Obrazy na stronie
PDF
ePub

secessione moveamur, armata veniat? Occasune urbis vultis U. C. 305. 'finire imperium? Atqui aut plebs non est habenda, aut ha- A. C. 447. ' bendi sunt tribuni plebis. Nos citius caruerimus patriciis magistratibus, quam illi plebeiis. Novam inexpertamque eam

[ocr errors]

6

[ocr errors]

potestatem eripuere patribus nostris, 33 ne nunc, dulcedine semel capti, ferant desiderium. 34 quum præsertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant.' Quum hæc ex omni parte jactarentur, victi consensu decemviri, futuros se, quando ita videatur, in potestate Patrum adfirmant. Id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur : nec suo sanguine ad supplicia Patrum plebem

adsuefaciant.

plebem re

LIII. Tum Valerius Horatiusque, missi ad plebem con- Valerius et ditionibus, quibus videretur, revocandam, componendasque Horatius res, decemviris quoque ab ira et inpetu multitudinis præca- vocant. vere jubentur. Profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur; quippe liberatores haud dubie et motus initio, et exitu rei. Ob hæc advenientibus gratiæ actæ. Icilius pro multitudine verba facit. Idem, quum de conditionibus ageretur, quærentibus legatis, quæ postulata plebis essent, composito jam ante adventum legatorum consilio, ea postulavit, ut adpareret, in æquitate rerum plus, quam in armis, reponi spei. Potestatem enim tribuniciam, provocationemque repetebant, quæ ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset, concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem. De decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit. Dedi quippe eos æquum censebant, vivosque igni concrematuros minabantur. Legati ad ea: 35 Quæ consilii fuerunt, adeo æqua postulastis, ut ultro vobis deferenda fuerint. liber'tati enim ea præsidia petitis, non licentiæ ad inpugnandos alios. Iræ vestræ magis ignoscendum, quam indulgendum est. quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis, et prius pene, quam ipsi liberi sitis, dominari jam in adversarios vultis. Numquamne quiescet civitas nostra a suppliciis, aut

6

4 add. iis Gron. Crev.

ant, nimium patienter. Etenim illa impedit sensum et obscurat: nec tanta esse debuerat librorum Sigonii, qui persæpe malæ notæ fuisse deprehenduntur, auctoritas, ut iis vel cum sensus dispendio obtemperaretur. Si quibus in libris illa particula hoc loco reperitur, videtur nata ex vicinitate vocis quid, quæ sequitur.

33 Ne] Nedum. Sic plane Cic. 1. 1x. ad Fam. ep. 26. Me vero nihil istorum ne juvenem quidem movit unquam, ne

nunc senem.

34* Quum præsertim пес nos] Quum præsertim nos quoque non demus operam, exercendo moderate imperia, ut illi minus egeant auxilio tribunorum.

35 * Quæ consilii fuerunt. ... Ire vestræ] Ira, ut observat Cicero pro M. Marc. n. 9. est inimica consilio. Igitur hic opponuntur consilium et ira. Quæ judicio et matura deliberatione postulastis, ea æquissima sunt. Alia ratio est eorum quæ ira incitante pe titis.

U. C. 305. A. C. 447.

[ocr errors]

6

Patrum in plebem Romanam, aut plebis in Patres? Scuto

[ocr errors]
[ocr errors]

vobis magis, quam gladio, opus est. 36 Satis superque humilis est, qui jure æquo in civitate vivit, nec inferendos injuriam, nec 'patiendo. Etiam, si quando metuendos vos præbituri estis, quum, recuperatis magistratibus legibusque vestris, judicia penes vos erunt de capite nostro fortunisque; tunc, ut quæque caussa erit, statuetis. nunc libertatem repeti satis est.' LIV. Facerent ut vellent permittentibus cunctis, mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant. Profecti quum mandata plebis Patribus exposuissent, alii decemviri, quandoquidem præter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quidquam abnuere. Appius, truci ingenio et invidia præcipua, odium in se aliorum suo in eos metiens odio, Haud ignaro,' inquit, inminet fortuna. Video, donec arma adversariis tradantur, differri adversus nos cer'tamen. dandus invidiæ est sanguis. Nihil ne ego quidem moror, quo minus decemviratu abeam.' Factum senatusconsultum, Ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent. Q. Furius 37 pontifex maximus tribunos 'plebis erearet. et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque.' His senatusconsultis perfectis, dimisso senatu, decemviri prodeunt in concionem, abdicantque se magistratu, ingenti hominum lætitia. Nunciantur hæc plebi. legatos, quidquid in urbe hominum supererat, prosequitur. Huic multitudini læta alia turba ex castris obcurrit, congratulantur libertatem concordiamque civitati restitutam. Legati pro concione: "Quod bonuin, faustum, felixque sit vobis, reique publicæ, re'dite in patriam ad penates, conjuges, liberosque vestros: sed, qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantæ multitudini est violatus, eam modestiam 'ferte in urbem. in Aventinum ite, unde profecti estis. Ibi felici loco, ubi prima initia inchoastis libertatis vestræ, tribunos ' plebi creabitis. præsto erit pontifex maximus, qui comitia 'habeat.' Ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. 38 Convellunt inde signa, profectique Romam certant cum

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

rusu rerum Gron. Crev.
t convertunt Gron.

plebis Crev.

convertuntur MS. Veith.

56 Satis superque] Hæc sententia non satis videtur accurata. Non enim ideo quis humilis est, multo minus humilis ultra quam satis sit, quia jure æquo cum ceteris vivit. Nec quidquam hic opis aut ab interpretibus, aut a MSS.

37 Pontifex maximus] Pontifex maximus tributis comitiis deligebatur. Ideo videtur idoneus auctor judicatus tribunis creandis, qui et ipsi tributis comitiis creabantur. Et quidem vix aliter fieri poterat, quum nullus tum esset in

civitate magistratus; ab interrege autem, patricio magistratu, tribunos plebei creari consentaneum non esset. De appellatione pontificis maximi vid. not. 34. ad 1. 32.

38 Convellunt signa] Hæc est veterum omnium editorum lectio, quam immerito expulerat Rhenanus, substitueratque convertunt. Etenim, ut recte observat Gronovius in nota ad hunc locum, tunc converti signa dicuntur, quum jam mota in aliam

Trib. Pleb.

obviis gaudio. armati per urbem silentio in Aventinum per- U. C. 305. veniunt. ibi extemplo, pontifice maximo comitia habente, A. C. 447. tribunos plebis creaverunt, omnium primum 39 A. u Virgi- creantur in nium, inde L. Icilium, et P. Numitorium avunculum Virgi- Aventino. niæ, auctores secessionis. Tum C. Sicinium, progeniem ejus, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte, proditum memoriæ est; et M. Duilium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat, nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat. 40 Spe deinde magis, quam meritis, electi, M. Titinius*, M. Pomponius, C. Apronius, P. Villius, C. Oppius. Tribunatu inito, L. Icilius extemplo plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta. Confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius y rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium adpellant.

41

L. Valerio,

LV. Per interregem deinde consules creati, L. Valerius, U. C. 306. M. Horatius; qui extemplo magistratum occeperunt. quo- A. C. 446. rum consulatus popularis sine ulla Patrum injuria, nec sine M. Horatio obfensione fuit. quidquid enim libertati plebis caveretur, Coss. id suis decedere opibus credebant. Omnium primum, Leges in quum veluti in controverso jure esset, tenerenturne Patres gratiam i plebiscitis, legem centuriatis comitiis tulere, 'Ut, quod tri- plebis. butim plebis jussisset, populum teneret.' qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est. Aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum præsidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt, 42 sanciendo novam legem, 'Ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet. qui creasset, eum jus fasque esset occidi: neve ea cædes capitalis noxæ haberetur.' Et quum plebem hinc provocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, (cujus rei prope jam memoria aboleverat) relatis quibusdam ex magno intervallo ceremoniis, renovarunt; et quum religione inviolatos eos, tum lege etiam fecerunt, sanciendo, Ut, qui tribunis plebis, ædilibus, 43 judi

[blocks in formation]

U. C. 306. cibus, 44 decemviris nocuisset, ejus caput Jovi sacrum esset. A. C. 446.45 familia ad ædem Cereris, 46 Liberi, Liberæque venum iret.' Hac lege juris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse: sed eum, qui eorum cuiquam nocuerit, sacrum sanciri. Itaque ædilem prehendi ducique a majoribus magistratibus : quod etsi non jure fiat, (noceri enim ei, cui hac lege non liceat) tamen argumentum esse, non haberi pro sacrosancto ædilem: tribunos 47 vetere jurejurando plebis, quum primum eam potestatem creavit, sacrosanctos esse. Fuere, qui interpretarentur, eadem hac Horatia lege 48 consulibus quoque et prætoribus, quia iisdem auspiciis, quibus consules, crearentur, cautum esse judicem enim consulem adpellari. Quæ refellitur interpretatio, quod his temporibus 49 nondum consulem judicem, sed prætorem, adpellari mos fuerit. Hæ consulares leges fuere. Institutum etiam ab iisdem consulibus, ut senatusconsulta in ædem Cereris ad ædiles plebis deferrentur; quæ antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque. M. Duilius deinde tribunus plebis plebem rogavit, plebesque scivit; qui plebem sine tribunis reliquisset, quique 'magistratum sine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur.' Hæc omnia, ut invitis, ita non adversantibus patriciis, transacta; quia nondum in quemquam unum sæviebatur. LVI. Fundata deinde et potestate tribunicia, et plebis

[ocr errors]

2 ant Gron. Crev.

litibus judicandis: sed eos longo post hanc ætatem tempore creatos. Sigonius secat nodum, et hanc vocem ejicit, quam a vett. suis libris abesse affirmat.

45 Familia] Familia pro bonis: ut in actione familiæ erciscundæ, i. e. dividendæ hæreditatis. Sic et familia emptor hæres, qui fingebatur emere bona a testatorė.

Perizonius, dissert. I. de Prætorio c. 7.
intelligit ædiles ipsos, quos Dionys. 1. vi.
creatos dicit, ut inter alia munia etiam
dijudicarent lites, quas illis tribuni per-
mitterent; atque inde appellatos non
modo tribunorum ministros et collegas,
sed etiam dixaràs judices. Verum
huic interpretationi id repugnat, quod
adiles hac in lege jam appellati sunt
solenni et maxime usitato nomine, nec
proinde videntur posse rursus judicum 46 Liberi] Non ejus, qui Semele na-
appellatione designari. Nobis id unum tus erat: sed ejus, qui Cereris filius
liquet, in tota hac lege agi de plebeiis cum ea colebatur, et cum Libera, quam
magistratibus, vel hominibus de plebe et Venerem esse volunt. Vid. Cic. de
negotium publicum gerentibus. In Nat. Deor. 1. 11. n. 62.
gratiam enim et commodum plebis
solius lata est. Deinde, si fuere ju-
dices qui in consilio essent tribunis et
ædilibus lites dijudicantibus, de iis
hunc locum interpretandum esse puta-

verimus.

44 Decemviris] Haud facile videtur assignari posse, quinam sint hi Decemviri. Neque enim profecto cavit plebs Decemviris legum ferendarum causa creatis, a quorum crudelitate sese armis vindicaverat. Pomponius de Orig. juris memorat Decemviros silitibus, sive

47 Vetere jurejurando] Vid. not. 81. ad c. 33. 1. 11.

48 Consulibus quoque] Consulibus, tanquam designatis judicum vocabulo : Prætoribus, quia iisdem auspiciis, quibus consules, crearentur.

49 Nondum consulem] Nondum con. sul judicis nomen, sed prætoris gerebat. Ceterum hanc Livii opinionem impugnat Perizonius, et contendit consules jam a primis temporibus judicum nomine insignitos fuisse, dissert. I, de Prætor. c. 7.

libertate, tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque U. C. 306. jam rati, accusatorem primum Virginium et Appium reum A. C. 446. deligunt. Quum diem Appio Virginius dixisset, et Appius, stipatus patriciis juvenibus, in forum descendisset; redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimæ potestatis, quum ipsum satellitesque ejus vidissent. Tum Virginius,

6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Oratio,' inquit, rebus dubiis inventa est. Itaque neque" Appius acego accusando apud vos eum tempus teram, a cujus crudeli- cusatur. tate vosmet ipsi armis vindicastis: nec istum ad cetera 'scelera inpudentiam in defendendo se adjicere patiar. Om'nium agitur tibi, Ap. Claudi, quæ inpie nefarieque per bien'nium alia super alia es ausus, gratiam facio. unius tantum 'criminis, 50 ni judicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincula te duci jubeo.' Nec in tribunicio auxilio Appius, nec in judicio populi ullam spem habebat. attamen et tribunos adpellavit: et, nullo morante, arreptus a viatore, Provoco,' inquit. Audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore, quo vindiciæ nuper ab libertate dictæ erant, silentium fecit. Et, dum pro se quisque, 'Deos tandem esse, et non neglegere humana,' fremunt, et 'superbiæ crudelitatique, etsi seras, non leves tamen venire pœnas; provocare, qui provocationem sustulisset ; et inplorare præsidium populi, qui omnia jura populi obtrisset; rapique ' in vincula egentem jure libertatis, qui liberum corpus in serIvitutem addixisset;' ipsius Appii inter concionis murmur, fidem populi Romani inplorantis, vox audiebatur. Majorum merita in rempublicam domi militiæque commemorabat : suum infelix erga plebem Romanam studium, quod æquan' darum legum caussa cum maxima obfensione Patrum 51 con'sulatu abisset: suas leges, quibus manentibus lator earum ' in vincula ducatur. Ceterum 52 sua propria bona malaque, quum caussæ dicendæ data facultas sit, tum se experturum. In præsentia se communi jure civitatis civem Romanum die 'dicta postulare, ut dicere liceat, ut judicium populi Romani experiri. non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in æqui'tate et misericordia civium suorum spei habeat. Quod si 'indicta caussa in vincula ducatur, iterum se tribunos plebei 'adpellare, et monere, ne imitentur, quos oderint. Quod si

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

a neque del. Gron.

50 Ni judicem dices] Nisi judicem, quem libuerit, designabis, cui te sistas probaturus, te ab libertate.... Vid. not. 4. ad c. 24. supra.

51 Consulatu abisset] Consul designatus fuerat Appius in eum annum quo Decemviri primum creati sunt. (supra c. 33.) Eo consulatu abiit, id est, eum consulatum non gessit, ob

secutus populo, qui Decemviros ma-
lebat.

52 Sua propria bene malaque] Quid
sibi proprie in causa aut prodesse, aut
nocere posset; quanam ex parte pro-
pria sui ipsius causa aut firma esset,
aut laboret. Opponit propria sua bona
malaque communi civitatis juri, quod
mox invocaturus est.

« PoprzedniaDalej »