Obrazy na stronie
PDF
ePub

A. C. 391.

U. C. 361. hostibus fore. Poscentes, ut confestim inde ad castra hostium duceret, (in conspectu erant posita in plano) nihil pœnæ recusabant, ni ea ante noctem expugnassent. Conlaudatos corpora curare, paratosque esse quarta vigilia jubet. et hostes, 14 nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via, quæ ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii: proeliumque ante lucem (sed luna pernox erat) commissum est: et 15 haud incertius diurno proelio fuit. Sed clamor Verruginem perlatus, quum castra Romana crederent obpugnari, tantum injecit pavoris, ut, nequidquam retinente atque obsecrante Emilio, Tusculum palati fugerent. Inde fama Romam perlata est, Postumium exercitumque occisum. Qui, 16 ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, quum perequitasset aciem, promissa repetens tantum injecit ardoris, ut non ultra sustinuerint inpetum Æqui. cædes inde fugientium, qualis ubi ira magis, quam virtute, res geritur, ad perniciem hostium facta est: tristemque ab Tusculo nuncium, nequidquam exterrita civitate, literæ a Postumio 17 laureatæ sequuntur: victoriam populi Romani esse; Æquorum exercitum deletum.

U. C. 362.
A. C. 390.

XXIX. Tribunorum plebis actiones quia nondum invenerant finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum, et Patres reficere intercessores legis adnisi sunt. sed plus suis comitiis plebs valuit. quem dolorem ulti Patres sunt, senatusconsulto facto, ut consules, invisus plebi magistratus, crearentur. Annum post quintum decimum creaL. Lucretio, ti consules L. Lucretius Flavus, Ser. Sulpicius Camerinus. Ser. Sulpi- Principio hujus anni, ferociter, quia nemo ex collegio intercessurus erat, coortis ad perferendam legem tribunis plebis, nec segnius ob id ipsum consulibus resistentibus, omnique civitate in unam eam curam conversa, Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Equi expugnant. colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere. L. Lucretio consuli ea provincia evenit.

cio Coss.

14 Nocturnam fugam] Ut Romanos, si per noctem fugere ex tumulo vellent, excluderent ab ea via quæ ducebat ad oppidum Verruginem.

15 Haud incertius] Non fuit quidem incertum et anceps magis, quam præ lium diurnum fuerat; sed ingentis pavoris, atque adeo fugæ, alteri exercitui, qui Verruginem præsidio obtinebat, causa et origo fuit. Ceterum quatuor e nostris codd. et vett. editi habent prælium, quomodo dedimus: Gronovius prælio. Libenter hanc vocem omnino recideremus,

16 Ubi prima lux] Ubi prima lux fecit, ut nullæ jam insidiæ metuendæ Romanis essent, si effuse sequerentur. Sequentibus non potest hic exponi iis qui sequebantur. Nondum enim Romani sequebantur eos hostes, quos nondum terga vertisse ex tota hac narratione patet.

17 Laureata] Lauro involutæ: quod solitum Romanis ducibus de re a se bene gesta ad senatum scribentibus. Lictores quoque lauro coronati laureatos fasces victoriam adeptis imperatoribus præferebant.

Duo Tr. Pl.

is, cum exercitu profectus, acie hostes vicit; victorque Ro- U. C. 362. mam ad majus aliquanto certamen redit. Dies dicta erat A. C. 390. tribunis plebis biennii superioris A. Virginio et Q. Pompo- accusati, et nio: quos defendi Patrum consensu ad fidem senatus perti- damnati. nebat. neque enim eos aut vitæ ullo crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat, præterquam quod, gratificantes Patribus, rogationi tribuniciæ intercessissent. Vicit tamen gratiam senatus plebis ira; et pessimo exemplo innoxii 18 denis millibus gravis æris condemnati sunt. id ægre passi Patres. Camillus palam 19 sceleris plebem arguere: Camillus quæ, jam in suos versa, non intelligeret, se pravo judicio de invehitur in 'tribunis intercessionem sustulisse; intercessione sublata, tri- Rom. plebem buniciam potestatem evertisse. Nam, quod illi sperarent, 'effrenatam licentiam ejus magistratus Patres laturos, falli eos. Si tribunicia vis tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud telum 'Patres inventuros esse.' Consulesque increpabat, quod 20 fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent, qui senatus auctoritatem secuti essent. Hæc propalam concionabundus in dies magis augebat iras hominum.

6

versus le

XXX. Senatum vero incitare adversus legem haud de- Senatum. sistebat: ne aliter descenderent in forum, quum dies feren- incitat ad"dæ legis venisset, quam ut qui meminissent, sibi pro aris gem de mi'focisque et Deûm templis ac solo, in quo nati essent, dimi- grando 'candum fore. Nam quod ad se privatim adtineat, si suæ Veios. 'gloriæ sibi inter dimicationem patriæ meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse, urbem ab se captam frequentari, quo'tidie se frui monumento gloriæ suæ, et ante oculos habere 'urbem latam in triumpho suo, insistere omnes vestigiis laudum suarum. sed nefas ducere, desertam ac relictam ab Diis inmor'talibus incoli urbem; et in captivo solo 21 habitare populum 'Romanum, et victrice patria victam mutari.' His adhortationibus principis concitati Patres, senes juvenesque, quum ferretur lex, agmine facto in forum venerunt: dissipatique per tribus, suos quisque tribules prensantes, orare cum lacrimis cœpere, 'Ne eam patriam, pro qua fortissime felicissimeque 'ipsi ac patres eorum dimicassent, desererent,' Capitolium, ædem Vestæ, cetera circa templa Deorum ostentantes. 'Ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac Diis

[ocr errors]

frediit Gron. Crev.

18 Denis millibus gravis æris] Id est, argenti marcis Paris. 15. cum unciis 5. 19 Sceleris] Scelus propria significatione est id quod adversatur pietati. Porro contra pietatem est in suos verti, sus violare.

0 Fide publica decipi] In fraudem impelli fiducia promissi ab senatu

auxilii, quod illis præstitum non fue-
rit.

21 Habitare] Andreas edidit hospi-
tari: quod verissimum putamus. Hoc
enim verbum proprie dicitur de inco-
lentibus solum alienum. Plinius 1. XVII.
c. 20. de castanea : translata nescit
hospitari, pavetque novitatem.

U. C. 362.

penatibus in hostium urbem agerent; eoque rem adducerent, A. C. 390. ut melius fuerit, non capi Veios, ne Roma desereretur.' Quia non vi agebant, sed precibus, et inter preces multa Deorum Antiquatur mentio erat, religiosum parti maximæ fuit. et legem 22 una

lex.

U. C. 363.

A. C. 389.
L. Valerio
Potito, M.
Manlio
Coss.

plures tribus antiquarunt, quam jusserunt. Adeoque ea victoria læta Patribus fuit, ut postero die, referentibus consulibus, senatusconsultum fieret, ut agri Veientani septena jugera plebi dividerentur; nec patribus familiæ tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur; vellentque in eam spem liberos tollere.

XXXI. Eo munere delenita plebe, nihil certatum est, quo minus consularia comitia haberentur. creati consules L. Valerius Potitus, M. Manlius, 23 cui Capitolino postea etiam & fuit cognomen. Hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Veienti bello. Eodem anno ædes Junonis Reginæ, ab eodem dictatore eodemque bello vota, dedicatur: celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt. Bellum haud memorabile in Algido cum Æquis gestum est, fusis hostibus prius pene, quam manus consererent. Valerio, quod perseverantior cædendis in fuga fuit, triumphus; Manlio, ut ovans ingrederetur urbem, decretum est. Eodem anno novum bellum cum Volsiniensibus exortum: quo propter famem pestilentiamque in agro Romano, ex siccitate caloribusque nimiis ortam, exercitus Volsiniense duci nequivit. ob quæ Volsinienses, Salpinatibus adjunctis superbia elati, ultro agros Romanos incursavere. Bellum inde duobus populis indictum. 24 C. Julius censor decessit: M. Corne- in ejus locum M. Cornelius subfectus. quæ res postea relilius censor gioni fuit; quia eo lustro Roma est capta. Nec deinde um

bellum.

subfectus.

8 etiam del. Crev. Doer. MS. Veith.

22 Una plures] Sic dedit Sigonius, cui assentiuntur duo e codd. Hearnii. Olim legebatur unam. * Sensus est: eæ tribus quæ antiquabant, vicere unius tribus numero. Porro antiquare verbum solenne est, quo populus significabat se non accipere legem. Antiquo, id est, antiqua probo, nihil novi statui volo.

23 Cui Capitolino postea fuit cognomen] Gronovius ex tribus MSS. legi jusserat postea etiam fuit. Nempe, inquit, alterius Capitolini Quintii dudum mentio facta fuerat. Sed hoc nimis e longinquo petitum est. Itaque hoc additamentum, quod scripti omnes nostri et vett. editi omittunt, erasimus. De cognomine Capitolini ea videtur mens fuisse Livii, ut id M. Manlio datum esse ob Capitolium servatum

intelligat : quod quidem clarius exprimit infra VI. 17. quem prope cælestem, cognomine certe Capitolino Jovi parem fecerint. Tamen constat cognomen hoc non novum incepisse ab hoc M. Manlio. Etenim 1. IV. supra c. 42. creatur tribunus militum L. Manlius Capitolinus. Itaque Manlii primo Capitolini cognominati sunt, ut observat Sigonius in lib. de Nominibus Romanis, quod in Capitolio habitarent. Sed nimirum M. Manlius cognomen hoc, hæreditarium sibi relictum, proprio et peculiari jure sibi asseruit insigni illo facto erepti e Gallorum manibus Capitolii: quemadmodum fere Scipio Emilianus cognomen Africani.

24 C. Julius censor] Hujus collegam fuisse L. Papirium Cursorem discimus ex c. 34 1. ix, infra.

A. C. 389.

quam in demortui locum censor subficitur. consulibusque U. C. 363. morbo inplicitis placuit, per interregnum renovari auspicia. Itaque, quum ex senatusconsulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus; qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit. ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate; ut, etiamsi cui eorum incommoda valetudo fuisset, copia magistratuum reipublicæ esset.

&c. Tr. Mil.

XXXII. Kalendis Quinctilibus magistratum occepere U. C. 364. L. Lucretius, Ser. Sulpicius, M. Æmilius, L. Furius Me- A. C. 388. dullinus septimum, Agrippa Furius, C. Æmilius iterum. L. Lucretio Ex his L. Lucretio et C. Emilio Volsiniensis h provincia Volsinienses evenit Salpinates Agrippa Furio et Ser. Sulpicio. Prius victi. cum Volsiniensibus pugnatum est: bellum numero hostium ingens, certamine haud sane asperum fuit. Fusa concursu primo acies in fugam millia octo armatorum ab equitibus interclusa, positis armis, in deditionem venerunt. Ejus belli fama effecit, ne se pugnæ committerent Salpinates. moeni→ bus armati se tutabantur. Romani prædas passim et ex Salpinati agro, et ex Volsiniensi, nullo eam vim arcente, egerunt: donec Volsiniensibus fessis bello ea conditione, ut res populo Romano redderent, stipendiumque ejus anni exercitui præstarent, in viginti annos induciæ datæ. Eodem anno M. Cædicius de plebe nunciavit tribunis, se in nova via, ubi nunc sacellum est, supra ædem Vestæ, vocem Vox divininoctis silentio audisse clariorem humana, quæ magistratibus dici juberet, Gallos adventare. Id, ut fit, propter auc- adventu. toris humilitatem spretum, et quod longinqua, eoque ignotior, gens erat. Neque Deorum modo monita, ingruente fato, spreta; sed humanam quoque opem, quæ una erat, M. Furium ab urbe amovere. qui, die dicta ab L. Appuleio Camillus tribuno plebis 26 propter prædam Veientanam, filio quoque accusatus adolescente per idem tempus orbatus, quum, adcitis domum abit. 27 tribulibus clientibusque', (magna pars plebis erat) percunctatus animos eorum, responsum tulisset, se conlaturos,

25

h Volsinienses Gron. Crev. 1 et clientibus quæ magna Eæd. MS. Veith.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tus missa
de Gallorum

in exsilium

U. C. 364.
A. C. 388.

contra Gallos.

quanti damnatus esset, 28 absolvere eum non posse,' in exsilium abiit: precatus ab Diis inmortalibus, si innoxio sibi ea injuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui civitati ingratæ 'facerent.' absens 29 quindecim millibus gravis æris damnatur.

XXXIII. Expulso cive, quo manente, si quidquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat; adventante Legati Clu- fatali urbi clade, legati ab Clusinis veniunt, auxilium ad-. sini auxili- versus Gallos petentes. Eam gentem traditur fama, dulceum petunt dine frugum maximeque vini, nova tum voluptate, captam, Alpes transisse, agrosque ab Etruscis ante cultos possedisse et invexisse, in Galliam vinum inliciendæ gentis caussa Aruntem Clusinum, ira corruptæ uxoris ab Lucumone, cui tutor is fuerat ipse, præpotente juvene, et a quo expeti pœnæ, nisi externa vis quæsita esset, nequirent. hunc transeuntibus Alpes ducem, auctoremque Clusium obpugnandi fuisse. Equidem haud abnuerim, Clusium Gallos ab Arunte, seu quo alio Clusino, adductos; sed eos, qui obpugnaverint Clusium, non fuisse, qui primi Alpes transierint, satis constat. ducentis quippe annis ante, quam Clusium obpugnarent, urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt: nec cum his primum Etruscorum, sed multo ante cum iis, qui inter Apenninum Alpesque incolebant, Tuscorum sæpe exercitus Gallici pugnavere. Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique opes patuere. mari supero inferoque, quibus Italia insulæ modo cingitur, quantum potuerint, nomina sunt argumento; quod alterum Tuscum communi vocabulo gentis, alterum Hadriaticum mare, ab Hadria Tuscorum colonia, vocavere Italicæ gentes. Græci eadem Tyrrhenum atque Hadriaticum vocant. 30 li in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras: prius cis Apenninum ad inferum mare, postea trans Apenninum, totidem, quot capita originis erant, coloniis missis: quæ trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo, qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere. Alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Rætis quos loca ipsa efferarunt, ne quid ex antiquo, præter sonum linguæ, nec eum inconruptum retinerent. XXXIV. De transitu in Italiam Gallorum hæc accepimus.

antiquæ

opes.

28 Absolvere eum] Efficere ut absolveretur. Probabile enim non est tribules et clientes Camilli ei dixisse, se non posse suffragio suo eum absolvere. Sed nimirum, quemadmodum damnare reum dicitur accusator qui efficit ut reus damnetur, eodem sensu hi videntur respondisse Camillo se non posse eum absolvere, quia major pars

populi ira et indignatione adversus eum inflammata adduci ad eum absolvendum non posset.

2 Quindecim millibus gravis aris] Id est, argenti marcis Parisiensibus 23. unciis tribus cum dimidia.

30 li....vergentes] Tusci incoluere terras vergentes in utrumque mare duc denis in quaque regione urbibus.

« PoprzedniaDalej »