Obrazy na stronie
PDF
ePub

Seditio

plebs Ro

mana cupit.

tentibus data. In Faliscis bellum restabat. Romæ interim U. C. 360. multiplex seditio erat: cujus leniendæ caussa coloniam in A. C. 392. Volscos, quo tria millia civium Romanorum scriberentur, domi. deducendam censuerant: triumvirique ad id creati terna jugera et 90 septunces viritim diviserant. Ea largitio sperni coepta; quia spei majoris avertendæ solatium objectum censebant. Cur enim relegari plebem in Volscos, quum Veios transpulcherrima urbs Veii agerque Veientanus in conspectu sit, migrare uberior ampliorque Romano agro? Urbem quoque urbi Romæ, vel situ, vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum, præponebant. quin 91illa quoque actio movebatur, quæ post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios. Ceterum, partim plebi, partim senatui destinabant habitandos Veios; 92 duasque urbes communis reipublicæ incoli a populo Romano posse. 93 Adversus quæ quum optimates ita tenderent, ut morituros Obsistunt 'se citius' dicerent in conspectu populi Romani, quam quid- optimates. quam earum rerum rogaretur. quippe nunc in una urbe tan" tum dissensionum esse, quid in duabus fore? Victamne ut quisquam victrici patriæ præferret? sineretque, majorem 'fortunam captis esse Veiis, quam incolumibus fuerit? Postremo, se relinqui a civibus in patria posse: 94ut relinquant patriam atque cives, nullam vim umquam subacturam; et 'T. Sicinium' (is enim ex tribunis plebis rogationis ejus lator erat) conditorem Veios sequantur, relicto Deo Romulo, Dei filio, parente et auctore urbis Romæ.'

XXV. Hæc quum foedis certaminibus agerentur, (nam partem tribunorum plebis Patres in suam sententiam traxerant) nulla res alia manibus temperare plebem cogebat, quam quod, ubi rixæ committendæ caussa clamor ortus esset, principes senatus, primi turbæ obferentes se, peti, feriri, atque occidi jubebant. ab horum ætatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia iræ obstabat; Camillus idemti

90 Septunces] Septem uncias, id est, septem duodecimas jugeri partes.

91 * Illa quoque actio movebatur] Ad populum quoque agi incipiebat de illa re, quæ post captam præcipue a Gallis Romam majore animorum motu et frequentioribus vulgo studiis agitata est, nempe de migrando Veios.

92 Duasque urbes communis reipublica] Olim editi communes. Merito mutavit Gronovius; eamque emendationem firmant quatuor Hearnii codices.

93 Adversus quæ quum optimates] Pendet oratio usque ad hæc verba, nulla res alia plebem manibus temperare cogebat]

Ideo sequentem oratiunculam parenthesi
includimus. Quum autem nimium dis-
taret posterius hujus periodi membrum
a priore, ob eam rem, absoluta oratiun-
cula optimatum, Livius revocat prioris
membri memoriam his verbis, hæc quum
fœdis certaminibus agerentur.

94 Ut relinquant patriam atque cives]
Non Patribus relinquendi erant cives,
qui ardebant abire, ut observat Tan.
Faber. Utrum hic peccaverit aliquid
librariorum manus, an Livius ipse styli
calore abreptus, aliis dijudicandum per-
mittimus.

U. C. 360.

A. C. 392. Religio injecta a Camillo de decima prædæ. Veientanæ.

Donum Apollini decretum.

dem omnibus locis concionabatur: 'Haud mirum id quidem esse, furere civitatem, quæ, "5 damnata voti, omnium rerum 'potiorem curam, quam religione se exsolvendi, habeat. Nihil de conlatione dicere, 96 stipis verius, quam decumæ; quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit popu 'lus. Enimvero, illud se tacere, suam conscientiam non 'pati: quod ex ea tantum præda, quæ rerum moventium sit, decuma designetur: 97 urbis atque agri capti, quæ et ipsa voto contineatur, mentionem nullam fieri.' Quum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset; adhibito Camillo, visum collegio, 98 quod ejus ante conceptum votum Veientium fuisset, et post votum in potestatem populi Romani venisset, ejus partem decumam Apollini sacram esse. Ita in æstimationem urbs agerque venit: pecunia ex ærario promta, et tribunis militum consularibus, ut aurum ex ea coëmerent, negotium datum. cujus quum copia non esset, maAd id ma- tronæ, coetibus ad eam rem consultandam habitis, et communi decreto pollicitæ tribunis militum aurum et omnia ornamenta sua, in ærarium detulerunt. Grata ea res, ut quæ maxime senatui umquam, fuit: honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum, ut "pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. Pondere ab singulis auri accepto æstimatoque, ut pecuniæ solverentur, crateram auream fieri placuit, quæ donum Apollini Delphos Seditio red- portaretur. Simul ab religióne animos remiserunt, integrant integrata. seditionem tribuni plebis : incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum. Eum prædam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. 'absentes U. C. 361. ferociter increpant: præsentium, quum se ultro iratis obferrent, verecundiam habent. Simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt. et Patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi. ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.

tronæ aurum suum conferunt.

A. C. 391.

a priorem Gron. Crev. b contineantur Crev.

95 Damnată voti] Adstricta et obligata ad persolvendum votum, cujus eam dii compotem fecerant.

6 Stipis verius, quam decima] Hæc est mens Camilli, ut dicat tam anguste et tenuiter in decimam contulisse privatos, ut stipem eam, quam decimam appellari verius sit. Stipem conferunt qui nihil debentes, quantum volunt, exile plerumque ac minutum, ultro conferunt.

$7 Urbis atque agri capti, quæ et ipsa voto contineantur] Vulgo contineatur: mendo manifesto. Qua....ipsa intelliguntur de urbe atque agro, ac proinde

cer del. Gron. Crev.

accipi debent in numero multitudinis, genere neutro. Contineantur exstat in Vict. cod. et editione Campani.

98 Quod ejus] Quod ex tota illa præda. 99 Pilento....carpentis] Ex hoc loco apparet pilenta fuisse carpentis elegantiora ac molliora. Virgil. Æn. 1. vIII. v. 666. Pilentis matres in mollibus, id est, pensilibus, ut interpretatur Servius. Pilentum quatuor rotis instructum erat, teste Isid. 1. xx. c. 12.

1 Absentes] Principes absentes feroci. ter increpat multitudo.

2 De intercessoribus legis] Intellige tribunos plebei, amicos Patrum, et inter

bella

M. Furio

XXVI. Comitiis tribunorum militum Patres summa ope U. C. 361. evicerunt, ut M. Furius Camillus crearetur. propter A. C. 391. simulabant parari ducem, şed largitioni tribuniciæ adversa- Camillo IV. rius quærebatur. Cum Camillo creati tribuni militum con- &c. Tr. Mil. sulari potestate, L. Furius Medullinus sextum, C. Æmilius, L. Valerius Publicola, Sp. Postumius, P. Cornelius iterum. Principio anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat, proficisceretur. differendo deinde elanguit res et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis Bellum crevit. Nam, quum primo moenibus se hostes tenerent, tu-. Faliscum. tissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis villarum coëgit eos egredi urbe; sed timor longius progredi prohibuit. Mille fere passuum ab oppido castra locant; nulla re alia fidentes ea satis tuta esse, quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa, et partim artis, partim arduis viis. Ceterum Camillus, captivum indicem ex agris secutus ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit. Trifariam Romani muniebant. alius exercitus proelio intentus stabat. Ibi inpedire opus conatos hostes fundit fugatque: tantumque inde pavoris Faliscis injectum est, ut, effusa fuga 3 castra sua, quæ propiora erant, prælati, urbem peterent. Multi cæsi vulneratique, priusquam paventes portis inciderent. castra capta; præda ad quæstores redacta cum magna militum ira sed, severitate imperii victi, eamdem virtutem et oderant, et mirabantur. Obsidio inde urbis, et munitiones, et interdum per occasionem inpetus oppidanorum in Romanas stationes, præliaque parva fieri; et teri tempus, neutro inclinata spe; quum frumentum copiæque aliæ ex ante convecto largius obsessis, quam obsidentibus, subpeterent. Videbaturque æque diuturnus futurus labor, ac Veiis fuisset; 4 ni fortuna imperatori Romano simul et cognitæ rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset. XXVII. Mos erat Faliseis, eodem magistro liberorum

5

d metuerunt Gron. Crev.

cedentes rogationi collegarum suorum.
a....prælati] Præter

3 Castra sua.. castra sua ablati.

4 Ni fortuna] Sensus esse debet: Nisi imperatori Romano simul fortuna, simul specimen virtutis, quæ cognita jampridem erat rebus bellicis, sed tum fidei experimento claruit, maturam victoriam dedisset. Delevimus particulam et ante maturam victoriam, quia illa a vett. editis et compluribus scriptis abest,

e et del. Crev.

et præterea sensum corrumpit. Majora
molitur Gronovius, emendatque: ni for-
tuna imperatoris Romani simul, et cognita
re non bellica virtutis specimen, ei maturam
victoriam dedisset. Sane est aliquid qued
desideres in vulgata lectione. Sed nihil
audemus sine libris.

* Mos erat Faliscis] Hoc ideo ob-
servat Livius, quia apud Romanos res
aliter se habebat. Diversa erant præ-
ceptorum pædagogorumque munia. Præ-

A. C. 391.

Magistri
Falisca ju-

ventutis
scelus et
pœna.

U. C.361. et comite uti: simulque plures pueri, quod hodie quoque in Græcia manet, unius cura demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur præcellere, erudiebat. Is quum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique caussa producere; nihil eo more per belli tempus intermisso, 6 tum, modo brevioribus, modo longioribus spatiis, trahendo eos a porta, lusu sermonibusque variatis, longius solito, ubi res dedit, progressus, inter stationes eos hostium castraque inde Romana in prætorium ad Camillum perduxit. ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addidit: Falerios se in manus Romanis tradidisse; quando eos pueros, quorum parentes capita ibi rerum sint, in potestatem dediderit.' Quæ ubi Camillus audivit, 'Non ad similem,' inquit, 'tui nec populum, nec imperatorem, scelestus ipse cum scelesto munere venisti. Nobis cum Faliscis, quæ pacto fit 'humano, societas non est. quam ingeneravit natura, utrisque 'est, eritque. Sunt et belli, sicut pacis, jura: justeque 7 ea, non minus quam fortiter, didicimus gerere. Arma habemus, ' non adversus eam ætatem, cui etiam captis urbibus parcitur : sed adversus armatos, et ipsos, qui, nec læsi, nec lacessiti a nobis, castra Romana ad Veios obpugnarunt. Eos tu, quantum in te fuit, novo scelere vicisti: ego Romanis artibus, 'virtute, opere, armis, sicut Veios, vincam.' Denudatum deinde eum, manibus post tergum inligatis, reducendum Falerios pueris tradidit: virgasque eis, quibus peditorem agerent in urbem verberantes, dedit. Ad quod spectaculum concursu populi primum facto, deinde a magistratibus de re nova vocato senatu, tanta mutatio animis est injecta, ut, qui modo, efferati odio iraque, Veientium exitum pene, quam Capenatium pacem, mallent, apud eos pacem universa posceret civitas. Fides Romana, justitia imperatoris, in foro et curia celebrantur : consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falisci de Falerios, proficiscuntur. Introducti ad senatum, ita locuti traduntur: 'Patres conscripti, victoria, cui nec Deus, nec ho

dunt se

Romanis.

6

mo quisquam invideat, victi a vobis et imperatore vestro, de'dimus nos vobis; rati, quo nihil victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro, quam legibus nostris, victuros. Eventu hu'jus belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt.

ceptores publice docebant: puerorum
comitandorum privatimque instituendo-
rum cura ad pædagogos pertinebat. Nec
simul plures pueri unius magistri curæ
edocendi demandabantur: sed suus cu-
jusque familiæ pueris pædagogus præerat.
6 Tum modo] Sic dedit Gronovius,
cui adstipulantur duo ex MSS. Hearnii.
Antea dum modo.

7 Ea] Bella. Observa exemplum orationis grammaticas leges spernentis.

8 Adversus armatos et ipsos] Adversus eos qui, ut nos sumus armati, ita et ipsi quoque arma gerant.

9 Victoria, cui nec deus, nec homo quisquam invideat] Quia nimirum illa victoria fortunæ non est, sed virtutis ac fidei.

[ocr errors]

Vos fidem in bello, quam præsentem victoriam, maluistis: U. C. 361. nos, fide provocati, victoriam ultro detulimus. Sub ditione A. C. 391. ' vestra sumus. Mittite, qui arma, qui obsides, qui urbem 'patentibus portis accipiant. Nec vos fidei nostræ, nec nos imperii vestri pœnitebit.' Camillo et ab hostibus et a civibus gratiæ actæ. Faliscis in stipendium militum ejus anni, ut populus Romanus tributo vacaret, pecunia imperata. Pace data, exercitus Romam reductus.

cum dono.

religio.

XXVIII. Camillus meliore multo laude, quam quum triumphantem albi per urbem vexerant equi, 10 insignis justitia fideque, hostibus victis, quum in urbem redisset, 11 tacite ejus verecundiam non tulit senatus, quin sine mora voti liberaretur crateramque auream donum Apollini Delphos Missi Dellegati qui ferrent, L. Valerius, L. Sergius, A. Manlius, missi phos legati 12 longa una nave, haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti, devehuntur Liparas. Mos erat civitatis, velut publico latrocinio partam prædam dividere. forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus quidam, Ro- Timasithei manis vir similior, quam suis. qui, legatorum nomen, do- Liparensis numque, et Deum, cui mitteretur, et doni caussam veritus ipse, multitudinem quoque, quæ semper ferme regenti est similis, religionis justæ inplevit : adductosque in publicum hospitium legatos, cum præsidio etiam navium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit. Hospitium cum eo senatusconsulto est factum, donaque 13 publice data. Eo- Bellum cum dem anno in Æquis varie bellatum: adeo ut in incerto fue- Æquis. rit et apud ipsos exercitus et Romæ, vicissent, victine essent. Imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Æmilius, Sp. Postumius. Primo rem communiter gesserunt: fusis inde acie hostibus. Æmilium præsidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare. Ibi eum, incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem, adorti Æqui, terrore injecto, in proximos compulere tumulos pavorque inde Verruginem etiam ad præsidium alterum est perlatus. Postumius, suis in tutum receptis, quum concione advocata terrorem increparet ac fugam; fusos esse ab ignavissimo et fugacissimo hoste; conclamat universus exercitus, merito se ea audire, et fateri admissum flagitium : sed eosdem conrecturos esse, neque diuturnum id gaudium

10 Insignis justitia fideque hostibus victis] Insignis victoria ex hostibus per justitiam et fidem reportata.

11 Tacite ejus verecundiam] Gronovius legit taciti, id est tacentis, non querentis. Etiam tacens, solo adspectu, admonebat voti non exsoluti: quam verecundiam non tulit senatus, statimque dedit operam ut respublica voti liberaretur.

VOL. I.

12 Longa....nave] Longis navibus, quas et Græci vocant μakpès, opponuntur onerariæ, quæ Græce sæpe spoyyúλai, i. e. rotundæ dicuntur. Illis ad bella, his ad negotiationem et exportationem mercium, commeatuum &c. utebantur. Illæ remis, hæ velis agebantur.

13 Publice] Publico jussu: jussu senatus populique Romani.

Y

« PoprzedniaDalej »