Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 354.

A. C. 398,6

Duo Tr.

Mil. anni

accusati.

[ocr errors]

sulto male geri, ut diutius gerant. in quatuor deinde bella uno delectu exercitus scriptos, et pueros quoque ac senes extractos. Jam non æstatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies umquam miseræ plebi sit : quæ nunc etiam, vectigalis ' ad ultimum facta sit; ut, quum confecta labore, vulneribus, postremo ætate corpora retulerint, incultaque omnia diutino 'dominorum desiderio domi invenerint, tributum ex adfecta 're familiari pendant; æraque militaria, velut fœnore accepta, 'multiplicia reipublicæ reddant.' Inter delectum tributumque, et occupatos animos majorum rerum curis, comitiis tribunorum plebis numerus expleri nequiit. Pugnatum inde, in loca vacua ut patricii cooptarentur. postquam obtineri non poterat, tamen labefactandæ 33 legis Treboniæ caussa effectum est, ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus.

6

[ocr errors]
[ocr errors]

XI. Fors ita tulit, ut eo anno tribunus plebis Cn.a Trebonius esset, qui nomini ac familiæ debitum præstare videretur Treboniæ legis patrocinium. is, 'quod petissent Patres quidam, primo incepto repulsi, tamen tribunos militum expugnasse,' vociferans, legem Treboniam sublatam, et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi, sed imperio patriciorum ; et eo revolvie rem, ut aut patricii, aut patriciorum adseclæ habendi tribuni plebis sint: eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem: id fraude patriciorum, 'scelere ac proditione collegarum factum' arguere. 34 Quum arderent invidia, non Patres modo, sed etiam tribuni plebis, superioris cooptati pariter, et qui cooptaverant; tum ex collegio tres, P. Curiatius, M. Metilius, et M. Minucius, trepidi rerum suarum, in Sergium Virginiumque, prioris anni tribunos militares, incurrunt: in eos ab se iram plebis invidiamque, die dicta, avertunt. Quibus delectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit gravis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis, fratribus, propinquis, adfinibus, lugubres domos habeant; iis publici privatique doloris exsequendi jus potestatemque ex duobus noxiis capitibus datum ab se,' memorant. Omnium namque malorum in Sergio Virginioque caussas esse: nec id accusatorem magis arguere, quam fateri reos: qui, noxii ambo, alter in 'alterum caussam conferant, fugam Sergii Virginius, Sergius proditionem increpans Virginii. Quorum adeo incredibilem amentiam fuisse, ut multo verisimilius sit, compacto eam rem с nequivit Gron. Crev. d C. Eæd. e devolvi Eæd. f Curatius Eæd. Invidia plerumque sumitur passivo, ut loquuntur Grammatici, sensu, non pro odio quod gerimus, sed pro eo quod in nos quis habet.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

93 Legis Trebonia] Vid. 1. 111. c. 65. Proba Pighii emendatio, quum legeretur legis tribunitia.

34 Quum arderent invidia] Quum invisi et infames apud populum essent.

6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

et communi fraude patriciorum actam. 35 Ab his et prius U. C. 354. datum locum Veientibus ad incendenda opera, belli trahendi A. C. 398. caussa; et nunc proditum exercitum, tradita Faliscis Roma

38

na castra. Omnia fieri, ut consenescat ad Veios juventus: nec de agris, nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni, 36 frequentiaque urbana celebrare actiones, et resistere conspirationi patriciorum possint. 37 Præjudicium jam de reis et ab senatu, et ab & populo Romano, et ab ipsorum eol'legis factum esse. nam et senatusconsulto eos ab republica remotos esse, et recusantes abdicare se magistratu, dictatoris metu ab collegis coërcitos esse: et populum Romanum tri6 bunos creasse, qui non Idibus Decembribus die sollemni, sed extemplo Kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare diutius respublica, his manentibus in magistratu, non posset. Et tamen eos, tot judiciis confossos prædamnatosque, venire ad populi judicium; et existimare, defunctos se esse, satisque pœnarum dedisse, quod duobus mensibus citius privati facti sint: neque intelligere, nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non pœnam inrogatam ; quippe 'et collegis abrogatum imperium, qui certe nihil deliquissent. Illos repeterent animos Quirites, quos recenti clade accepta habuissent, quum fuga trepidum, 39 plenum vulne6 rum ac pavore incidentem portis exercitum viderint, non ❝ fortunam aut quemquam Deorum, sed hos duces accusantem. 'Pro certo se habere, neminem in concione stare, qui illo die non caput, domum, fortunasque L. Virginii ac M'. Sergii sit exsecratus detestatusque. Minime convenire, quibus iratos quisque Deos precatus sit, in iis sua potestate, quum liceat et oporteat, non uti. Numquam Deos ipsos admovere nocen'tibus manus. satis esse, si occasione ulciscendi læsos arment.' XII. His orationibus incitata plebs 40 denis millibus æris Damnati. gravis reos condemnat, nequidquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Virginio deprecante, ne infelicior domi, quam militiæ, esset. In hos versa ira populi, cooptationis tribunorum, fraudisque contra legem

[ocr errors]
[ocr errors]

6

g a Gron. Crev.

33 Ab his] Patriciis. Nondum enim tribuni militum erant Sergius et Virginius, quum opera a Veintibus incensa

sunt.

36 Frequentia....urbana celebrare actiones] Frequentia urbanæ multitudinis robur et dignitatem conciliare actionibus tribunitiis.

37 Præjudicium jam de reis.... factum esse] Jam præjudicatam esse reorum causam, et illos, antequam a tribunis dies eis diceretur, damnatos jam esse ab senatu &c.

38 Ab republica remotos] Ab administratione reipublicæ remotos, quum jussi fuerint abdicare se magistratu,

39 Plenum vulnerum ac pavore] Magis placeret, pavoris,

40 Denis millibus æris gravis] Id est, argenti marcis Parisiens. 15. cum unciis 5.

41 In hos versa ira populi] Prius irascebatur populus tribunis suis. At tum ira in Sergium Virginiumque versa delevit ex animis memoriam cooptationis tribunorum.

[ocr errors]

A. C. 398.

Bellum

U. C. 354. Treboniam factæ, memoriam obscuram fecit. Victores tribuni, ut præsentem mercedem judicii plebes haberet, legem agrariam promulgant, tributumque conferri prohibent: quum tot exercitibus stipendio opus esset, 43 resque militiæ ita prospere gererentur, ut nullo bello veniretur ad exitum spei. namque Veiis castra, quæ amissa erant, recuperata castellis præsidiisque firmantur. Præerant tribuni multiplex. militum M'. Æmilius et K. Fabius. M. Furio in Faliscis, et Cn. Cornelio in Capenate agro hostes nulli extra mœnia inventi: prædæ actæ, incendiisque villarum ac frugum vastati fines: oppida i obpugnata, nec obsessa sunt. At in Volscis, depopulato agro, Anxur nequidquam obpugnatum, loco alto situm; et, postquam vis irrita erat, vallo fossaque obsideri cœptum. Valerio Potito Volsci provincia evenerat. Hoc statu militarium rerum, seditio intestina majore mole coorta, quam bella tractabantur. et, quum tributum conferri per tribunos non posset, nec stipendium imperatoribus mitteretur, æraque militaria flagitaret miles, haud procul erat, quin castra quoque urbanæ seditionis contagione turbarentur. Inter has iras plebis in Patres, quum tribuni plebis nunc illud tempus esse dicerent stabiliendæ libertatis, et ab Sergiis Virginiisque ad plebeios viros fortes ac strenuos transferendi summi honoris ; non tamen ultra processum est, quam ut 43 unus ex plebe, 44 usurpandi juris caussa, P. Licinius Calvus tribunus militum consulari potestate crearetur ceteri patricii creati P. Mænius, L. Titinius, P. Mælius, L. Furius Medullinus, L. Publilius Volscus. Ipsa plebes mirabatur, se tantam rem obtinuisse ; non is modo, qui creatus erat, vir nullis ante honoribus usus, vetus tantum senator, et ætate jam gravis. Nec satis constat, cur primus ac potissimus ad novum delibandum honorem sit habitus. Alii Cn. Cornelii fratris, qui

Tr. Mil.
plebeius.

U. C. 355.
A. C. 397.

P. Licinio
Calvo, &c.
Tr. Mil.

45

h A. M. Gron. Crev.

42* Resque militiæ ita prospere] Resque militiæ prospere quidem gererentur, sed ita tamen ut nullum bellum terminaretur sperata victoria.

43 Unus ex plebe....P. Licinius] Probat adversus Livium Perizonius omnes Licinii collegas, excepto uno, plebeios fuisse. Siquidem gentes Mania, Mælia, Titinia, Publilia, plebeiæ erant, ut constat ex eo quod tribunos plebis ex his omnibus gentibus Livius ipse memoravit. Vid. Periz. Anim. Hist. c. 8.

44* Usurpandi juris causa] Ut jure suo plebs frui inciperet.

45 Vetus tantum senator] Hoc primum loco fit mentio apud Livium

i inser. nec Eæd. Rup.

senatoris plebeii. Quo autem tempore aditus in senatorium ordinem plebeiis patuerit, non satis constat, nec certi quidquam hac de re apud antiquos auctores reperitur. Glarea nus in nota ad hunc locum affirmat Dionysium 1. VII. memorasse senatores ex plebe primum factos anno U. C. 263. sed non satis attendit ad Dionysii verba, quorum hæc mens est; ut inter incommoda quæ in patricios ex accusatione et damnatione Coriolani derivata sunt, hoc quoque notetur, aditum in curiam patuisse plebeiis. At id illo anno factum esse non dicit Dionysius.

tribunus militum priore anno fuerat, 46 triplexque stipendium U. C. 355. equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem cre- A. C. 397. dunt. alii orationem ipsam tempestivam de concordia ordinum, Patribus plebique gratam, habuisse. Hac victoria comitiorum exsultantes tribuni plebis, quod maxime rempublicam inpediebat, de tributo remiserunt conlatum obedienter, missumque ad exercitum est.

M. Veturio,

XIII. Anxur in Volscis brevi receptum est, neglectis die festo custodiis urbis. Insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viæ clause, Tiberis innavigabilis fuerit. annona ex anteconvecta copia nihil mutavit. Et quia P. Licinius, ut ceperat haud tumultuose magistratum, majore gaudio plebis, quam indignatione Patrum, ita etiam gessit; dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. Unus M. Veturius ex patriciis candidatis locum tenuit: plebeios U. C. 356. alios tribunos militum consulari potestate omnes fere centuriæ A. C. 396. dixere, M. Pomponium, C. Duilium, Voleronem Publilium, &c. Tr. Mil. Cn. Genucium, L. Atilium. Tristem hiemem, sive ex intemperie cœli, raptim mutatione in contrarium facta, sive alia qua de caussa, gravis pestilensque omnibus animalibus æstas excepit. cujus insanabili 47 pernicie quando nec caussa nec Pestilentia. finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatusconsulto aditi sunt. Duumviri sacris faciundis, 48 lectisternio tunc primum in urbe LectisterRomana facto, per dies octo Apollinem, Latonamque et nium, priDianam, Herculem, Mercurium atque Neptunum tribus, quam amplissime tum adparari poterat, stratis lectis placavere. Privatim quoque id sacrum celebratum est. tota urbe patentibus januis, promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt; et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, jurgiis ac litibus temperatum; vinctis quoque demta in eos dies vincula; religioni deinde fuisse, quibus eam opem Dii tulissent, vinciri. Interim ad Veios terror multiplex fuit; tribus in unum bellis conlatis. namque eodem, quo antea, modo circa munimenta, quum repente Capenates Faliscique subsidio venissent, adversus tres exercitus ancipiti prœlio pugnatum est. Ante omnia adjuvit

46 Triplex..stipendium] Triplum ejus quod pediti dabatur: ut conjicere ex eo possumus, quod Polyb. 1. vi. hanc servari ævo suo stipendii equestris al pedestre rationem scribit.

47 Pernicie] Hæc vox accipienda videtur in dandi casu, antique. Potest tamen intelligi in auferendi casu: cujus quum insanabilis pernicies esset. Sic 1. VI. c. 6. absolute ponitur, tanto de se consensu civitatis. De ablativi nudi

VOL. I.

usu vid. Gronov. 1. iv. Observ. c. 17.

48 Lectisternio] Hic extraordinarius fuit supplicandi diis ritus. Ad epulas dii invitabantur, iisque lecti sternebantur, in quibus eorum reponebantur simulacra: tum convivium apponebatur. Val. Max. 1. 11. c. 1. observat, Jovis epulo ipsum quidem in lectulum, Junonem autem et Minervam in sellas ad cœnam invitari.

Χ

mum.

Prælium

ad Veios.

U. C. 356.
A. C. 396.

Vincunt
Romani.

U. C. 357.

A. C. 395.

L. Valerio
V. &c. Tr.
Mil.

memoria damnationis Sergii ac Virginii. itaque 49 majoribus
49.
castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductæ
copiæ Capenates, in vallum Romanum versos, ab tergo adgre-
diuntur. Inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem,
trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit.
repulsos deinde insecuti victores ingentem ediderunt cædem.
Nec ita multo post jam palantes, 50 veluti forte oblati, popu-
latores Capenatis agri reliquias pugnæ absumsere: et Veien-
tium refugientes in urbem multi ante portas cæsi, dum præ
metu, ne simul Romanus inrumperet, objectis foribus extre-
mos suorum exclusere.

XIV. Hæc eo anno acta. Et jam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope major Patribus, quam belli, cura erat; quippe non communicatum modo cum plebe, sed prope amissum, cernentibus summum impérium. Itaque clarissimis viris ex composito præparatis ad petendum, quos prætereundi verecundiam crederent fore, nihilominus ipsi, perinde ac si omnes candidati essent, cuncta experientes, non homines modo, sed Deos etiam, 51 excipiebant; in religionem vertentes comitia biennio habitá: príore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam: proximo non prodigia, sed jam eventus, pestilentiam agris urbique inlatam haud dubia irá Deâm: quos pestis ejus arcendæ caussa placandos esse, in libris fatalibus inventum sit. Comitiis, auspicato quæ fiorent, indignum Diis visum honores vulgari, 52 discriminaque gentium confundi. Præterquam majestate petentium, religione etiam adtoniti homines patricios omnes, partem magnam honoratissimum quemqué, tribunos militum consulari potestate creavere, L. Valerium Potitum quintum, M. Valerium Maximum, M. Furium Camillum tertium, L. Furium Medullinum tertium, Q. Servilium Fidenatem iterum, Q. Sulpicium Camerinum iterum. His tribunis,, ad Veios nihil admodum memorabile actum est. tota vis in populationibus fuit. Duo summi ímperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena, prædas ingentes

kiterum Gron.

49 Majoribus castris] E majoribus excesserant, palantes jam Faliscos Cacastris: et forsitan excidit præpositio. penatesque, reliquias pugnæ, forte ob

51 Excipiebant] Clarum est ex ipsa re sensum hujus verbi hic esse, ad partes trahebant, in suæ cause defensionem adducebant: et sic exposuit Dujatius. Sed hujus acceptionis verbi excipere exempla desideramus.

50 Veluti forte oblati, populatores] lati, delevere.
Suspectum est nobis rd veluti, cujus
vocis nullus hic sensus est. Forsitan
scriptum fuerat Uti: quod librarii in-
terpretati fuerint veluti, quum legere
debuissent quingenti. Populatores autem
de quibus hic agitur, sunt Romani.
Sensus ergo est: Quingenti Romani,
qui ad pabulandum in agrum Capenatem

52 Discrimina.... gentium] Vid. not. 2. ad iv. 1.

« PoprzedniaDalej »