Obrazy na stronie
PDF
ePub

cemviri creati Ap. Claudius, T. Genucius, P. Sestius, L. U. C. 302. Veturius, C. Julius, A. Manlius, Ser. Sulpicius. P. Curia- A. C. 450. tius, T. Romilius, Sp. Postumius. Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant, pro honore honos redditus: et Sestio alteri consulum prioris anni, quod eam rem collega invito ad Patrés retulerat. His U. C. 303. proximi habiti legati tres, qui Athenas ierant. simul ut A. C.449. pro legatione tam longinqua præmio esset honos: simul peritos legum peregrinarum ad condenda nova jura usui fore credebant. Supplevere ceteri numerum. Graves quoque ætate electos novissimis suffragiis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis adversarentur. Regimen totius ma gistratus penes Appium erat favore plebis. adeoque novum Decemvirosibi ingenium induerat, ut plebicola repente omnisque auræ rum anpopularis captator evaderet, pro truci sævoque insectatore nus I. plebis. Decimo die jus populo singuli reddebant. eo die 42 penes præfectum juris fasces duodecim erant: 43 collegis novem singuli accensi adparebant. et in unica concordia inter ipsos (qui consensus privatis interdum inutilis esset) summa adversus alios æquitas erat. Moderationis eorum Initio mo.. argumentum exemplo unius rei notasse, satis erit. Quum derati desine provocatione creati essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patricia gentis virum, invento, prolatoque in concionem, in re juxta manifesta atque atroci, C. Julius decemvir diem Sestio dixit, et accusator ad populum exstitit, cujus rei judex legitimus erat: 45 décessitque jure suo, ut demtum de vi magistratus populi libertati adjiceret.

cemviri.

XXXIV. 46 Quum promtum hoc jus velut ex oraculo incorruptum pariter ab his summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur: ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis, populum ad concionem advocaverunt: et, quod bonum, faustum, felixque rei- Decem tapublicæ, ipsis, liberisque eorum esset, ire, et legere leges propo'sitas' jussere. 'Se, quantum decem hominum ingeniis provideri

[blocks in formation]

c legati tres habiti Eæd.

45 Decessitque jure suo] Omnes libri nostri addunt præpositionem ex jure. Fortasse de jure: ut Cic. pro Sex. Roscio, n. 73. de meo jure dece dam.

46 Quum promptum] Quum summi pariter infimique ab his accipiebant hoc jus promptum, i. e. paratum, quodammodo, quod omnibus sine mora pateret, idemque incorrup tum, velut ex oraculo prolatum, sive depromptum: tum præterea legibus condendis operam dabant Decemviri. De particulis quum, tum vid. not. 48. ad c. 21. I. i.

[ocr errors]

bulas lc

gum ferunt.

U. C.303. A. C. 449.

Iterum cre

antur decemviri.

ambitio.

[ocr errors]

potuerit, omnibus summis infimisque jura æquasse. plus pollere multorum ingenia consiliaque. Versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus: atque in me'dium, quid in quaque re plus minusve esset, conferrent. Eas leges habiturum populum Romanum, 47 quas consensus omnium non jussisse latas magis, quam tulisse, videri posset.' Quum ad rumores hominum de unoquoque legum capite edito satis correctæ viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatæ sunt: qui nunc quoque, in hoc inmenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est juris. Vulgatur deinde rumor, duas deesse tabulas; quibus adjectis, absolvi posse velut corpus omnis Romani juris. Ea exspectatio, quum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium decemviros iterum creandi fecit. Jam plebs, præterquam quod consulum nomen, haud secus quam regum, perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium, 48 cedentibus in vicem adpellationed decemviris, quærebat.

XXXV. Postquam vero comita decemviris creandis in 49 trinum nundinum indicta sunt; 50 tanta exarsit ambitio, ut primores quoque civitatis (metu credo, ne tanti possessio imperii, vacuo ab se relicto loco, haud satis dignis pateret) prensarent homines; honorem, summa ope a se impugnatum, ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes. 51 Demissa jam in discrimen dignitas, ea ætate, iisque Ap. Claudii honoribus actis, stimulabat Ap. Claudium. nescires, utrum d adpellationi Doer. Rup-appellationem MS. Veith. e ab Gron. Crev. 47 * Quas consensus omnium, non jussisse latus magis, quam tulisse] Ferre leges, magistratuum erat; jubere, populi. Hic Decemviri volunt leges novas, non juberi solum a populo universo, sed quodammodo ferri. Non enim illis satis est consulere populum, utrum accipiat nunc leges, quales ipsi eas edidere; sed et earum sensum ac verba dirigi ac finiri volunt ex consensu omnium.

48 Cedentibus invicem] Cedentibus sibi mutuo Decemviris in appellatione, i. e. si quis sese ab aliquo ex iis læsum ratus, collegam ejus appellaret.

49 Trinum nundinum] Trinum nundinum, sive trinundinum, erat id tem poris spatium intra quod ter nundina agebantur. Nundina autem nono quoque die, unde etiam traxere nomen, recurrebant: ut rustici, octo diebus agris operati, nono die in urbem vendendi mercandique causa commearent. Igitur comitia, sive

fcisque Eæd.

legibus rogandis, sive judiciis exercendis, sive creandis magistratibus, trinundino ante indici solebant, ut rustici, qui non fere in urbem, nisi nundinis, veniebant, rem versare animis et expendere, spatio dato, possent, antequam in suffragium mitterentur.

50* Tanta exarsit ambitio] Tantum certamen, tantus fuit ardor petendi honoris. Sedulo distingue ambitionem ab ambitu. Ambitus crimen est, et designat pravas legibusque vetitas vias affectandi alicujus magistratus vel imperii. Ambitio desiderium honorum indicat, sed innoxium ac legitimum.

51 Demissa] Ap. Claudium cura quædam et sollicitudo stimulabat, quum videret clarissimos viros, ea ætate, eisque honoribus actis, demittere in discrimen dignitatem suam. Ceterum hoc loco recte jussit legi Gronovius demissa pro dimissa.

[ocr errors]

inter decemviros, an inter candidatos, numerares. Propior U. c. 303. interdum petendo, quam gerendo, magistratui erat. cri- A. C. 449. minari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque. ipse medius inter tribunicios Duilios. Iciliosque in foro volitare, per illos se plebi venditare: donec collegæ quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, conjecere in eum oculos, mirantes quid sibi vellet. Adparere, nihil sinceri esse; Profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore. nimium 52 in ordinem se ipsum cogere, et vulgari cum privatis, non tam properantis abire magistratu, quam viam ad continuandum magistratum quærentis, 'esse.' Propalam obviam ire cupiditati parum ausi, obsecundando mollire inpetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu injungunt. Ars hæc erat, ne semet ipse creare posset; quod præter tribunos plebis (et id ipsum pessimo exemplo) nemo umquam fecisset. ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, inpedimentum pro occasione arripuit. dejectisque honore 53 per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium caussa, et aliis ejusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitæ pares decemviros creat se in primis, quod haud secus factum inprobabant boni, quam nemo facere ausurum crediderat. Creati cum eo M. Cornelius Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, 54 Q. Poetelius 8, T. Antonius Merenda, K. Duilius, Sp. Oppius Cornicen, M'. Rabuleius.

XXXVI. Ille finis Appio alienæ personæ ferendæ fuit. suo jam inde vivere ingenio cœpit, novosque collegas jam prius, quam inirent magistratum, in suos mores formare. Quotidie coibant remotis arbitris: inde inpotentibus instructi consiliis, quæ secreto ab aliis coquebant, jam haud dissimulando superbiam, 55 rari aditus, conloquentibus difficiles, ad Idus Maias rem perduxere. Idas tum Maiæ sollemnes U. C. 304. ineundis magistratibus erant. Initio igitur magistratus pri- A. C. 448. mum honoris diem denunciatione ingentis terroris insignem fecere. nam quum ita priores decemviri servassent, ut unus nus II.

8 Patilius Gron. Crev. MS. Veith.

59 In ordinem seipsum cogere] Se parem quodammodo ceteris e vulgo facere. Potestate sua supra ceteros eminebat, et extra ordinem reliquorum positus erat Appius. Vulgando se cum privatis, sese redigit quodam modo in ordinem, e quo suus eum magistratus eximebat.

tur

concionem. Emendavit verissime Sigonius, quamvis repugnantibus libris.

54 Q. Patilius... Caso Duilius, Sp. Oppius Cornicen] Hos plebeios fuisse tradit Dionysius.

55 Rari aditus] Hæ voces accipiendæ sunt in patrio casu. Vult 53 Per coitionem] Coeundo cum Livius novos Decemviros fuisse rari ceteris candidatis adversus ingratos aditus. sibi competitores. Olim hic legeba

Decemvi

rorum an

A, C, 448.
Decemvi-

lentia et
tyrannis.

U, C. 304. fasces haberet, et hoc insigne regium in orbem, suam cujusque vicem, per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere. Centum viginti lictores forum inpleverant, rorum inso- et fascibus secures inligatas præferebant. 56 nec adtinuisse demi securim, quum sine provocatione creati essent, interpretabantur. Decem regum species erat, multiplicatusque terror non infimis solum, sed primoribus Patrum, ratis cædis caussam ac principium quæri. ut, si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo misisset, statim virgæ securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur. Nam, præterquam quod in populo nihil erat præsidii, sublata provocatione, 57 intercessionem quoque consensu sustulerant: quum priores decemviri adpellatione collegæ corrigi reddita ab se jura tulissent; et quædam, quæ sui judicii videri possent, ad populum rejecissent. Aliquamdiu æquatus inter omnes terror fuit: paullatim totus vertere in plebem cœpit. Abstinebatur à Patribus: in humiliores 58 libidinose crudeliterque consulebatur: hominum, non caussarum, toti erant; ut apud quos gratia vim æqui haberet. Judicia domi conflabant, pronunciabant in foro. Si quis collegam adpellasset, ab eo, ad quem venerat, ita discedebath, ut pœniteret, non prioris decreto stetisse. Opinio etiam sine auctore exierat, non in præsentis modo temporis eos injuriam conspirasse, sed foedus clandestinum inter ipsos jurejurando ictum, ne comitia haberent, perpetuoque decemviratu possessum semel obtinerent imperium.

XXXVII. Circumspectare tum patriciorum vultus plebeii, et 59 inde libertatis captare auram, unde servitutem timendo in eum statum rempublicam adduxerant. Primores Patrum odisse decemviros, odisse plebem: nec probare, quæ fierent; et credere, haud indignis accidere. avide ru

b decedebat Gron.

[blocks in formation]

inter se consentirent, et, quidquid ab uno decretum foret, omnes tuerentur, sublata erat intercessio; illorum injuriis qui intercederet et obsisteret, nemo erat. Imo, ut infra habetur, si quis collegam appellasset, ita discedebat, ut pœniteret non prioris decreto stetisse.

58 Libidinose] Pro libidine, ita ut facerent quidquid ipsis liberet, nulla juris aut æquitatis habita ratione.

59 Inde libertatis captare auram, unde] A patriciis servitutem dum timent plebeii, statum reipublicæ mutari voluerant, Decemviralemque potestatem institui. Nunc ab iisdem afflari sibi dulcem restituendæ libertatis spem intenti exspectant.

X. additæ.

endo ad libertatem 60 in servitutem elapsos' juvare nolle: U. C. 304, cumulare quoque injurias, ut tædio præsentium consules A. C, 448, duo tandem et status pristinus rerum in desiderium veniant. Jam et processerat pars major anni, et duæ tabulæ legum Duae tabu.. ad prioris anni decem tabulas erant adjectæ : nec quidquam la prioribus jam supererat, si hæ quoque leges centuriatis comitiis perlatæ essent, cur eo magistratu reipublicæ opus esset. 61 Exspectabant, quam mox consulibus creandis comitia edicerentur. Id modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam, repararent. Quum interim mentio comitiorum nulla fieri, et decemviri, qui primo tribunicios homines, quia id populare habebatur, circum se ostentaverant plebei', patriciis juvenibus sepserant latera. eorum catervæ tribunalia obsederant. Hi 62 ferre, agere plebem plebisque res; 63 quum fortunam, qua quidquid cupitum foret ", potentioris esset. Et jam ne tergo quidem abstinebatur: virgis cædi, alii securi subjici; et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium. Hac mercede juventus nobilis corrupta non modo non ire obviam injuriæ, sed propalam licentiam suam malle, quam omnium libertatem.

A. C. 447.

rorum an.

XXXVIII. Idus Maia venere. Nullis subrogatis ma- U. C. 305 gistratibus, privati pro decemviris, neque animis 64 ad impe- Decemvirium inhibendum inminutis, neque 65 ad speciem honoris insignibus, prodeunt. id vero regnum haud dubie videri, nus III. Deploratur in perpetuum libertas; nec vindex quisquam exsistit, aut futurus videtur. nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis : 66 imperiumque ibi esse, ubi non esset libertas, indignabantur. Sabini Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere, late- agram que populati, quum hominum atque pecudum inulti prædas lantur. egissent, recepto ad Eretum, quod passim vagatum erat, agmine, castra locant, spem in discordia Romana ponentes, eam inpedimentum delectui fore. Non nuncii solum, sed per urbem agrestium fuga trepidationem injecit. Decem

lapsos Crev. knulla fieret; decemv. MS. Veith, m res, cum fortuna Rup. "fuerat MS. Veith.

60 In servitutem lapsos] Sic edidit Campanus: melius quam, ut vulgo, elapsos.

61 Exspectabant quam mox] Propediem futurum credebant ut.... Dicere mus Galli, ils n'attendoient que le moment. 62 Ferre, agere] Diripere. Vid. not. ad XXII. 3. infra.

63 Quum fortuna, qua] Locus corruptus, quem varii varie tentarunt, nemo efficaciter sanavit. Tolerabilis videtur Dujatii conjectura: Ii ferre,

I plebi Gron. Crev.
• adhibendum MS. Veith.
agere plebem, plebisque res fortunasque:
quidquid cupitum foret, potentioris esse.

6 Ad imperium inhibendum] Exer-
cendum; ad utendum imperio in eos
qui resisterent, Sic infra: imperioque
inhibendo in paucos præferocis animi; et
alibi sæpius.

65 Ad speciem] Ad pompam et ostentationem.

66 Imperiumque] Legit Perizonius, imperium qui. Vid. not. 89, ad iv. 17. infra,

Rom. pop

« PoprzedniaDalej »