, ferunt. Argumento sit clades Romana. patentem cepere urbem; ex arce Capitolioque his exigua resistitur manu. Jam obsidionis tædio victi abscedunt, vagique per agrosh palantur, cibo vinoque raptim hausto repleti. Ubi nox adpetit, prope rivos aquarum, sine 'munimento, sine stationibus ac custodiis, passim ferarum ❝ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito inh agros palantur. Cibo-repleti ubi etc. Rup.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

66 Incendiis urbis] Vox urbis merito videtur Gronovio resecanda: quum præcesserit in urbe,

67 Senesceret] Morore contabesceret. 68* Pro tantis pristinis populi Romani beneficiis] Vid. supra iv. 9, 10, 11.

« PoprzedniaDalej »