Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

U. C. 333. umbra consularem virum delituisse.' modo ad collegas, ' Vos A. C. 419. 6 autem,88 si reum perago, quid acturi estis? an erepturi jus 'populo, et eversuri tribuniciam potestatem?' Quum illi, et 'de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potes'tatem esse,' dicerent, nec se judicium populi tollere aut 'velle, aut posse; sed, si preces suæ pro imperatore, qui sibi 'parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos:' tum Hortensius, 'Non videbit,' inquit, plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus, ut tam carus esset 'militibus. Nec pietas quatuor tribunorum, quam Hortensii tam placabile ad justas preces ingenium, pariter plebi Patribusque gratior fuit. Non diutius fortuna Æquis indulsít, qui ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant.

Donatur precibus Tempanii.

U. C. 334.

A. C. 418.

bio, T. Quinctio Coss.

numerus.

[ocr errors]

XLIII. Proximo anno N. Fabio Vibulano, T. Quinctio, Num, Fa Capitolini filio, Capitolino consulibus, ductu Fabii, cui sorte ea provincia evenerat, nihil dignum memoratu actum. quum trepidam tantum ostendissent aciem Equi, turpi fuga funduntur. haud magno consulis decore. itaque triumphus negatur. Ceterum ob Sempronianæ cladis levatam ignominiam, ut ovans urbem intraret, concessum est. Quemadmodum bellum minore, quam timuerant, dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac Patres exorta est, Duplicatus cœpta ab duplicando quæstorum numero. quam rem, (ut, quæstorum præter duos urbanos quæstores, duo consulibus ad ministeria belli præsto essent) a consulibus relatam, quum et Patres summa ope adprobassent, consulibus tribuni plebis certamen intulerunt, ut pars quæstorum (nam ad id tempus patricii creati erant) ex plebe fieret. Adversus quam actionem primo et consules et Patres summa ope adnisi sunt: concedendo deinde, ut, quemadmodum inr 89 tribunis consulari potestate creandis usi sunt, adæque in quæstoribus liberum esset arbitrium populi, quum parum proficerent, totam rem de augendo quæstorum numero omittunt. Excipiunt omissam. tribuni, aliæque subinde, inter quas et agrariæ legis, seditiosa actiones exsistunt: propter quos motus quum senatus consules, quam tribunos, creari mallet, neque posset per intercessiones tribunicias senatusconsultum fieri; respublica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum (nam coire patricios tribuni prohibebant) sine certa

rin del. Gron. Crev.

88 Si reum perago] Si ad ultimum persto in accusando Sempronio; si reum perseveranter insequor, nec absisto ab accusatione. Particula per in compositione indicat absolutionem quamdam per

fectionemque rei ad ultimum provectæ. 89 Tribunis creandis....usi sunt] Hæ postrema voces usi sunt, et supervacaneæ sunt, nec sapere videntur Livianam elegantiam.

mine ingenti, redit. Quum pars major insequentis anni U. C. 334. per novos tribunos plebi et aliquot interreges certaminibus A. C. 418. extracta esset, modo prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modo interregem interpellantibus, ne senatusconsultum de comitiis consularibus faceret ; postremo L. Papirius Mugillanus, proditus interrex, castigando nunc Patres, nunc tribunos plebi, desertam omissamque ab hominibus rempublicam, Deorum providentia curaque acceptam', memorabat, Veientibus induciis et cunctatione quorum stare. 90 Unde si quid increpet, ter6 roris, sine patricio magistratu placere rempublicam obprimi? non exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? an bello intestino bellum externum propulsaturos ? Quæ si in unum conveniant, vix Deorum opibus, quin obruatur Romana res, resisti posse : quin illi, remittendo de summa quisque juris, 91 mediis copularent concordiam: Patres, patiendo tribunos militum pro consulibus fieri: tribuni ple'bis, non intercedendo, quo minus quatuor quæstores pro- Quæstura 'miscue de plebe ac Patribus libero suffragio populi fie- promiscua plebi ac Patribus.

' rent.'

L.

III. &c. Tr.

omnes

XLIV. Tribunicia primum comitia sunt habita. creati U. C. 335. tribuni consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cin- A. C. 417. cinnatus tertium, L. Furius Medullinus iterum, M. Man- . Quinctio lius, A. Sempronius Atratinus. Hoc tribuno comitia quæs- Mil. torum habente, petentibusque inter aliquot plebeios filio Quastores Antistii tribuni plebis, et fratre alterius tribuni plebis Sex. patricii Pompilii, nec potestas, nec suffragatio horum valuit, quin, creati. quorum patres avosque consules viderant, eos nobilitate præferrent. 92 Furere omnes tribuni plebis, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa suorum accensi, 'Quidnam id rei esset? non suis beneficiis, non Patrum injuriis, non denique 693 usurpandi libidine, quum liceat, quod ante non licuerit, si 'non tribunum militarem, ne quæstorem quidem quemquam ex plebe factum. non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosanctæ, ad auxilium libertatis creatæ. Fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse, quam fidei. Ejus injuria queri suos honore dejectos.' Itaque quum in ipsum, et innocentia tutum et magistratu, in quo tunc erat, inpetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, pa8 plebis Gron. Crev.

[ocr errors]
[ocr errors]

90 Unde si quid increpet terroris] Unde si fragor armorum, si belli minæ insonuerint. Sic plane Cic. pro Mur. n. 22. Simul atque increpuit suspicio tumultus.

91 Mediis] Per mediam aliquam consilii viam, qua utrique aliquid de suo VOL. I.

jure remitterent, alterique alteris aliquid
concederent.

92 Furere omnes tribuni plebis, ante om-
nes] Prius illud omnes delendum videtur.

93 Usurpandi libidine] Ut expleant naturale desiderium fruendi eo jure quod novum concessum sit,

T

U. C. 329.
A. C. 423.

Fidenates

facibus ar

mati.

signum daturum. tum ut memor regiæ pugnæ, memor opimi doni, Romulique ac Jovis Feretrii, rem gereret. Legiones inpetu ingenti confligunt. Romanus odio accensus, inpium Fidenatem, prædonem Veientem, ruptores induciarum, cruentos legatorum infanda cæde, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, inbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.

t

XXXIII. Concusserat primo statim congressu hostem : quum repente, patefactis Fidenarum portis, nova erumpit erumpunt acies, inaudita ante id tempus invisitataque. ignibus armata ingens multitudo, facibusque ardentibus tota conlucens, velut fanatico instincta cursu, in hostem ruit: formaque insolitæ pugnæ Romanos parumper exterruit. Tum dictator, magistro equitum equitibusque, tum ex montibus Quinctio adcito, proelium ciens, ipse in sinistrum cornu, 63 quod, incendio similius quam prælio, territum cesserat flammis, adcurrit: claraque voce, 'Fumone victi,' inquit, ' velut examen apum loco vestro exacti, inermi cedetis hosti? 'Non ferro exstinguetis ignes? non faces has ipsas pro se quisque, si igni, non telis, pugnandum est, ereptas ultro in'feretis? Agite, nominis Romani ac virtutis patrum vestræque memores, vertite incendium hoc in hostium urbem ; et suis 'flammis delete Fidenas, quas vestris beneficiis placare non 'potuistis. Legatorum hoc vos vestrorum colonorumque 'sanguis, vastatique fines monent.' Ad imperium dictatoris mota cuncta acies: faces partim emissæ excipiuntur, partim vi eripiuntur: utraque acies armatur igni. Magister equitum et ipse novat pugnam equestrem. frenos ut detrahant equis, imperat et ipse princeps, calcaribus subditis evectus, effreno equo in medios ignes infertur: et alii concitati equi libero cursu ferunt equitem in hostem. Pulvis elatus, mixtusque fumo, lucem ex oculis virorum equorumque aufert. ea, quæ militem terruerat, species nihil terruit equos. ruinæ igitur similem stragem eques, quacumque pervaserat, dedit. Clamor deinde accidit novus: qui quum utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator exclamat, 'Quinctium legatum et suos 'ab tergo hostemadortos:' ipse, redintegrato clamore, infert Vincuntur acrius signa. Quum duæ acies, duo diversa prœlia, circumvenVeientes et tos Etruscos et a fronte et ab tergo urguerent, neque in castra retro, neque in montes, unde se novus hostis objecerat, iter fugæ esset, et equitem passim liberi frenis dispulissent*

Fidenates.

64

• inusitataque Gron. Crev. MS. Veith.

[ocr errors]

t similis MS. Veith. " et equitum p. liberis etc.

* distulissent Doer. Rup.

63 Quod incendio similius, quam prœlio] Quod quum videretur potius aliquod incendium, quam præliantum acies.

64 Et equitem] Et equitatum Roma.

num liberi frenis equi per totum passim campum diffudissent, ita ut undique objiceretur fugientibus hostibus.

equi, Veientium maxima pars Tiberim effusi petunt. Fi- U. C. 329. denatium qui supersunt, ad urbem Fidenas tendunt. Infert A. C. 423. pavidos fuga in mediam cædem obtruncantur in ripis: alios, in aquam compulsos, gurgites ferunt: etiam peritos nandi lassitudo et vulnera et pavor degravant; pauci ex multis tranant. alterum agmen fertur per castra in urbem. eadem et Romanos sequentes inpetus rapit; Quinctium maxime, et cum eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio advenerat.

XXXIV. Hi, postquam mixti hostibus portam intravere, Capta Fiin muros evadunt; suisque capti oppidi signum ex muro denæ, tollunt. Quod ubi dictator conspexit, (jam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat) cupientem militem discurrere ad prædam, spe injecta majoris in urbe prædæ, ad portam ducit; receptusque intra muros, in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit. Nec minor cades in urbe, quam in proelio, fuit; donec, abjectis armis, nihil præter vitam petentes, dictatori deduntur. Urbs castraque diripiuntur. Postero die 65 singulis captivis ab equite ad centurionem sorte ductis, et, quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona venumdatis, exercitum victorem opulentumque præda triumphans dictator Romam reduxit : jussoque magistro equitum abdicare se magistratu, ipse deinde abdicat die sextodecimo, reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat. 66 Classi quoque Classibus ad Fidenas pugnatum cum Veientibus, quidam annales re- pugnatum tulere rem æque difficilem atque incredibilem ; nec nunc lato satis ad hoc amne; et tum aliquanto, ut a veteribus accepimus, artiore: nisi in trajectu forte fluminis prohibendo, aliquarum navium concursum in majus (ut fit) celebrantes, navalis victoriæ vanum titulum adpetivere.

[ocr errors]

ad Fidenas.

XXXV. Insequens annus tribunos militares consulari U. C. 330. potestate habuit A. Sempronium Atratinum, L. Quinctium A. C. 422. A. SemproCincinnatum L. Furium Medullinum, L. Horatium Barba- nio, &c. Tr. tum. Veientibus annorum viginti induciæ datæ, et quis Mil.

y eodem Gron. Crev. MS. Veith. z Classibus Gron. Crev.

65 Singulis] Quum Romani, non quidem omnes, sed tantum ab equite ad eenturionem, sorte duxissent singulos captivos sibi addicendos; quorum autem eximia virtus fuerat, bincs.

66 Classibus] Vetustius fuit, inquit in voce Procincta Festus, multitudinem hominum, quam navium, classem appellari. Itaque et classis procincta dicitur apud Festum ibid, et apud Gellium 1. 1. c. 11.

pro acie instructa: et classes quoque
usurpavit Virgilius 1. VII. v. 716. pro
equestribus copiis. Quum igitur incre-
dibile ipsi Livio videatur navali pugna
dimicatum esse apud Fidenas, verist-
mile est veteres scriptores, qui classibus
pugnatum retulerunt, nihil aliud volu-
isse, quam exercitibus instructis, vel, si
quis maluerit, equestribus copiis dimi-
catum.

Mil.

in tribunis

militum creandis

terirentur.

U. C. 331. triennii, quum plurium annorum petissent. Et ab seditioA. C. 421. nibus urbanis otium fuit. Annum insequentem, neque bello foris, neque domi seditione insignem, ludi bello voti celebrem, et tribunorum militum adparatu, et finitimorum conAp. Claucursu, fecere. Tribuni consulari potestate erant Ap. Claudio, &c. Tr. dius Crassus, Sp. Nautius Rutilus, L. Sergius Fidenas, Sex. Julius Julus. 67 spectaculum comitate etiam hospitum, ad quod publico consensu venerant, advenis gratius fuit. Post ludos conciones seditiosæ tribunorum plebi fuerunt, objurQueruntur gantium multitudinem, quod, admiratione eorum, quos Tr. Pl. quod odisset, stupens, in æterno se ipsa teneret servitio: et non 'modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare 'non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis plebeii præ (quæ communia essent comitia Patrum ac plebis) aut sui aut suorum meminisset. Desineret ergo mirari, cur nemo de com'modis plebis ageret: eo inpendi laborem ac periculum, unde ' emolumentum atque honos speretur. Nihil non adgressuros 'homines, si magna conatis magna præmia proponantur. Ut quidem aliquis tribunus plebis ruat cæcus in certamina peri'culo ingenti, fructu nullo; ex quibus pro certo habeat, 'Patres, adversus quos tenderet, bello inexpiabili se persecuturos; apud plebem, pro qua dimicaverit, nihilo se hono'ratiorem fore, neque sperandum, neque postulandum esse. 'Magnos animos magnis honoribus fieri. 68 neminem se ple'beium contemturum, ubi contemni desissent. Experiendam 'rem denique in uno aut altero esse, sitne aliquis plebeius 'ferendo magno honori; an portento simile miraculoque sit, 'fortem ac strenuum virum aliquem exsistere ortum ex plebe. 'Summa vi expugnatum esse, ut tribuni militum consulari po'testate et ex plebe crearentur. Petisse viros domi militiæque spectatos primis annis sugillatos, repulsos, risui Patribus 'fuisse desisse postremo præbere ad contumeliam os. Nec se 'videre, cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat, quod numquam futurum sit. minorem quippe ruborem fore in juris iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum prætereantur.' XXXVI. Hujus generis orationes, cum adsensu auditæ, incitavere quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu profitentem. Agri publici dividendi coloniarumque deducendarum ostentatæ spes; et vectigali possessoribus agrorum inposito, in stipendium militum erogandi æris. Captatum deinde

[ocr errors]

67 Spectaculum] Spectaculum, ad quod finitimi publico consensu venerant, advenis illis gratius fuit, propter comitatem etiam Romanorum, qui eos hospitio excipiebant. Ceterum multo elegantius id videtur, quod Gronovius a Rhenano monstratum subjicit: Spectaculum comi

tate etiam hospitii, in quam publice consenserant (Romani,) advenis gratius fuit.

68 Neminem] Neminem plebeium abjecte de se ipso sensurum, et pusilló futurum animo, si magnis honoribus eorum erigerentur animi.

« PoprzedniaDalej »