Obrazy na stronie
PDF
ePub

castra communivere; intentiorque, quam umquam ante, U. C. 324. inuniendi exercendique militem cura ducibus erat. eo plus A. C. 428. nuncii terroris Romam adtulere. Senatui dictatorem dici placuit: quia, etsi sæpe victi populi, majore tamen conatu, quam alias umquam, rebellarent: et aliquantum Romanæ juventutis morbo absumtum erat. ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos, et certamina in consiliis omnibus terrebant. Sunt, qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint, eamque caussam dictatoris creandi fuisse. Illud satis constat, ad alia discordes, in uno adversus Patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem: donec, quum alia aliis terribiliora adferrentur, nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus, summis honoribus egregie usus, 'Vos,' inquit, 'tribuni plebis, quoniam ad extrema ventum est, senatus adpellat, ut in tanto discrimine reipublicæ dictatorem dicere consules pro potestate ' vestra cogatis.' Qua voce audita, occasionem oblatam rati tribuni augendæ potestatis, secedunt, 35 proque collegio pro- Tribuni pl. nunciant, placere, consules senatui dicto audientes esse: si minantur 'adversus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in vin- sulibus. cula se duci eos jussuros.' Consules ab tribunis, quam ab senatu, vinci maluerunt; proditum a Patribus summi imperii jus, datumque sub jugum tribuniciæ potestati consulatum memorantes, siquidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules, et (quo quid ulterius privato timendum foret?) in vincula etiam duci possent. Sors, ut dictatorem diceret, (nam ne id quidem inter collegas convenerat) T. Quinctio evenit. is A. Postumium Tubertum, socerum suum, Postumius severissimi imperii virum, dictatorem dixit; ab eo L. Julius dictator. magister equitum est dictus. Simul edicitur et justitium : neque aliud tota urbe agi, quam bellum adparari: cognitio vacantium militiæ munere post bellum differtur. Ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et Hernicis Latinisque milites imperati. utrimque 36 enixe obeditum dictatori est.

XXVII. Hæc omnia celeritate ingenti acta: relictoque C. Julio consule ad præsidium urbis, et L. Julio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res, qua eguissent in castris, moraretur, dictator, 37 præeunte A. Cornelio pontifice maximo, 38 ludos magnos tumultus caussa vovit: profectusque ab urbe, diviso cum Quinctio consule exercitu, ad

35 Pro....collegio] Tanquam sententiam et jussum totius collegii tribunitii, congregati et præsentis. Eodem fere modo et sensu pro collegii sententia, infra c. 44.

36 Enixe] MSS. et vett. editi obnixe, probante Gronovio.

37 Præeunte] Vid. not. 8. ad c. 21. VOL. I.

supra.

38 Ludos Magnos] Memoravit Li. vius 1. 1. c. 35. ludos magnos a Tárquinii Prisci temporibus solennes annuos mansisse. Itaque hic intelligendi videntur ludi Magnis similes, qui iisdem diis, eodem apparatu fierent.

S

vinculcon

U. C. 324.
A. C. 428.

consulis

castra.

hostes pervenit. Sicut bina castra hostium, parvo inter se spatio distantia, viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste, dictator Tusculo, consul 39 Lanuvio, propiorem locum castris ceperunt. Ita quatuor exercitus, totidem munimenta planitiem in medio, non parvis modo excursionibus ad prolia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem, habebant. nec, ex quo castris castra conlata sunt, cessatum a levibus præliis est; facile patiente dictatore, conferendo vires spem universæ victoriæ, tentato paullatim eventu certaminum, suos præcipere. Itaque hostes, nulla 40 in proelio Obpugnata justo relicta spe, noctu adorti castra consulis, rem in casum ancipitis eventus committunt. Clamor subito ortus, non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. Ubi præsenti ope res egebant, consul nec animo defecit, nec consilio: pars militum portarum stationes firmant: pars corona vallum cingunt. In alteris apud dictatorem castris, quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur, quid opus facto sit. 41 misso extemplo ad castra subsidio, cui Sp. Postumius Albus legatus præficitur, ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat. Q. Sulpicium legatum præficit castris: M. Fabio legato adsignat equites. nec ante lucem movere jubet manum, inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. Omnia, quæ vel alius imperator prudens et inpiger in tali re præciperet ageretque, præcipit ordine atque agit. illud eximium consilii animique specimen, et neutiquam vulgatæ laudis, quod ultro ad obpugnanda castra hostium, unde majore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. qui, postquam intentos homines in eventum periculi alieni, pro se incautos Castra Æ- neglectis vigiliis stationibusque, est adortus, prius pene quorum ca- cepit castra, quam obpugnari hostes satis scirent. inde, fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat, capta hostium castra, nunciarique passim jubet.

piuntur.

Vincuntur hosteɛ.

XXVIII. Et jam lucescebat, omniaque sub oculis erant : et Fabius cum equitatu inpetum dederat, et consul eruptionem e castris in trepidos jam hostes fecerat. Dictator autem, parte altera subsidia et secundam aciem adortus, ciri deficit Gron. Crev.

39 Lanuvio] Optimi codices Lavinio. Lege Lavico. Vid. Raph. Fabretti primam Apolog. ad Gronovium, p. 116. HEAR

NIUS.

40* In prælio justo] In prælio quo explicatæ utrimque acies æquo campo

aperta vi congrederentur. Vid. not. 27. ad 1. 4.

41 Misso extemplo ad castra] Consulis. Quam vocem hic expressam cuperemus, ut sine qua, etsi non obscura, minus integra tamen et rotunda procedit oratio.

hostibus, qua viam fecerant: et consul legionesque Roma- U. C. 332. næ, qaum, quod tegumen modo omnis exercitus fuerat, A. C. 420. nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos obprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum. Diversi Volsci, hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus. qui quum sæpe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato, in orbem se tutabantur, nequaquam inulti. Nec pugnæ finis ante noctem fuit. consul quoque, nusquam remisso certamine, dum quidquam superfuit lucis, hostem tenuit: nox incertos diremit: tantusque ab inprudentia eventus utraque castra tenuit pavor, ut, relictis sauciis et magna parte inpe- Uterque dimentorum, ambo pro victis exercitus se in montes proximos reciperent. Tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est. 77 quo h quum circumsedentibus nunciatum esset, castra deserta esse, victos rati suos, et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit, fugerunt. Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit. 78 digressus deinde ipse cum paucis speculatum, quum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset, castra Volscorum deserta esse, lætus ab tumulo suos devocat, et in castra Romana penetrat. ubi quum vasta desertaque omnia, atque eamdem, quam apud hostes, fœditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, 79 quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.

XL. Jam eo fama pugnæ adversæ castrorumque' desertorum perlata erat: et ante omnia deplorati erant equites, non privato magis, quam publico, luctu: Fabiusque consul, terrore urbi quoque injecto, stationem ante portas agebat : quum equites, procul visi non sine terrore ab dubiis, quinam essent, mox cogniti, tantam ex metu lætitiam fecere, ut clamor urbem pervaderet gratulantium, salvos victoresque redisse equites: et ex moestis paullo ante domibus, quæ 80 conclamaverant suos, procurreretur in vias; pavidæque matres ac conjuges, oblitæ præ gaudio decoris, obviam agmini obcurrerent, in suos quæque, simul corpore atque animo vix præ gaudio compotes, effusæ. Tribunos plebi, qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, 81 quod ad quo del. Gron. Degressus Rup. k plebis Crev. 77 Quo quum circumsedentibus] Sic ac desperatis habuerant. MSS. omnes et veteres editi, teste Gronovio. Consentiunt tres e nostris. In vulgatis deest quo..

h

[ocr errors]

78 Digressus] Sigonius merito mallet degressus.

79 Quibus poterat] Vid. not. 15. ad c. 29. 1. 1.

80 Conclamaverant] Pro deploratis

Moris erat antiquis, antequam mortuos sepulcro conderent, ter eorum nomina magna voce inclamare. Virgil. vi. Æn. v. 506. Et magna Manes ter voce vocavi. Inde conclamari dicuntur ii, qui mortui creduntur.

81 Quod ad Veios] Quinto ante anno. Vid, supra c. 31.

exercitus castra dese

rit.

A. C. 428.

U. C. 324. præsidio, victorem securi percussum tradunt. 44 Nec libet credere; et licet, in variis opinionibus. et argumento est, quod imperia Manliana,' 45 non Postumiana,' adpellata sint: quum, qui prior auctor tam sævi exempli foret, 46 occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit. 47 Imperioso' quoque Manlio cognomen inditum: Postumius nulla tristi nota est insignitus. C. Julius consul ædem Apollinis, absente collega, sine sorte dedicavit : ægre id passus Quinctius, quum, dimisso exercitu, in urbem redisset, nequidquam in senatu est conquestus. Insigni magnis rebus anno additur, Karthagini- nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quod 48 Karenses in Si- thaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones ciliam traji- Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum trajecere.

ciunt.

U. C. 325.

A. C. 427. L. Papirio, L. Julio Coss.

XXX. Agitatum in urbe ab tribunis plebis, ut tribuni militum consulari potestate crearentur; nec obtineri potuit. Consules fiunt L. Papirius Crassus, L. Julius. Æquorum legati foedus ab senatu cum petissent, et pro fœdere deditio ostentaretur, inducias annorum octo inpetraverunt. Volscorum res, super acceptam in Algidó cladem, pertinaci certamine inter pacis bellique auctores, in jurgia et seditiones versa. Undique otium fuit Romanis. 49 Legem de multarum æstimatione pergratam populo, quum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi U. C. 326. præoccupaverunt ferre. Consules L. Sergius Fidenas iterum, Hostus Lucretius Tricipitinus. Nihil dignum dictu actum his consulibus. Secuti eos consules A. Cornelius Cossus, T. Quinctius Pennus iterum. Veientes in agrum

A. C. 426.
L. Sergio

II. Hosto
Lucretio
Coss.

44 Nec libet credere; et licet] Nec libet credere, et licet non credere, quum non omnes in id consentiant scriptores, sed aliqua sit inter eos opinionum varietas.

45 Non Postumiana] Postumiana tamen imperia memorat A. Gell. 1. 1. c. 13.

46 Occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit] Prior habere, et sibi quodammodo asserere debuerit titulum, quo crudelitas ejus insigniretur et notaretur ad posteros.

47 Imperioso] L. Manlius, Torquati, qui filium occidit, pater, Imperiosus cognominabatur, ipso Livio teste, 1. vii. 3. et 4. Torquatus ergo hæreditarium Imperiosi cognomen habuit a patre.

48 Carthaginienses.... tum primum] Herodotus I. VII. narrat Amilcarem, ducem, sive, ut ipse vocat, regem Carthaginiensium, cum trecentis millibus hominum in Sicilia cæsum a Gelone

Syracusanorum rege, eodem die, quo Xerxes apud Salamina devictus est, ac proinde quinquagesimo circiter ante hos consules anno.

49 Legem de mulctarum æstimatione] Constat inter scriptores omnes qui de mulctis egerunt, illas primo dictas fuisse certi numeri ovium et boum. Constat quoque lege cautum postea, ut boves ovesque pecunia æstimarentur: boves quidem centenis assibus, id est, una uncia argenti Parisiensi, cum duobus, ut vocant, grossis: oves autein denis, id est, uno argenti grosso. De reliquis, quo scilicet tempore, et a quibus latæ sint de mulctis leges, magna dissensio est. Lata hoc anno lex, quum ad mulctarum æstimationem pertinuisse dicatur, videtur egisse de aestimandis pecunia bubus et ovibus, quorum mulc

ta dicebatur. Vid. Dion. 1. x. A. Gell. 1. XI. c. 1. Plut. in Popl. et Festum. ad vocem peculatus.

50

Romanum excursiones fecerunt. Fama fuit, quosdam ex U. C. 327. Fidenatium juventute participes ejus populationis fuisse: A. C. 425. A. Cornelio, cognitioque ejus rei L. Sergio, et Q. Servilio, et Mam. T. Quinctio Emilio permissa. Quidam Ostiam relegati, quod, cur per II. Coss. eos dies a Fidenis afuissent, parum constabat. colonorum additus numerus, agerque iis bello interemtorum adsignatus. Siccitate eo anno plurimum laboratum est: nec cœ- Siccitas. lestes modo defuerunt aquæ, sed terra quoque, ingenito humore egens, vix ad perennes subfecit amnes. defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem siti pecorum morientium dedit: scabie alia absumta: vulgatique" contactu in homines morbi, et primo in agrestes ingruerant servitiaque. urbs deinde inpletur. Nec corpora modo adfecta taboo, sed animos quoque multiplex religio, et pleraque ex- Externa suterna, invasit ; novos ritus 51 sacrificandi P vaticinando in- perstitio. ferentibus in domos, quibus quæstui sunt capti superstitione animi: 52 donec publicus jam pudor ad primores civitatis pervenit, cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis Deum exposcendæ. Datum inde negotium ædilibus, ut animadverterent, ne qui, nisi Romani Dii, neu quo alio more, quam patrio, colerentur. Iræ adversus Veientes in insequentem annum, C. Servilium U. C. 328. Ahalam, L. Papirium Mugillanum consules, dilatæ sunt. A. C. 424. Tunc quoque, ne confestim bellum indiceretur, neve exer- L. Papirio citus mitterentur, religio obstitit. feciales prius mittendos II. Coss. ad res repetendas censuere. Cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat: induciæque inde, non pax facta: quarum et dies exierat, et ante diem rebellaverant. Missi tamen feciales: nec eorum, quum more patrum jurati repeterent res, verba sunt audita. Controversia inde fuit, utrum populi jussu indiceretur bellum, Veientibus an satis esset senatusconsultum. Pervicere tribuni, denun- bellum inciando inpedituros se delectum, ut 53 consules de bello ad populum ferrent. omnes centuriæ jussere. In eo quoque plebs

n vulgarique Gron. Crev. • tabe MS. Veith.

50 Novos ritus sacrificandi vaticinando inferentibus per domos] Circumeuntibus domos, et in eas inferentibus per vaticinationem, tanquam divinitus mente monita, novos sacrificandi ritus.

51 Sacrificandi] Hæc emendatio nititur auctoritate librorum Sigonianorum, duorum MSS. Hearnii, nostrorum omnium, denique editionum Andreæ et Campani. Vulgo sacrificando.

52 Donec publicus jam pudor] Donec pudor jam pro republica, i. e. pudor de hac fœditate superstitionis, cujus

P sacrificando Gron.

dedecus jam ad rempublicam, non pri-
vatos modo, pertinebat, ad primores
civitatis pervenit. Sic in re plane simili,
XXV. 1. Deinde ad Patres etiam et ad
publicam querimoniam excessit res.

53 Consules] MSS. et vett. editi magno
consensu habent, teste Gronovio, Ut
Quintius consul....ferret. Cui lectioni
consonat id quod initio statim c. seq.
legitur, Quintium tribunum militum ex
consulatu creatum esse. At vero supra
consules in hunc annum editi sunt C.
Servilius, et L. Papirius. Hoc unum

C. Servilio,

dictum.

« PoprzedniaDalej »