Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pro lege de Coss, ple betis.

.

in mo paterentur. quia tum

2 Tineum concessum esse. 11 Fibase, I can re tribunos plebis et

me miten, at Lam magistratum tolPe 21 man gran obviam eunAURATE PERTAttige line e primo discormene rucrar ama hela dende adversus ea, Mt. Sina: summen teende prohibeant? my lers + zeton won are exercitus conZ DE 10 cr Sed audeat Canuleius Ta 2 1 ss eres tagam victoris stat. teerum tane proibiturum, quid mar, e mitru patriam? obpugnari

Da sam #rcent acorum, non plebi nees & Saus Ventibus adlaturam? Conten me sens Capitolium atque KTM KARGER Dee a Pazins cum jure ac maEstate Mencia, Bumes can excuerin

[ocr errors]
[ocr errors]

Consules paratos

swers evin, quam adversus

en senti agerentur, Canuleius an ecins aus et aiversis ensties asseruit: "Quantodere me. Qurtas, antennerent Patres, quam indignos duce*Sell, au ma secum ure intra eadem cenia viveretis, sæpe eautem et ante riter kimacerisse: c tamen maxime, * quod adeo atmness has acces nostras coorti sunt: qui• bus cuni aind gam admocens, cives nos eorum esse, 'et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam 'meciere? Altera connubian petimus, quod finitimis ex'terisque dari solet. nos quidem civitatem, quæ plus quam connubium est, hostibus etiam victis dedimus. Altera ' nihil novi ferimus; sed id, quod populi est, repetimus atque usurpamus: ut, quibus velit, populus Romanus honores 'mandet. Quid tandem est, cur cœlum ac terras misceant ? cur in me inpetus modo pene in senatu sit factus? negent 'se manibus temperaturos, violaturosque denuncient sacrosanctam potestatem? Si populo Romano liberum suffragium datur, ut, quibus velit, consulatum mandet, et non præciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi

6

10 Iterum concessum esse] De tribunis creandis, qui per triennium, quo rempublicam rexerunt Decemviri, nulli fuerant. Id ita perspicuum crederemus, ut monitore non esset opus, nisi Clerieus de Decemviris hunc locum intellexisnet.

11 Finem non fieri posse. In eadem] Gronovius recte videtur emendare? Finem non feri. Non posse in eadem...

dam indignationem appositissima. Quam si explere volueris, intellige: Quis hoc 12 Illine ut] Ellipsis ad exprimenillis concedat, ut.... Particula autem sequuntur subjunctivi modi, conci tent ut cadit in omnia verba quæ deinc eps prohibeant.... ...non patiuntur

audeat.

10

um.

13 Tantum non] Fere, propemod

'summi honoris, stare urbs hæc non poterit? de imperio actum U. C. 310. est? et 14 perinde hoc valet, plebeius ned consul fiat, tamquam

6

[ocr errors]
[ocr errors]

6 servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? Ecquid sentitis, in quanto contemtu vivatis ? Lucis vobis hujus partem, si liceat, adimant. quod spiratis, quod vocem mittitis, 'quod formas hominum habetis, indignantur. Quin etiam (15 si Diis placet) 16 nefas aiunt esse, consulem plebeium fieri. Obsecro vos, si non ad 17 fastos, non ad 18 commentarios pon'tificum admittimur; ne ea quidem scimus, quæ omnes peregrini etiam sciunt? consules in locum regum successisse? nec aut juris, aut majestatis quidquam habere, quod non in regibus ante fuerit? 19 En umquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non patricium, sed ne 'civem quidem Romanum, ex Sabino agro adeitum populi 'jussu, Patribus auctoribus, Romæ regnasse? L. deinde Tarquinium, 20 non Romanæ modo, sed ne Italicæ quidem gentis, 'Damarati Corinthii filium, 21 incolam ab Tarquiniis, vivis 'liberis Anci, regem factum? Ser. Tullium post hunc, captiva Corniculana natum, patre nullo, matre serva, ingenio, virtute regnum tenuisse? Quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? Ergo, dum nullum fastiditur genus, in quo eniteret virtus, 'crevit imperium Romanum. Poeniteat nunc vos plebeii con'sulis, quum majores nostri advenas reges non fastidierint, et 'ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinæ vir'tuti. Claudiam certe gentem post reges exactos ex Sabinis ' non in civitatem modo accepimus, sed etiam in patriciorum ' numerum? Ex peregrinone patricius, deinde consul fiat? e non modo Romana Gron. Crev.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

d plebeiusne cons. Crev. Doer. Rup.

f Demarati Crev.

14 Perinde hoc valet, plebeiusne consul fiat] Et quum hoc quæritur, licetne plebeium consulem fieri, perinde hoc accipiendum est, tanquam....

15 Si diis placet] Usitata in indignatione loquendi formula.

16 Nefas aiunt esse] Adversum religiones esse dicunt. Vid. not. 38. ad I. 32. de proprietate vocis fas, cui opponitur nefas.

17 Fastos] Fasti duplicis generis fuere: alii, quibus et Kalendarii nomen datur, in quibus tota dierum fastorum nefastorumque, festorum vel profestorum etc. ratio_continebatur. Hos fastos evulgavit Cn. Flavius scriba, ut habetur 1. ix. c. 46. Alii, in quibus nomina magistratuum cujusque anni, et res gestæ maxime ad memoriam insignes perscribebantur. Tales sunt Fasti Capitolini, Fasti Siculi etc. Utrumque

fastorum genus a pontificibus, qui tum
omnes patricii erant, curabatur: utrum-
que a vulgi notitia removebatur. De
posteriore maxime videtur hic sermo esse.

18 Commentarios] In quibus pontifices
suorum temporum historiam summatim
describebant. Vid. 1. vi. c. 1. ubi pon-
tificum commentarii inter historica mo-
numenta recensentur. Penes pontifices
fuisse conficiendorum annalium curam
testantur quum alii multi, tum Cic. l. 11.
de Or. n. 52.

19 En unquam] Nunquamne? Vid.
1. x. c. 8. xxiv. 14. xxx. 21.
20 Non modo Romana] Non modo
non. Vid. l. 1. c. 40.

21 Incolam ab Tarquiniis] Qui ab
urbe Tarquiniis domicilium suum con-
tulerat Romam. Incola opponitur civi,
et is est qui aliunde in aliquam regionem,
sive urbem immigravit.

A. C. 442.

U. C. 310.

[ocr errors]

civis Romanus si sit ex plebe, præcisa consulatus spes erit? A. C, 442. Utrum tandem non credimus fieri posse, ut vir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe, sit Numæ, L. Tarquinio, 'Ser. Tullio similis ? An ne, si sit, quidem ad gubernacula reipublicæ accedere eum patiemur? potiusque 22 decemviris, ' teterrimis & mortalium, qui tum omnes ex Patribus erant, quam optimis regum 23 novis hominibus, similes consules sumus habituri?'

Pro lege de connubio Patrum et plebis.

[ocr errors]

IV. At enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit. 'Quid postea? Nullane res nova institui debet? et, 24 quod ' nondum est factum (multa enim nondum sunt facta in novo 'populo) ea, ne si utilia quidem sint, fieri oportet? Pontifices, 25 augures, Romulo regnante, nulli erant: ab Numa Pompilio

'creati sunt. census in civitate et descriptio centuriarum clas-
siumque non erat: ab Ser. Tullio est facta. Consules num-
quam fuerant: regibus exactis creati sunt. Dictatoris nec
'imperium nec nomen fuerat: 26 apud patres esse cœpit.
'Tribuni plebis, 27 ædiles, 28 quæstores, nulli erant: institutum
< est, ut fierent. Decemviros legibus scribendis intra decem
hos annos et creavimus, et e republica sustulimus. Quis
'dubitat, quin, in æternum urbe condita, in inmensum
crescente, nova imperia, sacerdotia, jura gentium hominum-
que instituantur? Hoc ipsum, ne connubium Patribus cum
plebe esset, non decemviri tulerunt paucis his annis 29 pes-
simo exemplo publico, cum summa injuria plebis? An esse
ulla major aut insignitior contumelia potest, quam partem
h tamen Doer. Rup. MS. Veith.
k insignior Gron. Crev. MS. Veith,

& deterrimis Gron. Crev.
et in Crev.

22 Decemviris....qui tum omnes ex
Patribus erant] Annotavimus supra 111.
35. ex posterioribus Decemviris tres, si
Dionys. credimus, plebeios fuisse.

29* Novis hominibus] Novi homines apud Romanos opponuntur nobilibus, et ii sunt qui quum nullum ex majoribus insignitum curulibus magistratibus habebant, primi suæ stirpis ad honores sese

evexere.

[blocks in formation]

27 Ediles] De ædilitatis origine vid. not. 81. ad c. 33. l. 11.

28 Quastores] Jam observavimus ad c. 41. 1. 1. quæstorum originem a Plutarcho ad Publicolam consulem, a plerisque ad reges etiam referri. Verum Tacitus scribit 1. xI. Ann. c. 22. eum honorem non coeptum esse a populi mandari, nisi aliquot annis post exactos Tarquinios antea vero a regibus primo, mox a consulibus delectos quæstores fuisse. Inde facile nasci potuit ea opinio, quam hic Livius sequitur: ita ut pro primis omnino quæstoribus habiti sint, qui primi tantum a populo delecti fuerant.

29 Pessimo exemplo publico] Vox eremplo hic otiosa est. Non male legeris, ea deleta, cum Gronovio: pessimo publico. Sic. 1. 1. c. 1. Neque ambigitur quin Brutus. pessimo publico id facturus fuerit. Hoc loco tamen plerique scripti, et veteres editi ignorant vocem publico, nec aliud præferunt quam pessimo exemplo.

[ocr errors]
[ocr errors]

civitatis, velut contaminatam, indignam connubio haberi? U. C. 310. 'Quid est aliud, quam 30 exsilium intra eadem moenia, quam A. C. 442. "relegationem pati? Ne adfinitatibus, ne propinquitatibus inmisceamur, cavent; ne societur sanguis. Quid? hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis, non genere nec sanguine, sed per coop'tationem in Patres habetis, aut ab regibus lecti, aut post reges exactos jussu populi ; sinceram servare privatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe, neque vestras filias sororesque enubere sinendo e Patribus? Nemo-plebeius patricia virgini vim adferret: patriciorum ista libido est. nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coe'gisset. Verum enim vero lege id prohiberi, et connubium tolli Patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est, cur enim non 81 confertis, ne sit connubium divitibus ac pauperibus? Quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, 'ut, in quam cuique feminæ convenisset domum, nuberet ; ex qua pactus esset vir domo, in matrimonium duceret ; id vos 'sub legis superbissimæ vincula conjicitis, qua dirimatis 'societatem civilem, duasque ex una civitate faciatis. Cur non sancitis, ne vicinus patricio sit plebeius? ne eodem itinere eat? ne idem convivium ineat? ne in foro eodem consistat ? Quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si 'patriciam plebeius? quid juris tandem mutatur? nempe 32 patrem sequuntur liberi. nec, quod nos ex connubio vestro petamus, quidquam est, præterquam ut hominum, ut civium ' numero simus. nec, vos (nisi in contumeliam ignominiamque ⚫ nostram certare juvat) quod contendatis, quidquam est.'

[ocr errors]

V. Denique, utrum tandem populi Romani, an vestrum summum imperium est ? Regibus exactis, utrum vobis domi'natio, an omnibus æqua libertas parta est? Oportet licere populo Romano, si velit, jubere legem. an, ut quæque rogatio 'promulgata erit, vos delectum pro poena decernetis? et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium cœpero; tu statim ' consul sacramento juniores adiges, et in castra educes ? et minaberis plebi, minaberis tribuno? Quid, si non, 33 quantum " istæ minæ adversus plebis consensum valerent, 34 bis jam ex'perti essetis? scilicet, quia nobis consultum volebatis, certamine abstinuistis. an ideo non est dimicatum, quod, quæ pars firmior, eadem modestior fuit? Nec nunc erit certamen,

1 nubere MS. Veith.

30 Exsilium....relegationem] Relegatio minor est poena, quam exilium. Exilio civitas amittitur, non relegatione. Vid. Institut. Justin. 1. 1. tit. 12. et 16. et ibi Vinnium.

31 Confertis] Simul fertis legem: id quoque lege lata sciscendum curatis.

32 Patrem sequuntur liberi] Ex justo matrimonio nati. Partus extra nuptias conceptus uterum sequitur.

33 Quantum] Quam parum.

34 Bis jam experti essetis] Secessionibus plebis 1o, in Sacrum montem, 2o. in Aventinum.

A. C. 442.

tasse

[ocr errors]

36

U. C. 310. Quirites. animos vestros illi tentabunt semper, vires non ex'perientur. Itaque ad bella ista, seu falsa, seu vera sunt, con'sules, parata vobis plebes est, si, connubiis redditis, unam ' hanc civitatem tandem facitis; si coalescere, si jungi mis'cerique vobis privatis necessitudinibus possunt; si spes, si ' aditus ad honores viris strenuis et fortibus datur; si in con'sortio, si in societate reipublicæ esse, si, quod æquæ libertatis est, 35 in vicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet. Si hæc inpediet aliquis, ferte sermonibus, et multiplicate fama bella; nemo est nomen daturus, nemo arma cap' turus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus nec ' in re publica honorum, nec in privata connubii societas est.' VI. Quum in concionem et consules processissent, et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset; interroganti tribuno, cur plebeium consulem fieri non oporteret?' ut forvere, sic parum utiliter in præsens certamen respondit, quod nemo plebeius auspicia haberet. ideoque decemviros 'connubium diremisse, ne incerta prole auspicia turbarentur.' Plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi Diis inmortalibus, negarentur posse. nec ante finis contentionum fuit, (quum et tribunum acerrimum auctorem plebes m nacta esset, et ipsa cum eo pertinacia certaret) quam victi tandem Patres, ut de connubio ferretur, consensere: ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros, aut post bellum dilaturos esse ; contentamque interim connubio plebem paratam delectui fore. Quum Canuleius, victoria de Patribus et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pugnant, et, crescente in dies fama belli, delectum inpediunt. Consules, quum per senatum, intercedentibus tribunis, nihil agi posset, consilia principum domi habebant. adparebat, aut hostibus, aut civibus de victoria concedendum esse. Soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant consiliis. C. Claudii sententia consules armabat in tribunos: Quinctiorum, Cincinnatique et Capitolini, sententiæ abhorrebant a cæde violandisque, quos, foedere icto cum plebe, sacrosanctos Tr. militum accepissent. Per hæc consilia eo deducta res est, ut tribunos militum consulari potestate promiscue ex Patribus ac plebe creari sinerent; de consulibus creandis nihil mutaretur. eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit. Comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indim plebs Gron. Crev.

Perfertur

lex de connubio.

consulari

potestate.

35 Invicem annuis magistratibus] Per annuos magistratus, annuos honores, qui per plebeios ac patricios velut in orbem eant, parere et imperitare vicissim.

36 Respondit] Consulum alter: nisi malis ex Victorino codice legere responderunt.

« PoprzedniaDalej »