Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 359. ad confirmandos militum animos intercurrit: inde Romam A. C. 393. ad scribendum novum exercitum redit, nullo detrectante militiam. Peregrina etiam juventus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum, venere: quibus quum gratias in senatu egisset dictator, satis jam omnibus ad id bellum paratis, 74 ludos magnos 'ex senatusconsulto vovit Veiis captis se facturum; ædemque 75 Matutæ matris refectam dedicaturum, jam ante ab rege Ser. Tullio dedicatam. Profectus cum exercitu ab urbe exspectatione hominum majore, quam spe, in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert. Omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit, secuta est. non prœlio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit, ingentique præda est potitus; cujus pars maxima 76 ad quæstorem redacta est: haud ita multum militi datum. Inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta; et a procursationibus, quæ multæ temere inter murum ac vallum fiebant, edicto, ne quis injussu pugnaret, ad opus milites traducti. Cuniculum Operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum, cuniculus in arcem hostium agi cœptus. quod ne intermitteretur opus, neu sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex munitorum numerum divisit: senæ horæ in orbem operi adtributæ sunt: nocte ac die numquam ante omissum, quam in arcem viam facerent.

in arcem

Veiorum

agit.

XX. Dictator, quum jam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque prædæ fore, quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset; ne quam inde aut militum iram 77 ex malignitate prædæ partitæ, aut invidiam apud Patres ex prodiga largitione caperet, literas Deliberatio ad senatum misit: 'Deum inmortalium benignitate, suis de præda Veiorum. consiliis, patientia militum, Veios jam fore in potestate populi Romani. quid de præda faciendum censerent?' Duæ senatum distinebant sententiæ: 78 senis P P. Licinii, quem primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo, ut, qui particeps esse prædæ vellet, in castra Veios iret:' altera Ap. Claudii, qui largitionem novam, prodigam, inæqualem, inconsultam arguens, si semel nefas du

[ocr errors]

P una senis Doer. Rup. MS. Veith.

74 Ludos Magnos] Vid. not. 38. ad c. 27. 1. iv.

75 Matutæ matris] Hæc fuit Ino, Semeles soror, Bacchi matertera, Athamantis uxor. De ea vid. Ovid. iv. Metam. et vi. Fast. et Cic. Tusc. 1. 1. n. 28. 76* Ad quastorem redacta est] Quæstori tradita est et in publicum redacta.

[ocr errors]

77* Ex malignitate prædæ partita] Ex maligna, id est, nimium parca prædæ partitione: si nimium parcus militibus in dividenda præda videretur.

78 Senis P. Licinii] Sigonius e vett. libris legit, una senis: eique assentitur unus e regiis codd. non spernendæ ille quidem fidei, et Victorinus.

[ocr errors]

pecu

cerent, captam ex hostibus in ærario exhausto bellis
niam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi nume-
randi, ut eo minus tributi plebes conferret: Ejus enim doni
societatem sensuras æqualiter omnium domos: non avidas
in direptiones manus otiosorum urbanorum prærepturas for-
'tium bellatorum præmia esse : quum ita ferme eveniat, 79 ut
segnior sit prædator, ut quisque laboris periculique præci-
'puam petere partem soleat.' Licinius contra, suspectam
et invisam semper eam pecuniam fore,' aiebat; 'caussasque
'criminum ad plebem, seditionum inde ac legum novarum,
'præbituram. Satius igitur esse, reconciliari eo dono plebis
animos: exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum
'subcurri: et sentire prædæ fructum ex eo bello, in quo
prope consenuerint. gratius id fore lætiusque, quod quisque
6 sua manu ex hoste captum domum retulerit, quam si multi-
plex alterius arbitrio accipiat. Ipsum dictatorem 80 fugere
'invidiam ex eo criminaque. eo delegasse ad senatum. Se-
'natum quoque debere rejectam rem ad se permittere plebi,
6 ac pati habere, quod cuique fors belli dederit.' Hæc tutior
visa sententia est, quæ popularem senatum faceret. Edic-
tum itaque est, ad prædam Veientem, quibus videretur, in
castra ad dictatorem proficiscerentur.

[ocr errors]

U. C. 359

A. C. 393.

excidium.

XXI. Ingens profecta multitudo replevit castra. Tum dic- Veiorum tator, auspicato egressus, quum edixisset, ut arma milites caperent, 'Tuo ductu,' inquit, 'Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios: tibique hinc 'decumam partem prædæ voveo. Te simul, Juno Regina, 6 quæ nunc Veios colis, precor, ut nos victores in nostram, tuamque mox futuram, urbem sequare: ubi te dignum am'plitudine tua templum accipiat.' Hæc precatus, superante multitudine, ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. Veientes, ignari se jam ab suis vatibus, jam ab externis oraculis proditos, jam in partem prædæ suæ vocatos Deos, s1 alios, votis ex urbe sua evocatos, hostium templa novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere; nihil minus timentes, quam subru

81

4 decimam Gron. Crev.

79 Ut segnior] Ut, quo quisque ad laborem capessendum periculaque adeunda promptior est, eo segnior plerumque sit ad prædandum.

80 Fugere invidiam ex eo, criminaque] Vitare velle ne ex eo sibi invidia criminationesque creentur.

81 Alios (deos) votis....evocatos] Docet Macrob. 1. 111. Saturn. c. 9. morem Romanorum arcanum et multis ignotum fuisse, ut, quum obsiderent urbem hos

tium, eamque jam capi posse confiderent,
certo carmine evocarent tutelares deos:
quod aut aliter urbem capi posse non
crederent, aut, si posset, nefas estima-
rent deos habere captivos. Numinibus
autem evocatis, urbes exercitusque ho-
stium devovebant. Utrumque carmen,
sive evocandis diis, sive devovendis urbi-
bus exercitibusque hostium, ibidem reci-
tatur: atque urbs Veii nominatim hoc
ritu devota fuisse memoratur.

A. C. 393.

6

U. C. 359. tis cuniculo moenibus arcem jam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt; mirantes quidnam id esset, quod, quum tot per dies nemo se ab stationibus Romanis movisset, tum, velut repentino icti furore, inprovidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula: inmolante rege Veientium, vocem aruspicis dicentis, qui ejus hostiæ exta 8 prosecuisset, ei victoriam dari,' exauditam in cuniculo, movisse Romanos milites, ut, adaperto cuniculo, exta raperent, et ad dictatorem ferrent. Sed in rebus tam antiquis, si, quae similia veri sint, pro veris accipiantur, satis habeam. Hæc, ad ostentationem scenæ, gaudentis miraculis, aptiora, quam ad fidem, neque adfirmare, neque refellere est operæ pretium. Cuniculus, delectis militibus eo tempore plenus, in æde Junonis, quæ in Vientana arce erat, armatos repente edidit. et pars aversos in muris invadunt hostes: pars claustra portarum revellunt: pars, quum ex tectis saxa tegulæque a mulieribus ac servitiis jacerentur, inferunt ignes. Clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus, mixto mulierum ac puerorum ploratu, complet. Momento temporis dejectis ex muro undique armatis, patefactisque portis, quum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus inpletur, omnibus locis pugnatur. Deinde, multa jam edita cæde, senescit pugna: et dictator præcones edicere jubet, ut ab inermi abstineatur. is finis sanguinis fuit. Dedi inde inermes cœpti: et ad prædam miles permissu dictatoris discurrit. quæ quum ante oculos ejus aliquantum spe atque opinione major, majorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad coelum tollens precatus esse: ut, si cui Deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani videretur, ut eam invidiam lenire, $3 quam 'minimo suo privato incommodo publicoque, populo Romano

r opera pretium est Gron. Crev.

83

82 Prosecuisset] Verbum sacrificiorum c. 5. et Plut. in Cam. ita hoc yotum proprium in quibus exta victimarum concipiunt, ut dictator in se solum deridissecta aris imponebantur. Nonius, c. 3. vari voluerit quidquid mali reipublicæ Prosecta, exta que aris dantur, ex fibris impenderet; et in consimilibus votis pecudum dissecta. idem precantur Cippus apud Ovid. xv. 83 Quam minimo] Potest exponi, quam Metam. v. 572. Paulus Æmilius apud minimo fieri posset publico incommodo. Livium XLV. 41. et Velleium 1. 1. ideo Quo quidem sensu melior esset scrip- vulgata lectio retinenda videtur, et ita tura codicis regii omnium nostrorum interpretanda ut accipiatur quam pro antiquissimi, et Sorbonici, quam firmant potius quam: quemadmodum 1. 111. c. 40. aliquot e Gronovianis: ut eam invidiam C. Claudii oratio fuit precibus, quam lenire quam minimo suo privato incom- jurgio similis. Optat itaque Camillus modo publicoque populi Romani liceret: ut ea invidia leniatur privato suo inforid est, ut ipse populusque Romanus de- tunio potius, quam vel minimo civitatis fungerentur quam minimo fieri posset incommodo, infortunio. Sed quia et Val. Max. 1. 1.

[ocr errors]

C licerets.' 84 Convertentem se inter hanc venerationem, tra- U. C. 359. ditur memoriæ, prolapsum cecidisse: idque omen pertinuisse A. C. 393. postea eventu rem conjectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captæ deinde urbis Romanæ, quod post paucos accidit annos, cladem. Atque ille dies cæde hostium ac direptione urbis opulentissimæ est consumtus.

ablati.

XXII. Postero die libera corpora dictator 65 sub corona vendidit. ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis. et quod retulere secum prædæ, nec duci, qui ad senatum, malignitatis auctores quærendo, rem arbitrii sui rejecisset; nec senatui, sed Licinia familiæ, ex qua filius ad senatum retulisset, pater tam popularis sententiæ auctor fuisset, acceptum referebant. Quum jam humanæ opes egesta a Veiis essent, amoliri tum Deum dona ipsosque Dii Veiis Deos, sed colentium magis, quam rapientium, modo, cœpere; namque delecti ex omni exercitu juvenes, pure lautist corporibus, candida veste, quibus deportanda Romam Regina Juno adsignata erat, venerabundi templum iniere, primo religiose admoventes manus: quod id signum more Etrusco, nisi certæ gentis sacerdos, adtrectare non esset solitus. dein quum quidam, seu spiritu divino tactus, seu juvenali" joco, Visne Romam ire Juno?' dixisset, adnuisse ceteri Deam conclamaverunt: inde fabulæ adjectum est, vocem quoque dicentis, 'Velle', auditam. motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis, 86 sequentis modo accepimus levem ac facilem translatu fuisse: integramque in Aventinum, æternam sedem suam, quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus dedicavit. Hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimæ Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis: quod 87 decem æstates hiemesque continuas circumsessa, quum plus aliquanto cladium intulisset, quam accepisset, postremo, jam fato tum denique urgente, operibus tamen, non vi, expugnata est.

XXIII. Romam ut nunciatum est, Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant, et vatum responsa, et Pythica sortes notæ; et, quantum humanis adjuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium, maximum imperato

lenire suo privato incommodo, quam minimo publico populi Romani liceret. Gron. Crev. Doer. populi Romani habet MS. Veith. t lotis Gron. Crev. "juvenili Eæd.

84 Convertentem se] Solebant Romani post precationes convertere se et circumagere in dextram partem, ut testatur Plut. in Cam.

85 Sub corona] Vid. not. 98. ad c. 17. 1. I.

86 Sequentis modo] Tanquam non auferretur, sed sua sponte sequeretur.

87 Decem æstates hiemesque continuas] Veii decimo quidem anno postquam obsideri cœpti erant, ab Romanis capti sunt. At hibernacula tertio demum obsidionis anno ædificari cœpta, Itaque octo, non decem æstates hiemesque continuas circumsessi fuere.

A. C. 393.

Dictator

Tum

U. C. 359. rum omnium, legerant; tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat, multæque clades acceptæ, velut ex insperato inmensum gaudium fuit: et, priusquam senatus decerneret, plena omnia templa Romanarum matrum, grates Diis agentium, erant. Senatus in quatriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit. Adventus quoque dictatriumphat. toris, omnibus ordinibus obviam effusis, celebratior, quam ullius umquam antea fuit: triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit. Maxime conspectus ipse est, curru equis albis juncto urbem invectus: 88 parumque id non civile modo, sed humanum etiam, visum. Jovis Solisque equis æquiparari dictatorem, in religionem etiam trahebant: triumphusque ob eam unam maxime rem clarior, quam gratior, fuit. Junoni Reginæ templum in Aventino locavit, 89 dedicavitque Matuta Matri. atque, his divinis humanisque rebus gestis, dictatura se abdicavit. Agi deinde de Apollinis dono coeptum. cui se decumam vovisse prædæ partem quum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent; haud facile inibatur ratio jubendi referre prædam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur. tandem eo, quod levissimum videbatur, decursum est, ut, qui se domumque religione exsolvere vellet, quum sibimet ipse prædam æstimasset suam, decumæ pretium partis in publicum deferret: ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine Dei, ex dignitate populi Romani fieret. Ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienavit. Inter hæc pacificatum legati a Volscis et quis venerunt: inpetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas, quam quod digni peterent.

Decima

prædæ pars Apollini

data.

U. C. 360.

P. Cornelio

Cosso, &c.
Tr. Mil.

XXIV. Veiis captis, sex tribunos militum consulari potA. C. 392. estate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum, K. Fabium Ambustum tertium, L. Furium Medullinum quintum, Q. Varia bella. Servilium tertium. Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit. ab iis non urbes vi aut operibus tentatæ, sed ager est depopulatus, prædæque rerum agrestium actæ. nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. Ea clades Capenatem populum subegit. pax pe

x illius diei Gron. Crev. sic semper Gron. Crev.

y matris Crev. Doer. MS. Veith. z decimam

88* Parum....n
....non civile modo, sed
humanum etium] Parum conveniens non
solum civis modestia, sed etiam hominis
conditioni.

templum alicujus Dei. + Ultima quidem vox, nempe adem, exstat in uno ex MSS. Hearnii. Ceterum hic vulgo legitur Matute matri: sed Andreas, et duo ex Hearnii codd. itemque e nostris tres habent matris. Et sic solet loqui

89* Dedicavitque Matuta matris] Sup-
ple, templum, sive ædem. Dicebant
locare templum alicui deo; dedicare Livius.

« PoprzedniaDalej »