Obrazy na stronie
PDF
ePub

cuntur. quibus indictis, extemplo, quicumque aliquid sedi- U. C. 310. tiose dixerat, aut fecerat, 37 quam maxime tribunicii, et A. C. 442. prensare homines, et concursare toto foro candidati cœpere: ut patricios desperatio primo, irritata plebe, adipiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. postremo coacti tamen a primoribus. petiere, ne cessisse possessione reipublicæ viderentur. Eventus eorum comitiorum docuit, alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios, secundum deposita certa- U. C. 311. mina, incorrupto judicio esse: tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset. Hanc modestiam æquitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quæ tum" populi universi fuit?

38

A. C. 441.

nio, &c.

Tribb.

VII. 39 Anno trecentesimo decimo, quam urbs Roma condita erat, primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. A. SemproCæcilius; quorum in magistratu concordia domi pacem mobb. Mil. etiam foris præbuit. Sunt, qui propter adjectum Equorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine mentione promulgatæ legis de consulibus creandis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos. Non tamen pro firmato jam stetit magistratus ejus jus; quia tertio mense, qua m inierunt, augurum decreto, perinde ac vitio creati, honore abiere; quod C. Curtius, qui comitiis eorum præfuerat, parum recte 40 tabernaculum cepisset. Legati ab Ardea Ro

a tunc Gron. Crev.

37 Quam maxime] Omnes scripti nostri, ut et veteres libri quos vidit Sigonius, adjiciunt hunc ante vocem quam. Fortasse dederat Livius: quicunque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunitii.

38 Quod ratio habita plebeiorum esset] Quod plebeii admissi ad petendum magistratum essent, tanquam legitimi candidati.

39 Anno trecentesimo decimo.... primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt] Hic rursum dissident numeri nostri a Livianis. Sed in his interdum Livius haud facile secum ipse conciliatur. Hos tribunos militum iniisse quidem magistratum anno 310. sed eum gessisse anno 311. existimat Dodwellus, diss. x. de Cyclis Rom. sect. 86. Parum, ut nobis videtur, ad Livii mentem, qui nusquam in consuli

bus, et illis magistratibus quorum nomine
annus insigniebatur, distinguit annum
initi ab anno gesti magistratus. Sed et
si annus trecentesimus alter, debet intel-
ligi, ut probavimus in notą 39. ad III.
33. trecentesimus primus, sed exiens, ita
ut trecentesimo secundo magistratum
gesserint primi Decemviri, hic annus,
quo et ineunt et gerunt magistratum
primi tribuni militares, erit ipse trecen-
tesimus decimus. Servavimus tamen in
margine annum eum quem vult Dod-
wellus, vitandæ confusionis causa.

40 Tabernaculum cepisset] Comitiorum
centuriatorum causa exercitus impera-
batur, civesque omnes armati sub signis,
in suis quique centuriis, in campum
Martium conveniebant. Is igitur ma-
gistratus, qui comitiis præerat, taberna-
culum, tanquam dux exercitus, extra
pomoerium capiebat. In eo autem ca-

U. C. 311. mam venerunt, ita de injuria querentes, ut, si demeretur ea, A. C. 441. in fœdere atque amicitia mansuros, restituto agro, adpare

[ocr errors]

ret. Ab senatu responsum est, judicium populi rescindi ab
" senatu non posse, præterquam quod nullo nec exemplo nec
'jure fieret, concordiæ etiam ordinum caussa. Si Ardeates
41sua tempora exspectare velint, arbitriumque senatui levandæ
'injuriæ suæ permittant, fore, ut postmodo gaudeant, se iræ
'moderatos; sciantque, Patribus æque curæ fuisse, ne qua
' injuria in eos oriretur, ac ne orta diuturna esset.' Ita legati,
quum 42 se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi.
Patricii, quum sine 43 curuli magistratu respublica esset, coïere,
et interregem creavere. contentio, consulesne, an tribuni
militum crearentur, in interregno rem dies complures tenuit.
Interrex ac senatus, consulum comitia; tribuni plebis et
plebs, tribunorum militum ut habeantur, tendunt. Vicerunt
Patres, quia et plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura
honorem, frustra certare supersedit: et principes plebis ea
comitia malebant, quibus non haberetur ratio sui, quam qui-
bus ut indigni præterirentur. tribuni quoque plebis cer-
tamen sine effectu in beneficio apud primores Patrum reli-
quere. T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L.
Papirium Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. His
consulibus cum Ardeatibus foedus renovatum est. idque
monumenti est, consules eos illo anno fuisse, qui neque in
annalibus priscis, neque in libris magistratuum inveniuntur.
credo, quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo, per-
inde ac si totum annum in imperio fuerint, 45 subfectis his
consulibus, prætermissa nomina consulum horum. 46 Licinius

o postmodum Gron. Crev.

Piendo quædam observari oportebat, quæ
si minus rite acta essent, quidquid co-
mitiis illis jussum erat, pro irrito habe-
batur. Insigne exemplum vide apud
Cic. 1. 11. de Nat. deor. n. 10. et 11.
Plutarchus qui in vita Marcelli eamdem
illam rem a Cicerone memoratam paulo
aliter narrat, tabernaculum capi scribit
ad sumenda auspicia.

41 Sua tempora] Opportuna senatui
Romano tempora.

42 Se rem integram relaturos] Se negotium hoc de integro, et nova deliberatione perpendendum civibus suis per

missuros.

43 Curuli magistratu] Curules magistratus ii fuere qui sella curuli utebantur: quales tum dictatores, consules, tribuni militares; postea censores, prætores, ædiles curules. De sella curuli vid. not. 58. ad c. 8. 1. 1.

44 * Certamen sine effectu in benefi

cio apud primores Patrum reliquere] Voluerunt beneficii loco haberi & primoribus Patrum quod certamen sine effectu reliquissent, nec rem tentatam urgere perseverassent.

45 Suffectis his consulibus, prætermissa nomina consulum horum] Totum hoc additamentum suffectis his consulibus a mala manu esse nobis videtur. Sine eo constat optime sua orationi claritas; et ingrata est repetitio, his consulibus.... consulum horum.

46 Licinius Macer] Scriptor et alibi sæpe Livio memoratus. Eum Vossius, 1. 1. de Histor. Lat. c. 10. suspicatur eumdem esse qui a Cicerone prætore jamjam damnandus repetundarum, ut narrabitur libro C. capp. 6. et 7. mortem sibi ipse conscivit: non spernendum oratorem, Cicerone judice in Bruto n. 238. patrem insignis oratoris, Licinii Calvi. Certe hunc de quo Livius agit

Macer auctor est, et in foedere Ardeatino, et in 47 linteis libris 48 ad Monetæ inventa. Et foris, quum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.

VIII. Hunc annum (seu tribunos modo, seu tribunis sub- U. C. 312. fectos consules quoque habuit) sequitur annus haud dubiis A. C. 440. M. Geganio consulibus, M. Geganio Macerino iterum, T. Quinctio II. T. 49 Capitolino quintum consulibus. Idem hic annus censuræ Quinctio initium fuit, rei a parva origine ortæ : quæ deinde tanto V. Coss. incremento aucta est, ut morum disciplinæque Romanæ Censuræ penes eam regimen, senatus equitumque centuriæ P, decoris initium. dedecorisque discrimen sub ditione ejus magistratus, 50 publicorum jus privatorumque locorum 451 vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent. Ortum autem initium rei est, quod in populo, 52 per multos annos incenso, neque differri census poterat, neque consulibus, quum tot populorum bella inminerent, 53 operæ erat id negotium agere. 54 Mentio inlata ab senatu est,' Rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere: cui scriba'rum ministerium, 55 custodiæque et tabularum cura, cui 56 ar'bitrium formulæ censendi subjiceretur.' Et Patres, quamquam rem parvam, tamen, quo plures patricií magistratus in republica essent, læti accepere: id, quod evenit, futurum credo etiam rati, ut mox opes eorum, qui præessent, ipsi honori jus majestatemque adjicerent. Et tribuni, (id quod tunc erat) magis necessariam, quam speciosi ministerii proP centuriarum MS. Veith,

historiarum scriptorem, fuisse perantiquæ, ut inter plebeios, nobilitatis constat ex 1. VII. infra, c. 9.

47 Linteis libris] In quos magistra tuum nomino referebantur, ut apparet ex capp. 13. et 20. infra. Unde mirum videtur quonam modo Livius paulo ante scribere potuerit horum consulum nomina in magistratuum libris non inveniri, quæ in linteis libris exstare non negat. Sed nimirum libros linteos non inspexerat Livius, nec fortasse ii jam exstabant quum ille scriberet; in iis autem magistratuum libris quos adire potuerat, nomina horum consulum non comparebant.

48 Ad Moneta] De æde Monetæ vid. 1. VII. c. 28.

49 Capitolino quintum consulibus] Recte observat Gronovius ultimam vocem va

care.

50 Publicorum jus privatorumque locorum] Censorum erat urbis templa, vias, aquas tueri: cavere ne privati loca quæ publici essent juris, occuparent, et occupata repetere ac vindicare.

51 Vectigalia] Sigonius edi jussit et

q ins. et Gron.

vectigalia: sed copulativam respuunt
omnes nostri codd.

52 Per multos annos] Per septemdecim
annos: nempe a consulatu Q. Fabii et
L. Cornelii, quod diserte testatur Dio-
nysius 1. XI.

53 Opera erat] Operæ pretium erat, vacabat. Vid. 1. 24.

54 Mentio illata ab senatu est] Lege cum Pighio: mentio illata ab consulibus, sive potius ab iis, nam consules in superiore periodo appellati sunt, in senatu est. Certe vulgata lectio aliquid habet, quod offendere debeat. Si enim mentio illata ab senatu est, quonam modo paulo infra Patres dici possunt eam rem læti accepisse.

55 Custodiaque et tabularum cura] Hic subest aliquid mendi. Vel dele voculam et ; vel scribe custodiaque tabularum et cura.

56 Arbitrium formula censendi] Jus statuendi qua formula, i. e. qua ratione quisque censendus esset; quam in tribum, quam in centuriam referendus: quomodo æstimandus cujusque census, &e.

U. C. 312. curationem intuentes, ne in parvis quoque rebus incommode A. C. 440. adversarentur, haud sane tetendere. Quum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu 57 dubitabatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis præfecit. Censores ab re adpellati sunt.

Ardeatium intestina discordiæ.

IX. Dum hæc Romæ geruntur, legati ab Ardea veniunt, pro veterrima societate renovatoque foedere recenti, auxilium prope eversæ urbi inplorantes. Frui namque pace, optimo consilio cum populo Romano servata, per intestina arma non licuit; quorum caussa atque initium traditur ex certamine factionum ortum: quæ fuere eruntque pluribus populis magis exitio, quam bella externa, quam fames morbive, quæque alia in Deum iras, velut ultima publicorum malorum, vertunt. Virginem plebeii generis, maxime forma notam, petiere juvenes alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi ejusdem corporis erant ; nobilis alter, nulla re, præterquam forma, captus. adjuvabant eum optimatium studia, per quæ in domum quoque puellæ certamen partium penetravit. nobilis superior judicio matris esse, quæ quam splendidissimis nuptiis jungi puellam volebat. tutores, in ea quoque re partium memores, ad suum tendere. Quum res peragi intra parietes nequisset, ventum in jus est. postulatu audito matris tutorumque, magistratus secundum parentis arbitrium dant jus nuptiarum. sed vis potentior fuit. namque tutores, inter suæ partis homines de injuria decreti palam in foro concionati, manu facta virginem ex domo matris rapiunt. adversus quos infestior coorta optimatium acies sequitur accensum injuria juvenem. fit prolium atrox. Pulsa plebs, nihil Romanæ plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodam capto, in agros optimatium cum ferro ignique excursiones facit. 58 urbem quo

omnis etiam expertem ante certaminis, multitudine opificum ad spem prædæ evocata, obsidere parat. nec ulla species cladesque belli abest; 59 velut contacta civitate rabie duorum juvenum, funestas nuptias ex occasu patriæ petentium. Parum parti utrique domi armorum bellique est visum. optimates Romanos ad auxilium urbis obsessæ, Ardeam plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos exciverer

obsident Volsci.

r excitavere Gron.

57 Dubitatur] Vulgo dubitabatur: ridicule. Non enim poterat tunc recenti re dubitari. Emendavimus ex uno e regiis codd. et editione Andreæ.

58 Urbem quoque omnis etiam expertem ante certaminis] Nulla nimirum pars damni adhuc pervenerat ad urbem, id est, ad muros et aedificia, Ceterum

particulae quoque, etiam, hic inculcata merito displicere possunt. Sorbonicus codex habet omnis et expertem. Libenter deleremus sive et, sive etiam.

59* Velut contacta civitate rabie] Velut si duorum juvenum rabies toti se civitati per contagionem infudisset.

Priores Volsci, duce Equo Cloelio, Ardeam venere, et U. C. 312. moenibus hostium vallum objecere. Quod ubi Romam est A. C. 440. nunciatum, extemplo M. Geganius consul, cum exercitu profectus, tria millia passuum ab hoste locum castris cepit, præcipitique jam die curare corpora milites jubet. quarta deinde vigilia signa profert: cœptumque opus adeo adproperatum est, ut, sole orto, Volsci firmiore se munimento ab A Romanis Romanis circumvallatos, quam a se urbem, viderent. et alia obsidentur. parte consul muro Ardea 6 brachium injunxerat; qua* ex oppido sui commeare possent.

X. Volscus imperator, qui ad eam diem, non commeatu præparato, sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam septus vallo repente inopem omnium rerem videt, ad conloquium consule evocato, 'si solvendæ obsidionis caussa venerit Romanus, abducturum se 'inde Volscos,' ait. Adversus ea consul, 'victis conditiones ac'cipiendas esse, non ferendas,' respondit ; neque, ut venerint ' ad obpugnandos socios populi Romani suo arbitrio, ita abi" turos Volscos esse. Dedi imperatorem, arma poni,' jubet, 'fatentes victos se esse, et imperio parere. aliter, tam abeun'tibus, quam manentibus, se hostem infensum, victoriam po'tius ex Volscis, quam pacem infidam, Romam relaturum.' 61 Volsci exiguam spem in armis, alia undique abscissa, quum Victi, deditentassent, præter cetera adversa loco quoque iniquo ad pugto duce, sub jugum mitnam congressi, iniquiore ad fugam, quum ab omni parte ca- tuntur. derentur, ad preces a certamine versi, dedito imperatore traditisque armis, sub jugum missi, cum singulis vestimentis ignominiæ cladisque pleni dimittuntur. et, quum haud procul urbe Tusculo consedissent, vetere Tusculanorum odio inermes obpressi dederunt pœnas, vix nunciis cædis relictis. 62 Ro- Ardea res manus Ardeæ turbatas seditione res, principibus ejus mo- compositæ. tus securi percussis, bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis, composuit: demtamque injuriam judicii tanto beneficio populi Romani Ardeates credebant; senatui superesse aliquid ad delendum publicæ avaritiæ monumentum videbatur. Consul triumphans in urbem redit, Cloelio duce Volscorum ante currum ducto, prælatisque spoliis, quibus dearmatum exercitum hostium sub jugum miserat. Æquavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati gloriam collega: 63 quiab concordiæ pacisque domesticam

$ Cluilio Gron. Crev. venerunt Gron. venerant Crev. "prof. inde mille pass. MS. Veith. * brachium immiserat ; quo ex MS. Veith. y et del. Crev. z add. Consul Gron. a rediit Cluilio Volscorum duce Gron. Crev. b qui Crev. 60 Brachium] Vallum pertingens a scissa, quum tentassent. castris Romanis ad urbem. Vid. Lips. 1. 11. Poliorcet. dial. 2.

61 Volsci] Volsci exiguam spem quam habebant in armis, alia spe undique ab. VOL. I.

62 Romanus Ardea] Hic editi addebant vocem consul: sed eam ignorant omnes scripti.

63 Qui concordia.] Duo e nostris que,

R

« PoprzedniaDalej »