Obrazy na stronie
PDF
ePub

præsidium.

LVIII. Eo anno, quia 40 tempus induciarum cum Veienti U. C. 348. populo exierat, per legatos fecialesque res repeti cœptæ. A. C. 404. quibus venientibus 41 ad finem legatio Veientium obviam fuit. Petiere, ne prius, quam ipsi senátum Romanum adissent, Veios iretur. Ab senatu inpetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur. tantum afuit, ut ex incommodo alieno suà occasio peteretur. Et in Volscis accepta clades, amisso Verrugine præ- Anissum sidio. ubi tantum in tempore fuit momenti, ut, quum pre- Verrugine cantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus, ut ab recenti cæde palati ad prædandum hostes obprimerentur. Tarditatis caussa in senatu magis fuit, quam in tribunis: 42 qui, quia summa vi restare nunciabantur, parum cogitaverunt, nulla virtute superari humanarum virium modum. Fortissimi milites non tamen, nec vivi, nec post mortem, inulti fuere. Insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis, N. Fabio Ambusto, L. Valerio U. C. 349. Potito, tribunis militum consulari potestate, Veiens bellum A. C. 403. motum ob superbum responsum Veientis senatus; qui lega- P. et Cn. tis repetentibus res, ni facesserent propere urbe finibusque, &c. Tr. Mil. daturos, quod Lars Tolumnius dedisset, responderi jussit. Id Patres ægre passi decrevere, ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent. Decretum Quod ubi primo promulgatum est, fremere juventus, 'Nondum senatus de 'debellatum cum Volscis esse: 43 modo duo præsidia occi- Veientibus ' dione occisa, et cum periculo retineri. Nullum annum esse, bello. 6 quo non acie dimicetur : et, tamquam pœniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari, qui omnem Etruriam sit concitaturus.' Hæc sua sponte agitata. insuper tribuni plebis accendunt: Maximum bellum 'Patribus cum plebe esse' dictitant: eam de industria vex

40 Tempus induciarum.... exierat] Supra c. 35. anno ante hunc undevicesimo Veientibus annorum viginti inducia dutæ dicuntur. Itaque nondum earum tempus exierat: nisi forte placuerat harum initium sumi a fiue priorum induciarum, quarum dies exiisse dicitur anno 328, supra c. 30.

41 * Ad finem] Ad fines agri Veientis. Sic infra 1x. 6. ad finem Campa

num.

42 Qui, quia] Non immerito videtur Gronovius delere voculam qui, tanquam nocentem sensui, et male natam ex repetitione T8 quia. Sensus est: Quia summa vi restare i. e. resistere nunciabantur præsidiarii mili. tes, parum cogitaverunt Patres nul,

[ocr errors]

lam virtutem posse plus efficere, quam
pateretur humanarum virium modus.
Non audiendus hic Clericus, qui pro
nulla virtute reponere tentat multitu-
dine.

43 Modo duo præsidia] Videlicet
apud Verruginem priore anno, et
apud arcem Carventanam tribus ante
annis. Quod autem additur et cum
periculo retineri, eo indicatur arcem
Carventanam receptam esse, quod ta-
men nusquam memoratum est. Porro
vox præsidia hic accipitur primo pro
præsidiariis militibus, deinde pro arci-
bus ipsis.

44 * Tanquam pæniteat laboris] Tan quam non satis laboris a plebe tolerari putent.

Corneliis,

indicendo

U.

C. 349.

andam militia trucidandamque hostibus objici: eam procul A. C. 403. urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque, aut agri publici, aut suffragii libere ferendi 'consilia agitet: 45 prensantesque veteranos, stipendia cujusque et vulnera ac cicatrices numerabant: 'quid jam integri esse in corpore loci ad nova vulnera accipienda? quid super sanguinis, qui dari pro republica posset?' rogitantes. Hæc quum in sermonibus concionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundæ P46 legis: quam, si subjecta invidiæ esset, antiquari adparebat.

Bellum cum
Volscis.

LIX. Interim tribunos militum in Volscum agrum ducere exercitum placuit. Cn. Cornelius unus Romæ relictus. Tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse, nec commissuros se prœlio adparuit, tripartito ad devastandos fines discessere. Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos: Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur obpugnandum sine ulla populatione accessit. Anxur fuit, quæ nunc Tarracinæ sunt; urbs prona in paludes. ab ea parte Fabius obpugnationem ostendit. Circummissæ quatuor cohortes cum Ĉ. Servilio Ahala quum inminentem urbi collem cepissent; ex loco altiore, qua nullum erat præsidium, ingenti clamore ac tumultu mœnia invasere. ad quem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur, locum dedere scalas admovendi, plenaque hostium cuncta erant, 47 et inmitis diu cædes pariter fugientium ac resistentium armatorum atque inermium fuit. Cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire: quum 48 pronunciatum repente, ne quis præter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis: quorum ad duo millia et quingenti vivi capiuntur. a cetera præda Fabius militem abstinuit, donec college venirent: ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros VolSCOS a præsidio ejus loci avertissent. Qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere. eaque primum benignitas imperatorum plebem Patribus conciliavit. Additum deinde omnium maxime tempestivo

P ferenda Gron. Crev.

45* Prensantesque veteranos] Et veteranorum corpora prensantes ostentantesque.

46 Legis] De indicendo Veientibus bello: quam, si hoc tempore ferretur quum ingrata populo erat, rejici apparebat.

47 Et immitis diu cades] Sic emendat Gronovius ex MSS. compluribus, quibus

a inmitis 1. in muris Gron. consentiunt tres Hearnii codd. et omnes nostri. Vulgo et in muris.

48

Pronunciatum repente....exuit] Diditum repente pronunciatumque per præcones ducum Romanorum imperium, ne quis præter armatos violaretur, impulit reliquam omnem hostium multitudinem, ut volens et sua sponte arma poneret,

Decretum

principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam U. C. 319. plebis tribunorumve decerneret senatus, 9 ut stipendium A. C. 403. miles de publico acciperet, quum ante id tempus de suo militibus quisque functus eo munere esset.

51

stipendium.

LX. Nihil acceptum umquam a plebe tanto gaudio traditur. Concursum itaque ad curiam esse, prensatasque exeuntium manus, et Patres vere adpellatos; effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quidquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. 50 Quum commoditas juvaret, rem familiarem saltem adquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum reipublicæ esset; tum, quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis umquam agitatum, non suis sermonibes efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium "cumulatio remque gratiam rei. Tribuni plebis, communis ordinan Calumme lætitiæ concordiæque soli expertes, negare, Tam id lætum timoru Patribus universis nec prosperum fore, quam ipsi crederent. 'consilium specie prima melius fuisse, quam usu adparitu'rum. Unde enim eam pecuniam confici posse, nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos. neque, id 'etiamsi ceteri ferant, passuros eos, quibus jam emerita stipendia essent, meliore conditione alios militare, quam ipsi 'militassent; 54 et eosdem in sua stipendia inpensas fecisse, ' et in aliorum facere.' His vocibus moverunt partem piebis. postremo, indicto jam tributo, edixerunt etiam tribuni, axilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum not. cot- T-harum tulisset. Patres bene cœptam rem perseveranter tueri: indictum. conferre ipsi primi: et, quia nondum argentum signat erat, 55 æs grave plaustris quidam ad ærarium convenentes, m 56 speciosam etiam conlationem faciebant. Quam senatus

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

290

TITI LIVII LIB. IV. CAP. LXI.

U. C. 349. summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium A. C. 403. amici, ex composito conferre incipiunt. quos quum et a PatriPlebs sequi- bus conlaudari, et a militari ætate tamquam bonos cives con

tur.

U. C. 350.

A. C. 402.

T. Quinc

tio, &c. Tr.

Mil.

Obsessi
Veii.

U. C. 351.
A. C. 401.
III. &c. Tr.

C. Valerio

Mil.

Victi

Volsci.

spici vulgus hominum vidit, repente, spreto tribunicio auxilio, certamen conferendi est ortum. et, lege perlata de indicendo Veientibus bello, exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.

LXI. Fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Julius Julus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M'. Æmilius Mamercinus. Ab his primum circumsessi Veii sunt; sub cujus initium obsidionis quum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnæ frequenter habitum esset, parum constitit, bellone publico gentis universæ tuendi Veientes essent. Ea obpugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum. Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M'. Sergium Fidenatem, P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum, K. Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum iterum. Cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatas dimicatum. Romanis secunda fortuna pugnæ fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri cœpta. inde inter eruptionem tentatam, compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis inrumpendi. 57 præterque arcem cetera capta. in arcem munitam natura globus armatorum concessit. Infra arcem cæsi captique multi mortales. arx deinde obsidebatur: nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis præsidii habebat; aut spem dabat deditionis, omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem convecto. tædioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum accepti cepere. a quibus quum custodes trucidarentur, cetera multitudo, repentino pavore obpressa, in deditionem venit. Diruta et arce et urbe Artena, reductæ legiones ex Volscis omnisque vis Romana Veios conversa est. Proditori, præter libertatem, duarum familiarum bona in præmium data. Servius Romanus vocitatus. Sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant. Præbet errorem, quod ejusdem nominis urbs inter Cære atque Veios fuit: sed eam reges Romani delevere, Cæretumque, non Veientium, fuerat. Altera hæc nomine eodem in Volsco agro fuit, cujus excidium est dictum.

Q. 1. P. Gron, Crev.

* tertium 1. iterum Eæd.

57 Præterque arcem] Sexies intra servabit lector. paucos versus arcem vel arx repeti ob.

1

EPITOME LIBRI V.

IN obsidione Veiorum hibernacula militibus facta sunt. ea res quum esset nova, indignationem tribunorum plebis movit, querentium non dari plebi nec per hiemem militiæ requiem. Equites tum primum equis suis merere cœperunt. Quum inundatio ex lacu Albano facta esset, vates, qui eam rem interpretaretur, de hostibus captus est. Furius Camillus dictator decem annos obsessos Veios cepit: simulacrum Junonis Romam transtulit: decimam partem prædæ Delphos Apollini misit. Idem tribunus militum, quum Faliscos obsideret, 1 proditos hostium filios parentibus remisit: statimque deditione facta, Faliscorum victoriam justitia consecutus est. Quum alter ex censoribus C. Julius decessisset, in locum ejus M. Cornelius subfectus est. nec id postea factum est: quoniam eo lustro a Gallis Roma capta est. Furius Camillus, quum ei dies a L. Appuleio tribuno plebis dicta esset, in exsilium abiit. Quum Senones Galli Clusium obsiderent, et legati, a senatu missi ad componendam inter eos et Clusinos pacem, pugnantes contra Gallos in acie Clusinorum stetissent; hoc facto eorum concitati Senones urbem infesto exercitu petierunt, fusisque ad Alliam flumen Romanis, cepere urbem præter Capitolium, in quod se juventus contulerat: majores natu, cum insignibus honorum, quos quisque gesserat, in vestibulis ædium sedentes, occiderunt. et quum per aversam partem Capitolii jam in summum evasissent, proditi clangore anserum, M. Manlii præcipue opera dejecti sunt. 2 coactis deinde propter famem Romanis descendere, ut mille pondo auri darent, et hoc pretio finem obsidionis emerent; Furius Camillus, dictator absens creatus, inter pendendum aurum cum exercitu venit, et Gallos post sextum mensem urbe expulit, ceciditque. Ædes Aio Loquutio facta, quo loco ante urbem captam vox audita erat, adventare Gallos. Dictum est, ad Veios migrandum esse propter incensam et dirutam urbem. quod consilium Camillo auctore discussum est. Movit populum vocis quoque omen ex centurione auditæ, qui, quum in forum venisset, manipularüs suis dixerat, Sta miles; hic optime manebimus.

1 Proditos hostium filios] Delrius sese in octo libris reperisse testatur proditos a magistris. Itaque legit proditos a magistro hostium filios.

2 Coactis .... Romanis descendere, ut] Recte videtur Gronovius adjicere voculam eo ante verbum descendere. Eo descendere ut, idem est ac,

3

durissimam hanc conditionem subire' ut...

3 Aio Loquutio] Liviani libri veteres habebant Alloquutio, teste Sigonio. Restitutum est huic novo numini suum nomen ex c. 50. hujus libri. Vocatur a Cicerone Aius loquens, 1. 11. de Divin. n. 69.

« PoprzedniaDalej »