Obrazy na stronie
PDF

* tium y populum Romanum *7 quadruplatoris et intercep- U. c. 309 * toris litis alienæ personam laturum. quem enim hoc pri- ^- C. 443 * vatae rei judicem fecisse, ut sibi °* controversiosam adjudica* ret rem ? Scaptium ipsum id quidem, etsi præmortui jam sit * pudoris, non facturum.' Hæc consules, hæc Patres vociferantur. sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. Vocatæ tribus judicaverunt, agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur ita fuisse, si ad judices alios itum foret: nunc haud sane quidquam °° bono caussae * levatur * dedecus judicii. idque non Aricinis Ardeatibusque, quam Patribus Romanis, foedius atque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mánsit.

y add nomen Gron. Crev.

* bona caussa Gron. a elevatur Ead.

tamen ipse populus eadem actione in-
vidiosum quadruplatoris et intercep-
toris litis alienae nomen sibi quærat.
Ita exponit hunc locum Gronovius.
97 Quadruplatoris] Quadruplatores de-
latores erant criminum publicorum : in
qua re quartam partem ex damnatorum
bonis, quos detulerant, consequebantur.
Alii dicunt quadruplatores esse eorum
reorum accusatores, qui convicti qua-
drupli damnari soleant, ut aleæ &c.

Asc. Pedianus in Divin.

Controversiosam] Vox rarissima, nec fortasse mendi expers. Certe Sigonius affirmat veteres suos libros habere controversam.

99 Bono causæ elevatur] Bonitate causae imminuitur. Huc usque edebatur bona causa : sed illud alterum, quod admisimus, in compluribus MSS. exstare testatur Gronovius, et servant tres e nostris antiquissimi.

------------ « -)=-- ~~~~ ) ---

EPITOME LIBRI IV.

LEX de connubio Patrum et plebis a tribunis plebis contentione magna, Patribus repugnantibus, perlata est. 1 Tribuni militares. Aliquot annis res populi Romani domi militiæque per hoc genus magistratus administratae sunt. Item Censores tunc primum creati sunt. * Ager Ardeatibus populi Romani judicio ablatus, missis in eum colonis, restitutus est. Quum fame populus Romanus laboraret, Sp. Maelius, eques Romanus, frumentum populo sua inpensa largitus est : et, ob id factum conciliata sibi plebe, regnum adfectans a C. Servilio Ahala, magistro equitum, jussu Quinctii Cincinnati dictatoris occisus est: L. Minucius indeae bove aurata donatus est. Legatis Romanis a Fidenatibus occisis, quoniam ob rempublicam occubuerant, statuæ in Rostris positæ sunt. Cossus Cornelius tribunus militum,occiso Tolumnio rege Veientium, opima spolia secunda retulit. Mam. Æmilius dictator, censuræ honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et seae mensium spatio .finito, ob eam rem a censoribus notatus est. Fidenæ in potestatem redactæ, eoque coloni missi sunt. quibus occisis, Fidenates, quum defecissent, a Mam. Æmilio dictatore victi sunt, et Fidenae captæ. Conjuratio servorum oppressa est. Postumius, tribunus militum, propter crudelitatem ab exercitu occisus est. Stipendium ex ærario tum primum militibus datum est. Res præterea gestas adversus Volscos, et Fidemates, et Faliscos, continet.

1 Tribuni militares] Vox ultima addita est a nescio quo. Sigonius locum mancum reperit in suis libris, nec explevit. Judicet lector, an his verbis $atis clare designentur tribuni militum consulari potestate, hoc presertim loco, ubi hujus generis, magistratuum prima

mentio occurrit. Si unum tantum hic vocabulum deerat, libentius legeremus : Tribuni consulares. Vid. not. 33. ad c. 55. hujus libri.

° Ager Ardeatinus] Rescribit Gronovius, Ardeatibus.

T. LIVII PATAVINI
L I B E R IV.

HOS secuti M. Genucius et C. Curtius consules. FuitT annus domi forisque infestus. nam anni principio et 'de connubio Patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit ; qua contaminari sanguinem suum Patres, confundique *jura gentium rebantur: et mentio, primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, * ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de Patribus vellet, * consules faciendi.' Id vero si fieret, non vulgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem, summum imperium credebant, Læti ergo, audiere Patres, Ardeatium populum ob injuriam agri abjudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob eommunitam * Verruginem fremere. adeo vel infelix bellum ignominiosæ paci * præferebant. His itaque in majus etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticescerent actiones tribuniciæ, delectus haberi, bellum armaque vi summa adparari jubent ; si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule adparatum sit. Tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus, * nequidquam territando consules avertere plebem a * cura novarum legum; numquam eos se vivo delectum habitu* ros, antequam ea, quæ promulgata ab se collegisque essent, * plebes scivisset ;' et* confestim ad ° concionem advocavit.

II. Eodem tempore et consules senatum in tribunum, et tribunus populum in consules incitabat. Negabant consules, * jam ultra Ε; posse furores tribunicios. ventum jam ad finem

U. C. 310. A. C. 442. M. Genucio, C. Curtio Coss. Lex de connubio Patrum et £g; e communicando vum plebe consulatu.

* et del. Gron. Crev. Rup. MS. Veith. b ad deest in MS. Veith.

* De connubio Patrum ac plebis] Decemviri duabus postremis tabulis inseruerant legem, ne patriciis cum plebeiis licita essent connubia : non aliam ob

majorum nemo servitutem servivisset,
qui capite non essent deminuti: teste
Cic. in Topicis, n. 29. Inde patricii
solos se gentem habere gloriabantur, (vid.

causam, si conjecturæ Dionysii fides
habetur, quam ne per affinitates et con-
nubia concordia inter ordines coalesceret.
Dionysius 1. x.
* Jura Gentium] Gens est hoc loco,
quae e multis familiis conficitur. Gens
enim complectitur eos omnes, qui eodem
sunt et nomine et cognomine. Jam
vero ii soli gentém habere dicebantur,
qui ab ingenuis oriundi essent, quorum

Liv. x. 8.) quod tales a Romulo electi
essent, quales modo ex Cicerone de-
scripsimus. Propterea jura gentium con-
fundi ac perturbari rebantur admisto
plebeiorum sanguine, quos negabant
gentem habere.
* Verruginem] Oppidum in Volsco-
rum Æquorumque confinio: de quo
nulla hactenus a Livio facta mentio est.

* Præferebant] Volsci et Æqui.

* esse; domi plusbelli concitari, quam foris. Idadeononplebis, U. c. 310. * quam Patrum ; neque tribunorum magis, quam consulum, £. 442. * culpa accidere, cujus rei præmium sit in civitate, eam maxi- Ę. * mis semper auctibus crescere : sic pace bonos, sic bello fieri. iegem òra* Maximum Romæ præmium seditionum esse : id et singulis tio Coss. * universisque semper honori fuisse. Reminiscerentur, quam * majestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis * tradituri essent ; * ut (quemadmodum plebs gloriari posset) * auctiorem amplioremque esse. Finem ergo non fieri *, nec * futuram, donec, quam felices seditiones, tam honorati sedi* tionum auctores essent. Quas quantasque res C. Canuleium * adgressum ? conluvionem gentium, * perturbationem 7 aus* piciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid sinceri, * ne quid incontaminati sit : ut, discrimine omni sublato, nec a. * se quisquam, nec suos noverit. Quam enim aliam vim connubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis Patrumque? ut, qui natus sit, ignoret, cujus sanguinis, * quorum sacrorum sit ; dimidius Patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. Parum id vi- Adversus deri, quod omnia divina humanaque turbentur: jam adcon-}$$em $e sulatum vulgi turbatores adcingi ; et primo, ut alter eonsul;j;*' ex plebe fieret, id modo sermonibus tentasse: nunc rogari, ut, seu ex Patribus, seu ex plebe velit, populus consules creet ; et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque. Canuleios igitur Iciliosque consules fore. ne id Jupiter optimus maximus sineret, ° regiæ majestatis imperium eo recidere: et se millies morituros potius, quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. Certum habere, majores quoque, si divinassent, concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, quum prima inpetrasset, futuram, primo quamlibet dimicationem subituros

e finem quoque non f. MS. Veith.

* Ut, quemadmodum] Locus corruptus, cujus tamen sensum assequi haud difficile est. Queruntur consules, quod Patres tradituri non essent liberis majestatem senatus auctiorem amplioremque, quemadmodum plebs gloriari posset futurum, ut majestatem plebis ampliorem posteris traderet, quam a patribus accepisset. * Ad eum sensum refingi potest periodus, si loco particulæ ut leges an, et in fine reseces esse.

6 Perturbationem auspiciorum] Contendebant patricii se solos auspicia habere: (vid. infra c. 6, et l. vi. c, 41.) incertum autem fore, cujus sanguinis, plebeiine an patricii, futuri essent ii qui ex connubiis Patrum et plebis nascituri essent.

7 Auspiciorum.... privatorum] Auspi

cia privata videntur fuisse ea, quæ super privatorum negotiis captabantur. Apud antiquos, inquit Val, Max. l. ii. c. l. non solum publice, sed etiam priuatim nihil gerebatur, nisi auspicio prius sumpto. Videntur autem patricii tunc contendisse plebeios auspicari omnino non posse. Vide infra c. 6.

* Quorum sacrorum] Sua cuique genti propria fuere sacra, Nobile exemplum horum gentilitiorum sacrorum vide l. v. c. 46,

9 Regiæ majestatis imperium] Imperium consulare, in quo inest regia majestas. Supra 11. 1. Omnia jura regiæ potestatis, omnia insignia primi consules habuere. Unde et infra vui. 32. Consules, regia potestas.

« PoprzedniaDalej »