Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

6

A. C. 400.

nas in montes silvasque rapit; belli necessitatibus eam U. C. 352. patientiam non adhibebimus, quam vel lusus ac voluptas elicere solet? Adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in < castris, abesse ab domo non possint? ut, tamquam navale bellum, tempestatibus captandis et observando tempore anni, gerant, non æstus, non frigora pati possint? Erubescant pro'fecto, si quis eis hæc objiciat; contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se juxta hieme atque æstate bella gerere posse : nec se patrocinium mollitiæ inertiæque mandasse tribunis, et meminisse, 16 hanc ipsam 6 potestatem non in umbra nec in tectis majores suos creasse. 'Hæc virtute militum vestrorum, hæc Romano nomine sunt digna, non Veios tantum, nec hoc bellum intueri, quod instat; 'sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quærere. An mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis ? utrum tandem finitimi populum P Romanum eum esse putent, cujus si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit inpetum, nihil deinde timeat? an hic sit terror nominis nostri, ut exercitum Romanum non tædium longinquæ obpugnationis, non vis hiemis ab urbe circumcessa 'semel amovere possit, nec finem ullum alium belli, quam victoriam, noverit ; nec inpetu potius bella, quam perseverantia, gerat? quæ in omni quidem genere militiæ, maxime tamen in ' obsidendis urbibus, necessaria est; quarum plerasque, muni' tionibus ac naturali situ inexpugnabiles, fame sitique tempus ' ipsum vincit atque expugnat: sicut Veios expugnabit ; nisi 'auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romæ invenerint præsidia Veientes, quæ nequidquam in Etruria quærunt. An 'est quidquam, quod Veientibus optatum æque contingere possit, quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione castra inpleantur? At, hercule, apud 'hostes tanta modestia est, ut 17 non obsidionis tædio, non ' denique regni, quidquam apud eos novatum sit; non negata auxilia ab Etruscis irritaverint animos. morietur enim extemplo, quicumque erit seditionis auctor. nec cuiquam dicere ea cebit, quæ apud vos inpune dicuntur. 18 Fustuarium mereP populi Gron. Crev.

[ocr errors]
[ocr errors]

16 Hanc ipsam potestatem] Potestatem tribunitiam, creatam in Sacro

monte.

17 Non obsidionis tædio, non denique regni] Latini scriptores etiam in ea enumeratione quæ duo tantum habeat membra, præfigunt sæpe alteri particulam denique. Sic initio statim celebris illius epistola Ciceronis ad Q. fratrem : multi nuntii, fama denique....ipsa: id est, fama etiam

ipsa. Pariter in hoc Livii loco non deni
que regni erit, non ipsius quoque regni.

18 Fustuarium] Militaris poena est,
quæ sic a Polyb. describitur 1. vi. Ac-
cepto fuste tribunus vix leviter attingit
damnatum : quo facto omnes ejusdem
legionis milites, qua fustibus, qua saxis
inibi infra castra sontem, ut plurimum,
necant. Sed et si qui evaserint, non
tamen salvi propterea sunt: quum ne-
que in patriam iis redire liceat, neque

[ocr errors]

A. C. 400.6

U. C. 352. tur, qui signa relinquit, aut præsidio decedit. Auctores signa relinquendi, et deserendi castra, non uni aut alteri militi, sed 'universis exercitibus, palam in concione audiuntur. adeo ' quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendæ patriæ dis'solvendæque reipublicæ est, 19 adsuestis æqui audire; et, 'dulcedine potestatis ejus capti, quælibet sub ea scelera latere 'sinitis. Reliquum est, ut, quæ hic vociferantur, eadem in 'castris et apud milites agant, et exercitus conrumpant, ducibusque parere non patiantur: quoniam ea demum Romæ li'bertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores majorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiæ.' VII. Par jam etiam in concionibus erat Appius tribunis plebis; qum subito, 20 unde minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios et superiorem Appium in caussa, et concordiam ordinum majorem ardoremque ad obsidendos Opera Rom. pertinacius Veios fecit. Nam quum agger promotus ad ad Veios in- urbem, vineæque tantum non jam injunctæ mœnibus es

cendio ab

sumta.

sent, dum opera interdiu fiunt intentius, quam nocte custodiuntur, patefacta repente porta, ingens multitudo, fascibus maxime armata, ignes conjecit: horæque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit: multique ibi mortales nequidquam opem ferentes, ferro ignique absumti sunt. Quod ubi Romam est nunciatum, moestitiam omnibus, senatui curam metumque injecit, ne tum vero sustineri nec in urbe seditio, nec in castris posset, et tribuni plebis velut ab se victæ reipublicæ insultarent: quum repente, quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, consilio prius inter sese habito, senatum adeunt; factaque dicendi potestate, equis se suis stipendia facturos promittunt. Quibus quum amplissimis verbis gratiæ ab senatu actæ essent, famaque ea forum atque destrem mi- urbem pervasisset, subito ad curiam concursus fit plebis. litiam extra 22 Pedestris ordinis se,' aiunt, nunc esse, operamque reia plebei Crev. ■ Pedestris ordinis, aiunt, n. e. operum reip. Doer. quisquam necessariorum eos ausit tecto recipere. Quamobrem qui semel in hanc calamitatem inciderunt, planissime pereunt.

Equites equis suis merentes.

Plebs pe

ordinem profitetur.

19 Assuestis æqui audire] Hanc lectionem firmavit Rhenanus, quum in vetere exemplari reperiret assuestis qui: quod et exstare in quibusdam e suis vett. libris Sigonius testis est, et in nostris plerisque reperimus. Ante Rhenanum assuescitis audire.

20 Unde minime quis crederet] Lege, quod minime quis crederet. Infra, XXII. 24. Ipse autem, quod minime quis crederet, quum hostis propius esset....

21 Quibus census equester erat, equi publici non erant assignati] Qui eum

6

habebant censum, ea bona, ut in equestrem ordinem referri possent; sed quibus nondum equi publici assignati erant a censoribus nec proinde equestris gradus attributus. Non enim alii Equites Romani erant, quam quibus equus a censoribus assignatus esset: atque is equus dicebatur publicus, quia et a magistratibus populi Romani dabatur, et de publico emebatur, et alebatur, ut memoravit Livius supra 1. 43.

22 Pedestris ordinis] Locus parum fortasse sanus; quem hoc modo emendari posse censet Cuperus: Pedestris ordinis aiunt nunc esse operam reip. polliceri. Nisi forte quis malit: Pedestris ordinis vices aiunt nunc esse.

publicæ extra ordinem polliceri, seu Veios, seu quo alio U. C. 352. 'ducere velint. si Veios ducti sint,' negant, se inde prius, A. C. 400. quam capta urbe hostium, redituros esse.' Tum vero jam superfundenti se lætitiæ vix temperatum est. non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio, laudari jussi; neque aut in curiam vocati, quibus responsum daretur, aut limine curiæ continebatur senatus: sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem, in comitio stantem, voce manibusque significare publicam lætitiam. Beatam urbem Romanam, et invictam, et æternam illa concordia dicere: laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus. Certatim Patribus plebique manare gaudio lacrima; donec, revocatis in curiam Patribus, senatusconsultum factum est, Ut ' tribuni militares, concione advocata, peditibus equitibusque ' gratias agerent: memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore. placere autem, omnibus his voluntariam 'extra ordinem professis militiam 23 æra procedere.' et equiti certus numerus æris est adsignatus. Tum primum 24 equis s merere equites cœperunt. Voluntarius ductus exercitus Stipendium Veios non amissa modo restituit opera, sed nova etiam in- equiti adstituit. ab urbe commeatus intentiore, quam antea, subvehi cura; ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.

6

8

signatum.

C. Servilio

VIII. Insequens annus tribunos militum consulari potes- U. C. 353. tate habuit C. Servilium Ahalam tertium, Q. Servilium, L. A. C. 399. Virginium, Q. Sulpicium, A. Manlium iterum, M'. Sergium III. &c. Tr. iterum. his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum in- Mil. tenta est, neglectum Anxuri præsidium vacationibus militum, et Volscos mercatores vulgo receptando, 25 proditis repente portarum custodibus, obpressum est. minus militum periit, quia præter ægros lixarum in modum omnes per agros vicinasque urbes negotiabantur. Nec Veiis melius gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat. nam et duces Romani plus inter se irarum, quam adversus hostes animi, habuerunt: et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum. Hi duo Etruriæ populi, quia proximi regione erant, devictis Veiis, bello quoque Romano se proximos fore credentes; Falisci propria etiam caussa infesti, quod Fidenati bello se jam s equis suis Doer. equos MS. Veith.

23 Era procedere] Annos militiæ numerari perinde ac si a tribunis mili tum lecti essent. Eodem sensu 1. xxv. c. 5. dixit Livius stipendia procedere.

24 Equis merere] Videtur hic interjiciendum suis, quemadmodum et in epitome hujus libri, et supra hoc ipso capite legitur. Quinque e nostris

codd. habent equos: unde suspicari
possis, equo suo. Huc usque non alii
equites fuerant in exercitibus Roma-
nis, quam quibus equi publici assignati

essent.

25 Proditis repente portarum custodibus oppressum est] Junge sibi invicem repente oppressum est.

U. C. 353. antea inmiscuerant, per legatos ultro citroque missos jureA. C. 399. jurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad

Tr. Mil. an

te tempus se abdicare

coguntur.

Veios accessere. Forte ea regione, qua M'. Sergius tribunus militum præerat, castra adorti sunt, ingentemque terrorem intulere; quia Etruriam omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani crediderant. eadem opinio Veientes in urbe concitavit. Ita ancipiti proelio castra Romana obpugnabantur; concursantesque, quum huc atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis cohibere intra munitiones, nec suis munimentis arcere vim, ac tueri se ab exteriore poterant hoste. una spes erat, si ex majoribus castris subveniretur, ut diversæ legiones, aliæ adversus Capenatem ac Faliscum, aliæ contra eruptionem oppidanorum pugnarent. Sed castris præerat Virginius, privatim Sergio invisus infestusque. is, quum pleraque castella obpugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nunciaretur, in armis milites tenuit: si opus foret auxilio, collegam dictitans ad se missurum. Hujus adrogantiam pertinacia alterius æquabat; qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste, quam vincere per civem, maluit. Diu in medio cæsi milites; postremo, desertis munitionibus, perpauci in majora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam. pertenderunt. ubi quum omnem culpam in collegam inclinaret, adciri Virginium ex castris, interea præesse legatos placuit. Acta deinde in senatu res est, certatumque inter collegas maledictis. 26 pauci reipublicæ, huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia occupaverunt, adsunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

IX. Primores Patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere, Non exspectandum justum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui Kalendis Octobribus " 'magistratum occiperent.' In quam sententiam quum 27 pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere. at enimvero Sergius Virginiusque, propter quos pœnitere magistratuum ejus anni senatum adparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatusconsulto negare, se ante Idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse. Inter hæc tribuni plebis, quum in concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, * Romana del. Gron. Crev. Ita ancipiti bello castra obp. MS. Veith. u Octobris Crev.

26 Pauci reipublica] Pauci, quid pub. lica utilitas postulet, intuentur: plerique huic atque illi favent, prout quem que propensus in hunc vel illum privatim amor aut gratia præoccupaverunt.

27 Pedibus iretur] Is senator pedi

bus ibat in aliquam sententiam, qui non voce aut oratione quid sentiret expo nebat, sed solo pedum motu, transeundo scilicet in hanc illamve partem. Vid. not. 81. ad I. 41.

nisi in auctoritate senatus essent, se in vincula eos duci U. C. 353. jussuros esse. Tum C. Servilius Ahala tribunus militum : A. C. 399. Quod ad vos adtinet, tribuni plebis, minasque vestras, næ ego ' libenter experirer, quam non plus 28 in his juris, quam in vobis animi, esset. Sed nefas est tendere adversus auctoritatem "senatus. proinde et vos desinite inter nostra certamina locum injuriæ querere: et collegæ aut facient, quod censet senatus, aut, si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam, qui 6 eos abire magistratu cogat.' Quum omnium adsensu comprobata oratio esset, gauderentque Patres, sine tribuniciæ potestatis terriculis inventam esse aliam vim majorem ad coërcendos magistratus; victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere, qui Kalendis Octobribus magistratum occiperent: seque ante eam diem magistratu abdicavere.

A. C. 398.

X. L. Valerio Potito quartum, 29 M. Furio Camillo ite- U. C. 354. rum, M'. Æmilio Mamercino tertium, Cn. Cornelio Cosso L. Valerio iterum, K. Fabio Ambusto, L. Julio Julo, tribunis militum IV. &c. Tr. consulari potestate, multa domi militiæque gesta. nam et bel- Mil. lum multiplex fuit eodem tempore, 30 ada Veios, et ad Capenam, et ad Falerios, et in Volscis, ut Anxur ab hostibus recuperaretur: et Romæ simul delectu, simul tributo conferendo, laboratum est: et de tribunis plebei cooptandis contentio fuit: et haud parvum motum duo judicia eorum, qui paullo ante 31 consulari potestate fuerant, excivere. Omnium primum tribunis militum fuit, delectum haberi; nec juniores modo conscripti, sed seniores etiam coacti nomina dare, ut urbis custodiam agerent. Quantum autem auge- Tributum batur militum numerus, tanto majore pecunia in stipen- gre condium opus erat: eaque tributo conferebatur, invitis conferentibus, qui domi remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari laborandum, serviendumque reipublicæ erat. Hæc per se gravia, indigniora ut viderentur, tribuni plebis seditiosis concionibus faciebant; 'ideo æra militibus consti'tuta esse' arguendo, ut plebis partem militia, partem tributo conficerent. Unum bellum 32 annum jam tertium trahi, et con

[blocks in formation]

Jatum.

« PoprzedniaDalej »