Obrazy na stronie
PDF
ePub

A. C. 443.

U. C. 309.tulimus et ferimus. Qui finis erit discordiarum? Ecquando 6 unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? Victi nos æquiore animo quiescimus, quam vos victores. Satisne est, nobis vos metuendos esse? Adversus nos Aventinum capitur, adversus nos Sacer occupatur mons. 84 Esquilias quidem ab hoste prope captas, et scandentem in 85 aggerem Volscum hostem nemo submovit. in nos viri, in 6 nos armati estis.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

LXVIII. Agitedum, ubi hic curiam circumsederitis, et forum infestum feceritis, et carcerem inpleveritis, principibus; iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam: aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros ferro ignique vastatos, prædam abigi, fumare incensa passim tecta. At enim communis res per hæc loco est pejore: ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. Quid tandem? privatæ res vestræk in 1 quo statu sunt ? 'Jam unicuique ex agris sua damna nunciabantur. quid est ' tandem domi, unde ea expleatis? Tribuni vobis amissa red'dent ac restituent? vocis verborumque quantum voletis, ingerent, et criminum in principes, et legum aliarum super alias, et concionum. Sed ex illis concionibus numquam vestrum quisquam re, fortuna, domum auctior rediit. Ecquis retulit aliquid 'ad conjugem ac m liberos, præter odia, obfensiones, simultates 'publicas privatasque? a quibus semper non vestra virtute in'nocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis. At, Hercules, quum 686 stipendia, nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in cas'tris, non in foro, faciebatis, et in acie vestrum clamorem 'hostes, non in concione Patres Romani horrebant, præda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriæque, simul publicæ, simul privatæ, triumphantes domum ad Penates re'dibatis. nunc oneratum vestris fortunis hostem abire sinitis. Hærete adfixi concionibus, et in foro vivite sequitur vos necessitas militandi, quam fugitis. Grave erat in Æquos et 'Volscos proficisci? Ante portas est bellum. si inde non pellitur, jam intra moenia erit, et arcem et Capitolium scandet, 'et in domos vestras vos persequetur. 87 Biennio ante senatus I communis respublica hoc loco est pejor; agger etc. MS. Veith. k nostræ MS. Veith. 1 in del. Gron.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

met Gron. Crev.

nemo defendit, aut aliud quid

85 Aggerem] Esquilinus collis illa parte adibatur per aggerem Tarquinii Superbi.

84 Esquilias
est
• prope captas, et
hostem nemo submovit] Verbum simile.
submovit in utrumque non convenit.
Sed sæpe plura orationis membra uno
eodemque verbo claudi videntur, quum
ad verum sensum aliud supplendum sit.
Sic. Cic. x. ad Att. 4. Fortunam, qua
illi florentissima, nos duriore conflictati
videmur. Vid. Sanctii Min. 1. IV. c. 8.
et Perizonii notas ibidem. Hic igitur
in priore orationis membro supplendum

86 Stipendia faciebatis] Nondum stipendia militi Romano solvebantur. Sed hic Livius temporis sui morem in scribendo sequitur, quo stipendia facere et militare promiscue usurpabantur.

87 Biennio ante] Vid. not. 83. ad c. 86.

' delectum haberi, et educi exercitum in Algidum jussit. sede- U. C. 309.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

mus desides domi, mulierum ritu inter nos altercantes; A. C. 443. præsenti pace læti, nec cernentes, ex otio illo brevi multiplex bellum rediturum. His ego gratiora dictu alia esse scio: sed me vera pro gratis loqui, et si meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere, Quirites; sed multo 'malo vos salvos esse, qualicumque erga me animo futuri estis. Natura hoc ita comparatum est, ut, qui apud multitudinem sua caussa loquitur, gratior eo sit, cujus mens nihil, præter publicum commodum, videt. nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestra vos caussa incitare et stimulare putatis. Concitati, aut honori, aut quæstui illis estis : et quia in concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malæ rei se, quam nullius, turba6 rum ac seditionum, duces esse volunt. Quarum rerum si vos 'tædium tandem capere potest, et patrum vestrosque antiquos mores vultis pro his novis sumere, nulla supplicia recuso; nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero, et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem, quo nunc vos adtoniti estis, transtulero.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Quinctium

LXIX. Raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi, quam tunc severissimi consulis, fuit. Juventus quoque, quæ inter tales metus detrectationem militiæ telum acerrimum adversus Patres habere solita erat, arma et bellum spectabat et agrestium fuga spoliatique in agris et vulnerati, foediora iis, quæ subjiciebantur oculis, nunciantes, totam urbem ira inplevere. In senatum ubi ventum est, ibi vero in Congestæ Quinctium omnes versi, ut unum vindicem majestatis Ro- in T. manæ intueri; et primores Patrum dignam' dicere 'concio- laudes. 'nem imperio consulari, dignam tot consulatibus anteactis, dignam vita omni, plena honorum sæpe gestorum, sæpius ' meritorum. Alios consules aut per proditionem dignitatis Patrum plebi adulatos, aut acerbe tuendo jura ordinis 6 asperiorem domando multitudinem fecisse: T. Quinctium ' orationem memorem majestatis Patrum, concordiæque ordinum, et temporum in primis habuisse. Orare eum collegamque, ut capesserent rempublicam: orare tribunos, ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari vellent, plebemque obedientem in re tam trepida Patribus præberent: 88 adpellare tribunos communem patriam, auxiliumque eorum inplorare, vastatis agris, urbe prope obpug" nata. Consensu omnium delectus decernitur habeturque. Delectus Quum consules in concione pronunciassent, "Tempus non esse habetur.

n suam causam MS. Veith.

88 Appellare] Nimirum communis

• bellum et arma Gron. Crev.

patria appellat tribunos,

U. C. 309.

[ocr errors]

89 caussas cognoscendi; omnes juniores postero die prima A. C. 443. luce in campo Martio adessent; cognoscendis caussis eo'rum, qui nomina non dedissent, bello perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cujus non probassent caussam:' omnis juventus adfuit postero die. 90 Cohortes sibi quæque centuriones legerunt: bini senatores singulis cohortibus præpositi. Hæc omnia adeo mature perfecta accepimus, ut signa, eo ipso die a quæstoribus ex ærario promta delataque in campum, quarta diei hora mota ex campo sint: exercitusque novus, paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus, manserit ad decimum lapidem. Insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris sunt conjuncta. Tertio die, quum ira Romanos, illos, quum toties rebellassent, conscientia culpæ ac desperatio, irritaret, mora dimicandi nulla est facta.

Volsci et
Æqui vin-

cuntur.

LXX. In exercitu Romano quum duo consules essent potestate pari; quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii, concedente Agrippa, penes collegam erat: et prælatus ille facilitati submittentis se comiter respondebat, communicando consilia laudesque, et æquando inparem sibi. In acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit: Sp. Postumio Albo legato datur media acies tuenda; legatum alterum Ser. Sulpicium equitibus præficiunt. Pedites ab dextro cornu egregie pugnavere, haud segniter resistentibus Volscis. Ser. Sulpicius per mediam hostium aciem cum equitatu perrupit. unde quum eadem reverti posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga inpugnare hostium satius visum est. momentoque temporis, in aversam incursando aciem, ancipiti terrore dissipasset hostes, ni suo proprio eum proelio equites Volscorum et Equorum exceptum aliquamdiu tenuissent. Ibi vero Sulpicius negare 6 cunctandi tem

[ocr errors]
[ocr errors]

pus esse, circumventos interclusosque ab suis' vociferans, 'ni equestre proelium connisi omni vi perficerent. Nec fugare equitem integrum satis esse, conficerent equos virosque, ne ' quis reveheretur inde ad proelium, aut integraret pugnam. 89 Causas cognoscendi] Disceptandi et dijudicandi causas, quibus quisque fretus, sibi immunitatem a militia concedendam esse contenderet. Nimirum omnes juniores Romani nomina militiæ dare debebant: nec quisquam poterat hoc munus detrectare, nisi causam aliquam attulisset, quæ consulibus probaretur. Qui talem aliquam causam habebant, dicebantur causarii.

90 Cohortes] Cohors habebat Hastatos, Principes, Triarios: e singulis manipulum unum. Manipulus dividebatur in duos Ordines, sive centurias, quibus singulis præerat centurio. Itaque sex

erant in una cohorte centuriones: homines quadringenti traginta quatuor. Manipuli enim Hastatorum et Principum, ex Livio VIII. 8. centum viginti quatuor homines singuli continebant ; manipuli Triariorum, centum octoginta sex. Cohors igitur decima pars legionis, et quasi parvo legio. Quod hic dicitur centuriones a cohortibus ipsis lectos, id contra solennem militiæ morem est, ex quo centuriones a consulibus, et, permissu eorum, a tribunis constitui solebant. Vid. Lips, de Mil. Rom.1, 1. Dial. 4. et 8.

'non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies U. C. 309. 'cessisset.' Haud surdis auribus dicta: inpressione una to- A. C, 443. tum equitatum fudere, magnam vim ex equis præcipitavere, ipsos equosque spiculis confodere. is finis pugnæ equestris fuit. Tunc, adorti peditum aciem, nuncios ad consules rei gestæ mittunt, ubi jam inclinabatur hostium acies. nuncius deinde et vincentibus Romanis animos auxit, et referentes gradum perculit Æquos. In media primum acie vinci cœpti, qua permissus P equitatus turbaverat ordines. Sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli cœptum; in dextro plurimum laboris fuit. Ibi Agrippa, ætate viribusque ferox, quum omni parte pugnæ melius res geri, quam apud se, videret, accepta signa ab signiferis ipse inferre, quædain jacere etiam in confertos hostes coepit. Cujus ignominiæ metu concitati milites, invasere hostem. ita æquata ex omni parte victoria est. Nuncius tum a Quinctio venit, victorem jam se inminere hostium castris; nolle inrumpere, antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse. jam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exercitus præda potiretur. Victor Agrippa cum mutua gratulatione ad victorem collegam castraque hostium venit, ibi paucis defendentibus, momentoque fusis, sine certamine in munitiones inrumpunt: 91 prædaque ingenti compotem exercitum, suis etiam rebus recuperatis, quæ populatione agrorum amissæ erant, reducunt. Triumphum nec ipsos postulasse, nec delatum iis ab senatu, accipio: nec traditur caussa spreti aut non sperati honoris. Ego quantum in tanto intervallo temporum conjicio, quum Valerio atque Horatio consulibus, qui præter Volscos et quos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiæ fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum. ne etiam, si inpetrassent, magis hominum. ratio, quam meritorum, habita videretur.

Si

P. R. de

LXXI. Victoriam honestam, ex hostibus partam, turpe Turpe judomi de finibus sociorum judicium populi deformavit. Ari- dicium cini atque Ardeates de ambiguo agro quum sæpe bello cer- sociorum tassent, multis in vicem cladibus fessi, judicem populum finibus. Romanum cepere. Quum ad caussam orandam venissent, concilio populi a magistratibus dato, magna contentione actum. jamque editis testibus, quum tribus vocari, et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe, magno natu: et, 'Si licet,' inquit, 'consules, de republica dicere, errare ego populum in hac caussa non patiar.' Quum, út vaP præmissus MS. Veith. a rem Gron. Crev. Ejus ignom. MS. Veith.

res deest in MS. Veith.

91* Prada....ingenti compotem] Sic satis compotem. Hujus loquendi forma Sallustius, neque animo, neque lingua rarissima sunt exempla.

VOL. I.

U. C. 309.
A. C. 443.

num, eum negarent consules audiendum esse, vociferantemque, prodi publicam caussam', submoveri jussissent, tribunos adpellat. Tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis, quam regunt, dedere cupidæ audiendi plebi, ut, quæ vellet, Scaptius diceret. Ibi infit, Annum se tertium et octogesimum agere, et in eo agro, de quo agitur, militasse, non juvenem, 'vicesima jam stipendias merentem, quum ad Coriolos sit bel'latum. Eo rem set vetustate obliteratam, ceterum suæ me'moriæ infixam, adferre: agrum, de quo ambigitur, finium 'Coriolanorum fuisse, captisque Coriolis, jure belli publicum 'populi Romani factum. Mirari se, quonam more Ardeates 'Aricinique, cujus agri jus numquam usurpaverint incolumi 'Coriolana re, eum se a populo Romano, quem pro domino ju'dicem fecerint, intercepturos sperent. Sibi exiguum vitæ * tempus superesse: non potuisse se tamen inducere in animum, 'quin, quem agrum miles pro parte virili" manu cepisset, eum 'senex quoque voce, qua una posset, vindicaret. Magnopere se 'suadere populo, ne inutili pudore suam ipse caussam damnaret.'

LXXII. Consules quum Scaptium non silentio modo, sed cum adsensu etiam, audiri animadvertissent, Deos hominesque testantes flagitium ingens fieri, Patrum primores arcessunt. cum his circumire 92 tribunos *, orare, 'Ne pessimum facinus 'pejore exemplo admitterent judices, in suam rem 93 litem vertendo, quum præsertim, etiamsi fas sit, curam emolumen'ti sui judici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adqui6 ratur, quantum amittatur alienandis injuria sociorum animis. 'Nam famæ quidem ac fidei damna majora esse, quam quæ æs'timari possent. Hoc legatos referre domum: hoc vulgari: hoc 'socios audire: hoc hostes. quo cum dolore hos? quo cum gau'dio illos? Scaptione hoc, 95 concionali seni, adsignaturos 'putarent finitimos populos? Clarum hac fore imagine 96 Scap⚫tricesima stip. MS. Veith. t se rem Gron. Crev. u pro virili parte Eæd. cumque his circumiret tribunos MS. Veith. 92 Tribunos] Admittenda videtur Perizonii emendatio, circumire tribus. Nam et ipsum verbum circumire melius quadrat in tribus, quam in tribunos: et sequens oratio dirigitur ad eos qui rem judicaturi erant. Populi autem erat, non tribunorum, judicare.

X

93 Litem] Id de quo lis erat. infra interceptoris litis alienæ.

Sic

94 Scaptione] Putarentne finitimos populos hujus judicii infamiam et turpitudinem assignaturos Scaptio, ac non potius in universum populum Romanum eam rejecturos?

95 Concionali seni] Forum terere solito, et totos dies in concionibus consumere: quod erat otiosi hominis, et propterea probro dabatur apud Roma

nos. Cic. 1. 1. ad Att. ep. 16. Concionalis hirudo ærurii, misera ac jejuna plebecula. Vid. Gronov. 1. iv. de Pecun. Vet. c. 9.

96 Scaptium nomen] Posteriorem vocem a compluribus MSS. abesse Gronovius ibidem testatur: nec eam in ullo e nostris reperimus. Et sane quid ea est opus? Clarum hac fore imagine Scaptium, id est, hac actione nobilem et celebrem Scaptium fore. Notum est imagines fuisse insigne nobilitatis apud Romanos Quod igitur accidit hominibus novis, qui ad honores admissi jus imagi nis accipiunt, aut quod nobilibus sunt imagines, argumentum ingens gloriæ, id Scaptio hanc actionem, quasi aucto agro publico, dolent fore ad populum : qui

« PoprzedniaDalej »