Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

tium populum Romanum 97 quadruplatoris et intercep- U. C. 309 toris litis alienæ personam laturum. quem enim hoc pri- A. C. 443 vatæ rei judicem fecisse, ut sibi 98 controversiosam adjudica

ret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi præmortui jam sit 'pudoris, non facturum.' Hæc consules, hæc Patres vociferantur. sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. Vocatæ tribus judicaverunt, agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur ita fuisse, si ad judices alios itum foret: nunc haud sane quidquam 99 bono caussa levatura dedecus judicii. idque non Aricinis Ardeatibusque, quam Patribus Romanis, fœdius atque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

y add nomen Gron. Crev. z bona caussa Gron. a elevatur Ead.

tamen ipse populus eadem actione invidiosum quadruplatoris et interceptoris litis alienæ nomen sibi quærat. Ita exponit hunc locum Gronovius.

97 Quadruplatoris] Quadruplatores delatores erant criminum publicorum: in qua re quartam partem ex damnatorum bonis, quos detulerant, consequebantur. Alii dicunt quadruplatores esse eorum reorum accusatores, qui convicti quadrupli damnari soleant, ut aleæ &c.

Asc. Pedianus in Divin.

98 Controversiosam] Vox rarissima, nec fortasse mendi expers. Certe Sigonius affirmat veteres suos libros habere controversam.

99 Bono causæ elevatur] Bonitate causæ imminuitur. Huc usque edebatur bona causa: sed illud alterum, quod admisimus, in compluribus MSS. exstare testatur Gronovius, et servant tres e mostris antiquissimi.

2

EPITOME LIBRI IV.

2

LEX de connubio Patrum et plebis a tribunis plebis contentione magna, Patribus repugnantibus, perlata est. 1 Tribuni militares. Aliquot annis res populi Romani domi militiæque per hoc genus magistratus administratæ sunt. Item Censores tunc primum creati sunt. Ager Ardeatibus populi Romani judicio ablatus, missis in eum colonis, restitutus est. Quum fame populus Romanus laboraret, Sp. Mælius, eques Romanus, frumentum populo sua inpensa largitus est: et, ob id factum conciliata sibi plebe, regnum adfectans a C. Servilio Ahala, magistro equitum, jussu Quinctii Cincinnati dictatoris occisus est: L. Minucius index bove aurata donatus est. Legatis Romanis a Fidenatibus occisis, quoniam ob rempublicam occubuerant, statuæ in Rostris posita sunt. Cossus Cornelius tribunus militum, occiso Tolumnio rege Veientium, opima spolia secunda retulit. Mam. Emilius dictator, censuræ honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio finito, ob eam rem a censoribus notatus est. Fidena in potestatem redacta, eoque coloni missi sunt. quibus occisis, Fidenates, quum defecissent, a Mam. Emilio dictatore victi sunt, et Fidena capta. Conjuratio servorum oppressa est. mius, tribunus militum, propter crudelitatem ab exercitu occisus est. Stipendium ex ærario tum primum militibus datum est. Res præterea gestas adversus Volscos, et Fidenates, et Faliscos, continet.

1 Tribuni militares] Vox ultima addita est a nescio quo. Sigonius locum mancum reperit in suis libris, nec explevit. Judicet lector, an his verbis satis clare designentur tribuni militum consulari potestate, hoc præsertim loco, ubi hujus generis magistratuum prima

Postu

mentio occurrit. Si unum tantum hic vocabulum deerat, libentius legeremus : Tribuni consulares. Vid. not. 33. ad c. 55. hujus libri.

2 Ager Ardeatinus] Rescribit Gronovius, Ardeatibus.

T. LIVII PATAVINI

LIBER IV.

U. C. 310.

A. C. 442.

M. Genu

tio Coss.

nubio Pa.

trum et

plebis.

nicando

cum plebe

HOS secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus. nam anni principio et 1 de concio, C. Cur- nubio Patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit; qua contaminari sanguinem suum Patres, Lex de con- confundique jura gentium rebantur : et mentio, primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, De commu- ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de Patribus vellet, 'consules faciendi.' Id vero si fieret, non vulgari modo cum inconsulatu, fimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem, summum imperium credebant. Læti ergo audiere Patres, Ardeatium populum ob injuriam agri abjudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos quosque ob communitam 3 Verruginem fremere. adeo vel infelix bellum ignominiosæ paci præferebant. His itaque in majus etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticescerent actiones tribuniciæ, delectus haberi, bellum armaque vi summa adparari jubent; si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule adparatum sit. Tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus, nequidquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum; numquam eos se vivo delectum habituros, antequam ea, quæ promulgata ab se collegisque essent, ' plebes scivisset ;' et confestim ad concionem advocavit. II. Eodem tempore et consules senatum in tribunum, et tribunus populum in consules incitabat. Negabant consules, jam ultra ferri posse furores tribunicios. ventum jam ad finem

[ocr errors]

a et del. Gron. Crev. Rup. MS. Veith.

1 De connubio Patrum ac plebis] Decemviri duabus postremis tabulis inseruerant legem, ne patriciis cum plebeiis licita essent connubia non aliam ob causam, si conjecturæ Dionysii fides habetur, quam ne per affinitates et connubia concordia inter ordines coalesceret. Dionysius 1. x.

2 Jura Gentium] Gens est hoc loco, quæ e multis familiis conficitur. Gens enim complectitur eos omnes, qui eodem sunt et nomine et cognomine. Jam vero i soli gentém habere dicebantur, qui ab ingenuis oriundi essent, quorum

bad deest in MS. Veith.

majorum nemo servitutem servivisset, qui capite non essent deminuti: teste Cic. in Topicis, n. 29. Inde patricii solos se gentem habere gloriabantur, (vid. Liv. x. 8.) quod tales a Romulo electi essent, quales modo ex Cicerone descripsimus. Propterea jura gentium confundi ac perturbari rebantur admisto plebeiorum sanguine, quos negabant gentem habere.

3 Verruginem] Oppidum in Volscorum quorumque confinio: de quo nulla hactenus a Livio facta mentio est. 4 Praferebant] Volsci et Æqui.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Adversus

esse; domi plus belli concitari, quam foris. Id adeo non plebis, U. C. 310. quam Patrum; neque tribunorum magis, quam consulum, A. C. 442, culpa accidere. cujus rei præmium sit in civitate, eam maxi- utrumque 'mis semper auctibus crescere: sic pace bonos, sic bello fieri. legem oraMaximum Romæ præmium seditionum esse: id et singulis tio Coss. 'universisque semper honori fuisse. Reminiscerentur, quam majestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent; ut (quemadmodum plebs gloriari posset) ' auctiorem amplioremque esse. Finem ergo non fieri, nec futuram, donec, quam felices seditiones, tam honorati sedi❝tionum auctores essent. Quas quantasque res C. Canuleium ' adgressum? conluvionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid sinceri, 'ne quid incontaminati sit: ut, discrimine omni sublato, nec se quisquam, nec suos noverit. Quam enim aliam vim connubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis Patrumque? ut, qui natus sit, ignoret, cujus sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius Patrum sit, di< midius plebis, ne secum quidem ipse concors. Parum id vi- Adversus 'deri, quod omnia divina humanaque turbentur: jam adcon- legem de 'sulatum vulgi turbatores adcingi; et primo, ut alter consul beils. Coss. ple

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

8

ex plebe fieret, id modo sermonibus tentasse: nunc rogari, ut, seu ex Patribus, seu ex plebe velit, populus consules creet ; et 'creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque. Ca'nuleios igitur Iciliosque consules fore. ne id Jupiter optimus 'maxímus sineret, regiæ majestatis imperium eo recidere: 'et se millies morituros potius, quam ut tantum dedecoris ad' mitti patiantur. Certum habere, majores quoque, si divinas6 sent, concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed 'asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, quum prima inpetrasset, futuram, primo quamlibet dimicationem subituros © finem quoque non f. MS. Veith.

C

Ut, quemadmodum] Locus corruptus, cujus tamen sensum assequi haud difficile est. Queruntur consules, quod Patres tradituri non essent liberis majestatem senatus auctiorem amplioremque, quemadmodum plebs gloriari posset futurum, ut majestatem plebis ampliorem posteris traderet, quam a patribus accepisset. *Ad eum sensum refingi potest periodus, si loco particulæ ut leges an, et in fine reseces esse,

6 Perturbationem auspiciorum] Contendebant patricii se solos auspicia habere: (vid. infra c. 6. et 1. vi. c. 41.) incertum autem fore, cujus sanguinis, plebeiine an patricii, futuri essent ii qui ex connubiis Patrum et plebis nascituri essent.

7 Auspiciorum....privatorum] Auspi

cia privata videntur fuisse ea, quæ super
privatorum negotiis captabantur. Apud
antiques, inquit Val, Max. 1. u. c. 1.
non solum publice, sed etiam privatim
nihil gerebatur, nisi auspicio prius sumpto.
Videntur autem patricii tunc contendisse
plebeios auspicari omnino non posse.
Vide infra c. 6.

8 Quorum sacrorum] Sua cuique genti
propria fuere sacra, Nobile exemplum
horum gentilitiorum sacrorum vide 1. v.
c. 46,

9 Regia majestatis imperium] Imperium consulare, in quo inest regia majestas. Supra 11. 1. Omnia jura regiæ potestatis, omnia insignia primi consules habuere, Unde et infra VIII, 32. Consules, regia potestas..

« PoprzedniaDalej »