Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

A. C..388.

Prisco Tarquinio Romæ regnante, Celtarum, quæ pars Gal- U. C. 364. liæ tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit. ii re- Transitus gem Celtico dabant. Ambigatus is fuit, virtute fortunaque Gallorum quum sua, tum publica, præpollens, quod imperio ejus Gal- in Italiam. lia adeo frugum hominumque fertilis fuit, ut abundans multitudo vix regi videretur posse. Hic magno natu ipse jam, exonerare prægravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Sigovesum, sororis filios, inpigros juvenes, missurum se esse, in quas Dii dedissent auguriis sedes, ostendit, Quantum ipsi vellent numerum hominum, excirent, ne qua gens arcere advenientes posset. Tum Sigoveso sortibus dati Hercynii saltus: Belloveso haud paullo latiorem in Italiam viam Dii dabant. Is, 3 quod ejus ex populis abundabat, Bituriges, Arvernos, Senones, duos, Ambarros, Carnutes, Aulercos, excivit. Profectus ingentibus peditum equitumque copiis, in Tricastinos venit. Alpes inde obpositæ erant; quas inexsuperabiles visas haud equidem miror, nulla dum via (32 quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet) superatas. Ibi quum velut septos montium altitudo teneret Gallos, circumspectarentque, quanam per juncta cœlo juga in alium orbem terrarum transirent, 33 religio etiam tenuit, quod adlatum est, advenas quærentes agrum ab Salyum gente obpugnari. Massilienses erant hi, navibus a Phocæa profecti. Id Galli fortunæ suæ omen rati adjuvere, ut, quem primum in terram egressi occupaverant, locum 34 patentibus silvis communirent. ipsi per Taurinos saltusque invios Alpes m transcenderunt; fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, quum, in quo consederant, agrum Insubrium adpellari audissent, 35 cognomine Insubribus pago Eduorum": ibi, omen sequentes loci, condidere urbem: Mediolanum adpellarunt.

[ocr errors]

XXXV. Alia subinde manus Cenomanorum, Elitovio duce vestigia priorum secuta, eodem saltu, favente Belloveso, quum transcendisset Alpes, 36 ubi nunc Brixia ac Verona

* Hercinii Gron. Crev. eis Eæd. Is, quod ea gens populis abund. MS. Veith. m ipsi Taurino saltu invias Alpeis transc. Gron. Crev. saltusque Julia Alpis transcend. MS. Veith. n Heduorum Gron. o manus Germanos et Citonio duce MS. Veith.

31 Quod eis er populis abundabat, Bituriges] Bituriges, Arvernos, &c. non quidem universos sedibus excitos, sed quod eis ex populis abundabat. Loco

TOû eis mallemus his.

32 Quod quidem continens memoria sit] Quod factum esse, vel circa quod certa fides sit ex monumentis a tempore rei gestæ ad nostrum ævum transmissis. Sic supra 111. 10. id fides abierit.

33 Religio] Quod ibi repertum ab iis est fortunæ suæ omen.

34 Patentibus sylvis] Quo in loco nihil aliud tum erat, quam patentes sylvæ.

*

35 Cognomine Melius cum Gronovio legeris cognominem: qui eodem nomine esset, quo Insubres duorum gentis pagus. De voce pagus vid. not. 3. ad 1. 1. supra.

36 Ubi nunc Brixia ac Verona urbes

Clusini a

post hos

U. C. 364. urbes sunt, (37 locos tenuere Libui) considunt. 38 A. C. 388. Salluvii, prope antiquam gentem Lævos Ligures, incolentes circa Ticinum amnem. 39 Penino deinde Boii Lingonesque transgressi, quum jam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus trajecto, non Etruscos modo, sed etiam Umbros, agro pellunt: intra Apenninum tamen sese tenuere. Tum Senones, recentissimi advenarum, ab Utente flumine usque ad 40 Esim fines P habuere. Hanc gentem Clusium, Romamque inde, venisse comperio. id parum certum est, solamne, an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adjutam. Clusini, novo bello exterriti, quum mulGallis ob- titudinem, quum formas hominum invisitatas cernerent et pugnati. genus armorum, audirentque, sæpe ab iis, cis Padum ultraque, legiones Etruscorum fusas, quamquam adversus Romanos nullum eis jus societatis amicitiæve erat, nisi quod Veientes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, misere. De auxilio nihil, inpetratum. legati tres M. Fabii Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum Gallis, ne, a quibus nullam injuriam accepissent, socios populi Romani atque amicos oppugnarent. Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse. sed melius visum, bellum ipsum amoveri, si posset; et Gallos, novam gentem, pace potius cognosci, quam armis.

Legatos a Romanis ad Gallos inpetrant.

1

PUfente flumine usque Athesim fines MS. Veith. I inusitatas Gron. Crev. sunt] Illustrissimus vir Scipio Maffei, 1. 1o. operis Italica lingua scripti, cui titulus est Verona illustrata, multis probat Veronam Cenomanorum non fuisse: nec spernendis argument is convellit, quidquid e veteribus scriptoribus affertur ad contribuendam Cenomanis illam urbem. Hunc speciatim Livii locum tractat, et refingendum censet ex Plinio, qui 1. III. c. 19. Brixiam et Cremonam Cenomanis attribuit, Veronam Rhetis Euganeis. Hic igitur itidem legendum putat, ubi nunc Brixia et Cremona urbes sunt. Qui rem penitius inspicere cupierit, adeat ipsum Maffei doctissimum opus.

37 Locos tenuere Libui] Quos qui dem locos antea tenebant Libui. Ceterum res non caret difficultate, ut mox dicemus.

38 Post hos Salluvii] Sullurii, qui post hos transiere, considunt prope antiquam gentem Lavos Ligures, sive e Ligurum genere, incolentes circa Ticinum amnem. Sigonius et Gronovius docent in compluribus scriptis haberi præter antiquam. Quibus si aliquid

dandum est, legamus propter eodem
sensu quo prope. Ceterum totus hic
locus torsit Geographos. Eum varii
variis conjecturis sollicitaverunt; ad
liquidum emendasse se confidit Jac.
Gronovius, 12. Dissert. Epistol. ad
calcem 11. tomi Liviani. Utrum res
ei successerit ex sententia, aliorum sit
judicium. Nos unum hoc offendit in
vulgata lectione, quod Libui dicuntur
eos tenuisse olim locos, qui a Cenoma-
nis occupati sunt :
quum Libuorum
populum Gallicum esse, et incoluisse
loca Alpibus subjecta infra Salassos in-
dicet Livius ipse, 1. XXI. c. 38. Sallu-
vios cum J. Fr. Gronovio existimamus
in nomen Lævorum, quibus se immis-
cuerant, transisse.

39 Penino] Jugo. Unde nomen Alpibus inditum sit Peninis docet Livius ibid.

40 Esim] Olim Athesim. Correxit Sigonius, cui adstipulatur antiquissimus e nostris codd. ceteris eodem alludentibus. Esis a Strabone 1. v. dicitur divisisse Galliam a cetera Italia.

XXXVI. Mitis legatio, ni præferoces legatos, Gallisque U. C. 364. magis quam Romanis similes, habuisset. quibus, postquam A. C. 388. mandata ediderunt in concilio Gallorum, datur responsum:

[ocr errors]
[ocr errors]

'Etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere

arma ca

viros fortes esse, quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit inploratum. et, quoniam legatione adversus se maluerint, quam armis, tueri socios, ne se quidem pacem, quam illi ' adferant, adspernari, si Gallis, egentibus agro, quem latius possideant, quam colant, Clusini, partem finium concedant: aliter pacem inpetrari non posse. Et responsum coram 'Romanis accipere1 velle: et, si negetur ager, coram iisdem 'Romanis dimicaturos, ut nunciare domum possent, quantum ' Galli virtute ceteros mortales præstarent. Quodnam id jus esset, agrum a possessoribus petere, aut minari arma?' Romanis quærentibus, et, quid in Etruria rei Gallis esset?' quum illi se in armis jus ferre,' et omnia fortium virorum esse,' ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur, et proelium conseritur. Ibi, jam urgentibus Romanam urbem fatis, legati contra jus gentium arma capiunt. Legati connec id clam esse potuit, quum ante signa Etruscorum tres no- tra Gallos bilissimi fortissimique Romanæ juventutis pugnarent. tantum piunt. eminebat peregrina virtus. Quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem Gallorum, ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, pers latus transfixum hasta, occidit: spoliaque ejus legentem Galli agnovere, perque totam aciem, Romanum legatum esse, 42signum datum est. Omissa inde in Clusinos ira, receptui canunt, minantes Romanis. Erant, qui extemplo Romam eundum censerent. vicere seniores, ut legati prius mitterentur questum injurias postulatumque, ut pro jure gentium violato Fabii dederentur. Legati Gallorum quum ea, sicut erant mandata, ex- Galli postuposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum, et jus lant ut lepostulare barbari videbantur. sed, ne id, quod placebat, gati Rom. 43 decerneret in tantæ nobilitatis viris, ambitio obstabat. Itaque, ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptæ, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum rejiciunt. ubi tanto plus gratia atque opes valuere, ut, quo- Eluditur rum de pœna agebatur, tribuni militum consulari potestate eorum pos. in insequentem annum crearentur. Quo facto, haud secus

[ocr errors]

rse accipere Gron. Crev. responsum contra a Romanis se acc. MS. Veith.

[ocr errors]

per del. Gron.

41 Ducem Gallorum] Quemdam e ducibus.

42 Signum datum est] Hoc est, jussu imperatoris per totam aciem, singulis ad proximos perferentibus, nunciatum est eodem modo quo signum ante pugnam datur. Sic fere xxI. 14. Signo

dato, ut omnes puberes interficerentur.

43 Decernerent] Patres. Vulgo decernerent: minus apposite. Quatuor e nostris scriptis habent id quod edidi

mus.

44 Ambitio] Pravus in potentes fa

vor.

tur.

tulatio.

U. C. 365.
A. C. 387.
Tribus Fa
biis, &c.
Tr. Mil.

quam dignum erat, infensi Galli, bellum propalam minantes, ad suos redeunt. Tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus, Q. Servilius quartum, Ser. Cornelius Maluginensis.

XXXVII. Quum tanta moles mali instaret, (adeo obcæcat animos fortuna, ubi vim suam ingruentem refringi non vult) civitas, quæ adversus Fidenatem act Veientem hostem aliosque finitimos populos, ultima experiens auxilia, dictatorem multis tempestatibus dixisset; ea tunc, invisiNegligen- tato" atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis ter paratur oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii bellum in Gallos. quæsivit. Tribuni, quorum temeritate bellum contractum erat, summæ rerum præerant: delectumque nihilo adcuratiorem, quam ad media bella haberi solitus erat, (extenuantes etiam famam belli) habebant. Interim Galli, postquam accepere, 45 ultro honorem habitum violatoribus juris humani, elusamque legationem suam esse, flagrantes ira, cujus inpotens est gens, confestim signis convulsis, citato agmine iter ingrediuntur. Ad quorum prætereuntium raptim tumultum quum exterritæ urbes ad arma concurrerent, fugaque agrestium fieret, Romam se ire, magno clamore significabant; quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine inmensum obtinentes loci. Sed, antecedente fama nunciisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit. quippe quibus, velut tumultuario exercitu raptim ducto, ægre ad undecimum lapidem obcursum est, qua flumen Allia, Crustuminis montibus præalto defluens alveo, haud multum infra viam Tiberino amni miscetur. Jam omnia contra circaque hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens, truci cantu clamoribusque variis, horrendo cuncta compleverant

Romam

Galli contendunt.

Vincunt
Romanos

ad Alliam.

sono.

XXXVIII. Ibi tribuni militum, non loco castris ante capto, non præmunito vallo, quo receptus esset, non Deorum saltem, si non hominum, memores, nec auspicato, nec litato, instruunt aciem 46 deductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent. nec tamen æquari frontes poterant, quum extenuando infirmam et vix cohærentem mediam aciem habe

tet Gron. Crev. u inusitato Ead,
y inpotens 1. impatiens Rup.

45 Ultro honorem habitum] Non modo nullam indictam esse pœnam, sed etiam honorem habitum iis qui violassent jus ad totam generis humani societatem pertinens. De voce ultro vid. not. 39. ad 1. 5.

46* Diductam] Proba quidem vox,

* suam legationem Eæd. z diductam Gron. Crev.

et huic apta loco, quæ designat aciem divergentem, in diversa hinc inde productam. Sed Andreas, Campanus, et scripti tum nostri quatuor, tum aliquot Gronoviani, habent deductam: id est, parum densam, longiorem quam latiorem.

rent. Paullum erat ab dextera editi loci, quem subsidiariis U. C. 365. repleri placuit; eaque res, ut initium pavoris ac fuga, sic A. C. 387. una salus fugientibus fuit. Nam Brennus, regulus Gallorum, in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum, ut, ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent, subsidia in aversos transversosque inpetum darent, ad subsidiarios signa convertit: si eos loco depulisset, haud dubius, facilem in æquo campi tantum 47 superanti multitudinib victoriam fore. adeo non fortuna modo, sed ratio etiam, cum barbaris stabat. In altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites, erat. pavor fugaque occupaverat animos, 48 et tanta hominum oblivio, ut multo major pars Veios, in hostium urbem, quum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad conjuges ac liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus est locus. in reliqua Turpis Ro acie 19 simul est clamor, proximis ab latere, ultimis ab tergo, fuga. auditus, ignotum hostem prius pene quam viderent, non modo non tentato certamine, sed ne clamore quidem reddito, integri intactique fugerunt. Nec ulla cædes pugnantium fuit. terga cæsa suomet ipsorum certamine in turba inpedientium fugam. Circa ripam Tiberis, quo armis abjectis totum sinistrum cornu 50 defugit, magna strages facta est: multosque, inperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus hausere gurgites. maxima tamen pars incolumis Veios perfugit; unde non modo præsidii quidquam, sed ne nuncius quidem cladis, Romam est missus. Ab dextro cornu, quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere, et, ne clausis quidem portis urbis, in arcem confugerunt.

manorum

mam eunt.

XXXIX. Gallos quoque velut obstupefactos miraculum Galli spoliis victoriæ tam repentina tenuit. et ipsi pavore defixi primum lectis Rosteterunt, velut ignari, quid accidisset. deinde insidias vereri; postremo casorum spolia legere, armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervare. Tum demum, postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. ubi quum a concurrissent Gron. Crev. b multitudine Ead. e in omisit MS. Veith.

47 Superanti multitudine] Omnes nostri codices et Andreas, superanti multitudini: Campanus, superante multitudine. Hoc postremum, verum videtur. Supra c. 21. Hæc precatus, superante multitudine, ab omnibus locis urbem aggreditur.

48 Et tanta hominum oblivio] Lege cum Gronovio, et tanta omnium oblivio. Et sic dedit Campanus. Interdum altera ex his vocibus in alterius locum

temere irrepsit : ut infra c. 51. ubi
legitur, et recte quidem, jam omnium
primum, unus e regiis codicibus, non
pessimæ notæ, habet jam hominum pri-

тит.

49 Simul est clamor] Simul atque clamorem quasi ab latere venientem proximi, quasi ab tergo venientem ultimi accepere.

50 Defugit] Gronovius mallet dif

fugit.

« PoprzedniaDalej »