Obrazy na stronie
PDF
ePub

cuntur. quibus indictis, extemplo, quicumque aliquid sedi- U. C. 310. tiose dixerat, aut fecerat, 37 quam maxime tribunicii, et A. C. 442. prensare homines, et concursare toto foro candidati cœpere: ut patricios desperatio primo, irritata plebe, adipiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione reipublicæ viderentur. Eventus eorum comitiorum docuit, alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios, secundum deposita certa- U. C. 311. mina, incorrupto judicio esse: tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, 38 quod ratio habita plebeiorum esset. Hanc modestiam æquitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quæ tum " populi universi fuit?

A. C. 441.

Tribb. Mil.

VII. 39 Anno trecentesimo decimo, quam urbs Roma condita erat, primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. A. SemproCæcilius; quorum in magistratu concordia domi pacem nio, &c. etiam foris præbuit. Sunt, qui propter adjectum Equorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine mentione promulgatæ legis de consulibus creandis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos. Non tamen pro firmato jam stetit magistratus ejus jus; quia tertio mense, qua m inierunt, augurum decreto, perinde ac vitio creati, honore abiere; quod C. Curtius, qui comitiis eorum præfuerat, parum recte 40 tabernaculum cepisset. Legati ab Ardea Ro

a tunc Gron. Crev.

37 Quam maxime] Omnes scripti nostri, ut et veteres libri quos vidit Sigonius, adjiciunt hunc ante vocem quam. Fortasse dederat Livius: qui cunque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunitii.

38 Quod ratio habita plebeiorum esset] Quod plebeii admissi ad petendum magistratum essent, tanquam legitimi candidati.

39 * Anno trecentesimo decimo.... primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt] Hic rursum dissident numeri nostri a Livianis. Sed in his interdum Livius haud facile secum ipse conciliatur. + Hos tribunos militum iniisse quidem magistratum anno 310. sed eum gessisse anno 311. existimat Dodwellus, diss. x. de Cyclis Rom. sect. 86. Parum, ut nobis videtur, ad Livii mentem, qui nusquam in consuli

bus, et illis magistratibus quorum nomine
annus insigniebatur, distinguit annum
initi ab anno gesti magistratus. Sed et
si annus trecentesimus alter, debet intel-
ligi, ut probavimus in notą 39. ad III.
33. trecentesimus primus, sed exiens, ita
ut trecentesimo secundo magistratum
gesserint primi Decemviri, hic annus,
quo et ineunt et gerunt magistratum
primi tribuni militares, erit ipse trecen-
tesimus decimus. Servavimus tamen in
margine annum eum quem vult Dod-
wellus, vitandæ confusionis causa.

40 Tabernaculum cepisset] Comitiorum
centuriatorum causa exercitus impera-
batur, civesque omnes armati sub signis,
in suis quique centuriis, in campum
Martium conveniebant. Is igitur ma-
gistratus, qui comitiis præerat, taberna-
culum, tanquam dux exercitus, extra
pomoerium capiebat. In eo autem ca❤

Dictator
Mam.
Æmilius.

U. C. 318. que ex civibus amissis dolor, quam lætitia fusis hostibus A. C. 434. fuit. et senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam. Æmilium jussit. Is magistrum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente juvenem, dixit. Ad delectum a consulibus habitum centuriones veteres belli periti adjecti, et numerus amissorum proxima pugna expletus. Legatos Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator jussit. 88 Quum potestas major, tum vir quoque potestati par, hostes ex agro Romano trans Anienem submovere, 89 collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt, referentes castra: nec ante in campos 90 degressi sunt, quam legiones auxilio Faliscorum venerunt. Tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita. et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, 92 qua sequi munimento poterat, vallo interposito. postero die in aciem eduxit.

91

XVIII. Inter hostes variæ fuere sententiæ. Faliscus, procul ab domo militiam ægre patiens, satisque fidens sibi, poscere pugnam: Veienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse. Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit. Dictatori ac Romanis, quod detrectasset pugnam hostis, animi accessere: posteroque die, jam militibus castra urbemque se obpugnaturos frementibus, ni copia pugnæ fiat, utrimque acies inter cum sociis bina castra in medium campi procedunt. Veiens, multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur, post montes circummisit. Trium populorum exercitus ita stetit instructus, ut dextrum cornu Veientes,

Veientes

pugnant adversus Ro

manos.

* fuere varie Gron. Crev.

88 Quum potestas major] Hæc duo, nempe potestatis dictatoria, quæ major est consulari, terror, et virtus Mam. Emili tantæ potestati par, tantum vel sola fama valuere, ut hostes recederent ex agro Romano trans Anienem, et referentes castra, ceperint colles inter Fidenas atque Anienem.

89 Collesque] Doctissimus Perizonius in nota ad XXVIII. 12. infra, editionis Gronovianæ anni 1679. legendum putat colles qui; rò qui refert ad hostes, qui ceperunt colles: ita ut idem sensus remaneat, quem modo exposuimus, sed structura orationis meliorem in formam redigatur. Nec offendere debet pronomen postpositum. Nam, ut observat idem Perizonius, id familiare est Livio. Sic 1. v. c. 14. comitiis, auspicato que

fierent: et 1. XLII. c. 1. per oppida, iter qua faciendum erat: et eodem 1. c. 19. qui regum suam, Persei qui secuturi amicitiam esset: et XLV. 12. redde responsum, senatui quod referam. Tò qui in hunc modum postpositum sæpe abiit in particulam que, ut hoc loco, ut aliis, quos ex Perizonii mente et monitu refingendos designabimus lectori.

90 Degressi] Sic bene Sigonius pro digressi.

91 Legiones] Legiones Faliscorum venerunt auxilio Fidenatibus.

92 Qua sequi] Vallo interposito in eo loco, ad quem usque sequi ripas utriusque amnis poterat muniendo et castra metando; quo ripa utriusque amnis non ita divergebant, ut non posset secundum eas castra protendere,

[ocr errors]

sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent. Dicta- U. C. 318.1 tor dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem A. C. 434.Capitolinus Quinctius intulit signa. ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. Parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris, et dictatore arcem Romanam respectante, ut ab auguribus, 98 simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur sigQuod simul conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit. secuta peditum acies ingenti vi conflixit. Nulla parte legiones Etrusca sustinuere inpetum Romanorum. eques maxime resistebat; equitumque longe fortissimus ipse rex, ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis, trahebat certamen.

num.

8

occidit.

XIX. Erat tum inter equites tribunus militum A. Corne- Cossus relius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viri- gem eorum bus par, memorque generis, quod, amplissimum acceptum, majus auctiusque reliquit posteris. is quum ad inpetum Tolumnii, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas, insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, 'Hiccine est,' inquit, 'ruptor fœderis humani, violatorque gentium juris? Jam ego hanc mactatam victimam, (si modo sancti quidquam in terris esse Dii volunt) 'legatorum Manibus dabo.' Calcaribus subditis, infesta cuspide in unum fertur hostem. quem quum ictum equo dejecisset, confestim et ipse hasta innisus se in pedes excepit. Adsurgentem ibi regem umbone resupinat, repetitumque sæpius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui detracta spolia; caputque abscisum victor spiculo gerens, terrore cæsi regis hostes fundit. Ita equitum quoque fusa acies, quæ una fecerat an- Vincuntur. ceps certamen. Dictator legionibus fugatis " instat, et ad castra compulsos cædit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. montes. Cossus, Tiberim cum equitatu transvectus, ex agro Veientano ingentem detulit prædam ad urbem. Inter proelium et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum, ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam. Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit: intentos deinde hostes in vallum, egressus 94 dextra principali, cum triariis repente invadit. quo pavore injecto, cædes minor, quia pauciores erant; fuga non minus trepida, quam in acie, fuit.

XX. Omnibus locis re bene gesta, dictator senatuscon- Dictator triumphat.

subi Gron. Crev. Quod simul ubi MS. Veith.
" fugatis legion. Eæd.

u

t abscissum Gron. Crev.

eorum vel volatu, vel cantu, felix aliquod
augurium obtigit.

93 * Simul aves rite admisissent] Simul auspicia secunda contigissent. Eadem locutio reperitur supra 1. 36. Aves admittere vel addicere dicuntur, quum ex c. 5. L. III.

94 Dextra principali] Vid. not. 15, ad

U. C. 312. curationem intuentes, ne in parvis quoque rebus incommode A. C. 440. adversarentur, haud sane tetendere. Quum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu 57 dubitabatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis præfecit. Censores ab re adpellati sunt.

Ardeatium intestinæ discordiæ.

Ardeam obsident Volsci.

IX. Dum hæc Romæ geruntur, legati ab Ardea veniunt, pro veterrima societate renovatoque foedere recenti, auxilium prope eversæ urbi inplorantes. Frui namque pace, optimo consilio cum populo Romano servata, per intestina arma non licuit; quorum caussa atque initium traditur ex certamine factionum ortum: quæ fuere eruntque pluribus populis magis exitio, quam bella externa, quam fames morbive, quæque alia in Deum iras, velut ultima publicorum malorum, vertunt. Virginem plebeii generis, maxime forma notam, petiere juvenes alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi ejusdem corporis erant; nobilis alter, nulla re, præterquam forma, captus. adjuvabant eum optimatium studia, per quæ in domum quoque puellæ certamen partium penetravit. nobilis superior judicio matris esse, quæ quam splendidissimis nuptiis jungi puellam volebat. tutores, in ea quoque re partium memores, ad suum tendere. Quum res peragi intra parietes nequisset, ventum in jus est. postulatu audito matris tutorumque, magistratus secundum parentis arbitrium dant jus nuptiarum. sed vis potentior fuit. namque tutores, inter suæ partis homines de injuria decreti palam in foro concionati, manu facta virginem ex domo matris rapiunt. adversus quos infestior coorta optimatium acies sequitur accensum injuria juvenem. fit prælium atrox. Pulsa plebs, nihil Romanæ plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodam capto, in agros optimatium cum ferro ignique excursiones facit. 58 urbem quoque, omnis etiam expertem ante certaminis, multitudine opificum ad spem prædæ evocata, obsidere parat. nec ulla species cladesque belli abest; 59 velut contacta civitate rabie duorum juvenum, funestas nuptias ex occasu patriæ petentium. Parum parti utrique domi armorum bellique est visum. optimates Romanos ad auxilium urbis obsessæ, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos exciverer

r excitavere Gron.

57 Dubitatur] Vulgo dubitabatur: ridicule. Non enim poterat tunc recenti re dubitari. Emendavimus ex uno e regiis codd. et editione Andreæ.

58 Urbem quoque omnis etiam expertem ante certaminis] Nulla nimirum pars damni adhuc pervenerat ad urbem, id est, ad muros et edificia, Ceterum

particulæ quoque, etiam, hic inculcatæ merito displicere possunt. Sorbonicus codex habet omnis et expertem. Libenter deleremus sive et, sive etiam.

59 Velut contacta civitate rabie] Velut si duorum juvenum rabies toti se eivitati per contagionem infudisset.

tam veteres annales, quodque magistratuum libri, quos U. C. 318. linteos in æde repositos Monetæ Macer Licinius citat A. C. 434. idemtidem auctores, 8 nono post demum anno cum T. Quinctio Penno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est. nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri posset, quod inbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit: adeo ut quidam annales, * velut funesti, nihil præter nomina consulum subgerant. Tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet; eodem anno magistrum equitum: quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem. 5 ea libera conjectura est. Sed (ut ego arbitror) vana ver

existimatio communis omnibus est, i. e. cuilibet de eo suam existimationem, sive suum judicium interponere licet. Sed in decimum post annum rejici spolia non possunt. Nam, præter consensum scriptorum omnium, qui in hunc, in quo nunc versamur, annum ea contulerunt, etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum, i. e. decimum post annum, transferri posset, quod imbelle triennium circa illud tempus, quo Cossus consul fuisse memoratur in annalibus ac libris magistratuum, fuit. Particulam si pro un non raro usurpat Livius, ut observabimus ad XXXI. 9. Ceterum longe aliter Livium de spoliis Cossi opimis sensisse, quam hic præ se ferat, vel ex eo patet, quod infra c. 32. in oratione Mam. Emilii dictatoris Cossus adhuc dicatur tribunus militum spolia opima Jovis Feretrii templo intulisse.

2 Tam veteres] Valde veteres. forte magis placebit resecare tam.

*Nisi

3 Nono] Hoc a Sigonio est, quum prius legeretur septimo. Perizonius in Animadv. Hist. c. 7. mallet decimo, quae scriptura propius accedit ad Tò septimo. Quod si admittatur, in nume randis decem annis hic ipse annus includendus erit.

4 Velut funesti] Quasi ob crebra funera moestitiam præferentes.

5 Ea libera conjectura est] In his, quæ proxime præcedunt, novam attulit conjecturam nimirum, ut Cossus ma. gister equitum tertio ab consulatu anno spolia opima cepisse dicatur. Ea, inquit, libera conjectura est: i. e. per me licet hanc conjecturam, qui voluerit, amplectatur. Hoc autem dicit, non quod illam probabilem ducat, quippe quam mox refellet; sed ut significet se non

esse in mora, quominus ea utatur, si
cui libuerit. Mox transit ad illam
refellendam. Sed, ut ego arbitror, in-
quit, vana versare in omnes opiniones
licet quasi diceret, hoc nempe usu
venit, simul atque a veritate recessum
est, ut, tanquam sine duce, in quæli-
bet opinionum commenta divagentur
conjecturæ. Versari sane et quasi
circumagi in quascunque opiniones,
meo quidem judicio, possunt res va
næ, ac nullo veritatis fundamento
subnixæ: qualia sunt ea quacun-
que de spoliis opimis a Cosso non
consule detractis jactabuntur; quæ
quidem certissime vana sunt, quum
is qui pugnam edidit, recentibus spoliis
in sacra sede positis... sese consulem
scripserit. Illa tamen inscriptio non
plane litem secundum Augustum dabat.
Observat enim Perizonius lib. et cap.
supra memoratis, admodum verisimile
esse illam ab Cossi posteris potius,
quam ab ipso Cosso positam fuisse
Deinde probat idem hunc apud Ro-
manos morem obtinuisse, ut in monu-
mentis quæ ad gloriam alicujus cele-
brandam destinarentur, si ille consul
fuisset, nominibus ejus adjungeretur
titulus consulatus. Credamus itaque
Livio et Augusto, neque enim tantis
testibus facile abroganda fides, hane
de qua agimus inscriptionem hoc fere
modo se habuisse : A CORNELIUS
Cossus cONSUL SPOLIA OPima cepit,
&c. Illa inscriptio non ideo conjicie
bat necessario in unum eumdemque
annum Cossi spolia opima, ejusque
consulatum: sed declarabat tantum-
modo, eum et consulem fuisse, et
spolia opima cepisse; hoc est, duplici
nomine clarum haberi, quod et ma-
gistratu amplissimo functus esset, et

« PoprzedniaDalej »