Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 296. morem, atque auxilium adesse,' inter se gratulantes, ultro ex A. C 456. stationibus ac vigiliis territant hostem. Consul differendum negat: Illo clamore non adventum modo significari, sed rem

ab suis cœptam: mirumque esse, ni jam exteriore parte 'castra hostium obpugnentur. Itaque arma suos capere, et 'se subsequi' jubet. 20 Nocte initum prælium est a legionibus: dictatori m clamore significant, ab ea quoque parte rem in discrimine esse. Jam se 21 ad prohibenda circumdari opera Equi parabant, quum, ab interiore hoste prælio cœpto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi, vacuam noctem operi dedere. pugnatumque cum consule ad lucem est. Luce prima jam eircumvallati ab dictatore erant, et vix adversus unum exercitum pugnam sustinebant. tum a Quinctiano exercitu, qui confestim a perfecto opere ad arma rediit, invaditur vallum. hic instabat nova pugna: illa" nihil remiserat prior. Tum, ancipiti malo urgente, a proelio ad preces versi, hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent. Ab consule ad Sub jugum dictatorem ire jussis ignominiam infensus addidit. Gracchum Cloelium ducem principesque alios vinctos ad se adduci jubet, oppido Corbione decedi; 'Sanguinis se Æquorum non egere: licere abire: sed, ut exprimatur tandem confessio, subactam domitamque esse gentem, sub jugum abituros.' Tribus hastis jugum fit, humi fixis duabus, superque eas transversa una deligata. 22 sub hoc jugo dictator Æquos misit.

mittit.

XXIX. Castris hostium receptis, plenis omnium rerum, (nudos enim emiserat) prædam omnem suo tantum militi dedit: consularem exercitum ipsumque consulem increpans, Carebis,' inquit, prædæ parte, miles, ex eo hoste, cui prope prædæ fuisti. et tu, L. Minuci, donec consularem animum incipias habere, legatus his legionibus præeris.' Ita se Minucius abdicat consulatu, jussusque ad exercitum manet. Sed adeo tum imperio meliori animus mansuete obediens erat, ut beneficii magis, quam ignominiæ, hic exercitus memor, et coronam auream dictatori libram° pondo decreverit, et proficiscentem eum patronum salutaverit. P Romæ a Q. Fabio

mest: legionibus dictatoris etc. Crev. "est a leg, dictatoris. clamore MS. Veith. illa del. Gron. Crev. MS. Veith. • libræ MS. Veith. P salutavit MS. Veith,

So Nocte initum prælium est] A legionibus consulis. Legionibus dictatoris clamore significant consulis legiones, ab ea, id est, a sua quoque parte rem in discrimine esse, sive pugnari. Quam damus lectionem, eam plane exhibet codex Sorbonicus, et item duo e regiis antiquissimi, nisi quod habent hi clamores, sed ita ut littera s in vetustissimo sit a

secunda manu. Gronovius edidit Nocte initum prælium est a legionibus: dictatori clamore significant.

21 * Ad prohibenda circumdari opera] Ad prohibendum ne opera sibi circumdarentur; ne circum sua castra duceretur a Romanis fossa, vallumque jaceretur.

22 Sub hoc jugo.. misit] Rectius fortasse emisit. Infra: nudos enim emiserat,

U. C. 296.

A. C. 456.

damnatus.

præfecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium, quo veniebat agmine, urbem ingredi jussit. ducti unte currum hostium duces: militaria signa prælata: secutus exercitus præda onustus. Epulæ instructæ dicuntur fuisse ante omnium domos: epulantesque 23 cum carmine triumphali et 24 sollemnibus jocis, comissantium modo, currum secuti sunt. Eo die L. Mamilio Tusculano, adprobantibus cunctis, civitas data est. Confestim se dictator magistratu abdicasset, ni comitia M. Volscii falsi testis tenuissent: ea ne Volscius inpedirent tribuni, dictatoris obstitit metus. Volscius falsus testis damnatus Lanuvium in exsilium abiit. Quinctius sexto decimo die dictatura, in sex menses accepta, se abdicavit. Per eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis egregie pugnat. ad vastatos agros ea quoque clades accessit Sabinis. Minucio Fabius Quintus successor in Algidum misExtremo anno agitatum de lege ab tribunis est. sed, quia duo exercitus aberant, ne quid ferretur ad populum, Patres tenuere. plebes vicit, ut quintum eosdem tribunos crearent. Lupos visos in Capitolio ferunt a canibus fugatos; ob id prodigium lustratum Capitolium esse.

sus.

anno gesta.

Hæc eo

ope

Is

Sabinis.

XXX. Sequuntur consules Q. Minucius, C. Horatius U. C. 297. Pulvillus. Cujus initio anni quum foris otium esset, domi A. C. 455. Q. Minucio, seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat. ulteriusque C. Horatio ventum foret, (adeo exarserant animis 9) ni, velut dedita Coss. ra, nocturno impetu Æquorum Corbione amissum præsidium nunciatum esset. Senatum consules vocant, jubentur subitarium scribere exercitum, atque in Algidum ducere. Inde, posito legis certamine, nova de delectu contentio orta ". 25 Vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio, Bella cum quum alius additur terror: Sabinum exercitum prædatum quis et descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire. metus perpulit, ut scribi militem tribuni sinerent; non sine pactione tamen, ut, quoniam ipsi quinquennium elusi essent, parvumque id plebi præsidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. Expressit hoc necessitas Patribus. id modo excepere, ne postea cosdem tribunos juberent. Tri4 animi Gron. Crev. rexorta Eæd. 23 Cum carmine triumphali] Mili tibus triumphum nomine cientibus, ut loquitur noster 1. XLV. c. 38. sive sæpius accinentibus Io triumphe! Vid. Hor. Od. iv. 2. et Epod. 9. Ovid. Trist. IV. 2. Tibull. 11. 5.

24 Solennibus jocis] Jocis in triumpho usitatis, quos militaris turba tum gestiens et gaudio lasciviens, fundebat sive in devictos hostes, sive in duces suos, et ipsum nonnunquam imperatorem.

* perculit Eæd. pertulit MS. Veith, Vide infra Iv. 53. et Sueton. Cæs. 49. et 51.

25# Vincebatur consulare im perium tribunitio auxilio] Vincebantur consules a tribunis. Observa hoc loco proprietatem verborum. Cott. sulum imperium erat. Tribuni nec imperium, nec potestatem habebant, sed auxilii lationem adversus consules. Vid. supra 11. 33. et nott. 23, et 24. ad 11, 56.

U. C. 297. bunicia comitia (ne id quoque post bellum, ut cetera, vanum A. C. 455. esset) extemplo habita. 26 Tricesimo sexto anno a primis tribunis plebis, decem creati sunt, 27 bini ex singulis classibus. 28 itaque cautum est, ut postea crearentur. Delectu deinde habito, Minucius, contra Sabinos profectus, non invenit hostem. Horatius, quum jam Æqui, Corbione interfecto præsidio, Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat: multos mortales occidit: fugat hostem non ex Algido modo, sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum præsidium.

U. C. 298.

XXXI. Deinde M. Valerius, Sp. Virginius consules facti. A. C. 454. 29 Domi forisque otium fuit. annona propter aquarum inM. Valerio, Sp. Virginio temperiem laboratum est. 30 De Aventino publicando lata lex est. Tribuni plebis iidem refecti sequente anno, T. U. C. 299. Romilio, C. Veturio consulibus, 31 legem omnibus concioniA. C. 453. bus suis celebrabant. Pudere se numeri sui nequidquam aucti,

Coss.

T. Romilio,

C. Veturio
Coss.

t

refecti. Hi sequente-celebrant. Gron. Crev. MS. Veith.

26 Tricesimo sexto anno] Exeunte, si numeretur duplex illud par consulum, omissum a Livio, de quo monuimus ad c. 39. 1. 11. Si eorum ratio non haberetur, hic annus esset tricesimus quintus incipiens, ut cuivis patebit numeranti a consulibus Sp. Cassio et Postumo Cominio, quorum in magistratu primi

tribuni creati sunt.

27 Bini ex singulis classibus] In quinque classes distributus erat populus universus a Ser. Tullio. Vid 1. 43. supra.

28 Itaque] Et ita scilicet decem tribuni, bini ex singulis classibus.

29 Domi....otium fuit] Imo non mediocres contentiones, auctore Dion. ob legem quam de Aventino publicando Icilius ferebat.

30 De Aventino publicando] Vidimus 1. 1. c. 33. Aventinum montem novis civibus e Politorio, Tellenis, Ficanaque datum, ut in eo scilicet habitarent. Sed nimirum illi aut eum non totum occupaverunt, aut in alia deinde loca commigraverunt: siquidem eum hoc tempore publicum populi Romani fuisse, atque etiam magna ex parte arboribus obsitum memorat Dion.

1. x.

De eo igitur Icilius tribunus plebis legem ferebat, ut, quæ privati jure parta possiderent, ea penes dominos manerent: quæ per vim aut fraudem occupassent, ea, restitutis ex arbitrorum sententia impensis, populo addicerentur, et cum ceteris, quae publica mansissent, sine pretio plebi ad ædificandum dividerentur. Quum consules

senatum tribunis non præberent, ut pro more Patres auctores fierent, antequam plebs in suffragium mitteretur; Icilius novo exemplo, quum antea tribuni semper de senatu cogendo potestatem integram consulibus reliquissent, consules ad subsellia tribunorum venire et senatum sibi præbere jussit. Inde iræ et jurgia. Tandem tribunus vicit: lex comitiis centuriatis perlata est: totusque is annus in ædificando Aventino absumptus. Dion. 1. X.

31 Legem omnibus concionibus suis celebrant] Legis assiduam mentionem faciunt in omnibus suis ad populum orationibus. † Mirum profecto videri debet a Livio hic omissas esse cruentas prope tribunorum cum consulibus contentiones, et asperrimam Siccii Dentati adversus eosdem consules actionem pro lege agraria, quam tribuni revocabant. Vide apud Dion. I. x. luculentam ejus orationem, in qua se ipse commendans narrat se quadragesimum jam annum militantem, centum viginti pugnis interfuisse : vulnera quinque et quadraginta, adversa omnia, excepisse : virtutis ergo donatum fuisse quatuordecim coronis civicis, tribus muralibus, octo præliaribus, torquibus aureis tribus supra octoginta, armillis aureis sexaginta, hastis decem et octo, phaleris quinque et viginti. Cetera pete ex Dion. Siccium laudant quoque Val. Max. 111. 2. et Plin. VII. 28.

A. Aterio

si ea res æque suo biennio jaceret, ac toto superiore lustro U. C. 299. jacuisset.'. Quum maxime hæc agerent, trepidi nuncii ab A. C. 453. Tusculo veniunt, quos in agros Tusculano esse. Fecit pudorem recens ejus populi meritum morandi auxilii: 3 ambo consules, cum exercitu.missi, hostem in sua sede in Algido inveniunt. Ibi pugnatum. supra septem millia hostium Vieti Æqui. cæsa: alii fugati: præda parta ingens. Eam propter inopiam ærarii consules vendiderunt. Invidiæ tamen res ad exercitum fuit. 33 ea denique tribunis materiam criminandi ad plebem consules præbuit. Itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio, A. Aterio consulibus, dies dicta est U. C. 300. Romilio ab 34 C. Claudio Cicerone, tribuno plebis; Veturio A. C. 452. ab L. Alieno, ædile plebis. Uterque magna Patrum indig- Sp. Tarpeio, natione damnatus, Romilius 35 decem millibus æris, Veturius Coss. quindecim. Nec hæc priorum calamitas consulum segniores novos fecerat consules. 'et se damnari posse' aiebant: 'et ⚫ plebem, et tribunos legem ferre non posse.' Tum, abjecta lege, quæ promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum Patribus. Finem tandem certaminum facerent. si plebeiæ leges displicerent, at illi communiter legum latores, et ex plebe, et ex Patribus, qui utrisque utilia ferrent, quæque æquandæ libertatis essent, sinerent creari.' Rem non adspernabantur Patres : ' daturum leges neminem, nisi ex Patribus,' aiebant. Quum de legibus conveniret, de latore tantum discreparet; missi le- Legati gati Athenas Sp. Postumius Albus, A. Manlius, 36 P. y Sul- Athenas picius Camerinus; jussique inclitas leges Solonis descri- missi, legum bere, et aliarum Græciæ civitatium instituta, mores, juraque

noscere.

caussa.

XXXII. Ab externis bellis quietus annus fuit; quietior U. C. 301. insequens, P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus, per- A. C. 451. petuo silentio tribunorum: quod primo legatorum, qui Athe- P. Curiatio, nas ierant, legumque peregrinarum exspectatio præbuit; tilio Coss.

" eademque Crev. Doer. MS. Veith. MS. Veith. y Ser. Crev.

32 Ambo consules] Quum tribuni delectum impedirent, senatus jussit patricios cum clientibus bellum per se ipsos adversus quos gerendum suscipere : iisque civibus, qui consulibus paruissent, propitios; qui eos deseruissent, iratos invocavit deos. Tum Siccius, de quo supra, sponte nomen dedit, atque etiam octingentos secum traxit voluntarios, quorum stipendia emerita erant: cum quibus ab infenso consule in apertain perniciem missus, malevolentiam ducis virtute effugit, præcipuumque victoriæ decus tulit. Vid. Dion. 1. x.

33 Eademque] Sic legi sensus postulat; et in hujus lectionis confirma

* quindecim millibus Gron. Crev.
2 Curatio Gron.

+

tionem Modius et Gronovius singulos
libros, nos omnes nostros allegamus.
Vulgo ea denique.

54 C. Claudio Cicerone] Ab Siccio
Dentato, quem favor plebis ad tribu-
natum evexerat, accusatum esse Ro-
milium Dionys. et Plin. auctores sunt.

35 X.millibus æris] Id est, argenti marcis Paris.15. cum unciis 5. XV. millibus, marcis 23. unciis tribus cum dimidia.

36 Ser. Sulpicius] Libri edunt P. Sulpicius. Sed quum hos legatos viros consulares fuisse Dionysius affirmet, hic idem est Sulpicius, qui consul fuisse memoratur supra c. 10. Ibi autem prænomen habet Ser.

Sex. Quinc.

V.C.301. dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, A. C. 351. fœda homini, fœda pecori. Vastati agri sunt urbs assiduis exhausta funeribus; multæ et claræ lugubres domus. Flamen Quirinalis Ser. Cornelius mortuus; augur C. Horatius Pulvillus: in cujus locum C. Veturium eo cupidius, quia damnatus a plebe erat, augures legere. Mortuus consul Quinctilius, quatuor tribuni plebis. Multiplici clade foedatus annus. ab hoste otium fuit. inde consules C. Menenius, P. Sestius Capitolinus. Neque eo anno quidquam belli externi fuit. domi motus orti. Jam redierant legati cum Atticis legibus. eo intentius instabant tribuni, ut tandem scribendarum legum initium fieret. Placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. Admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit. postremo concessum Patribus, modo ne 37 lex Icilia de Aventino, 38 aliæque sacratæ leges abrogarentur.

U. C. 302.
A. C. 450.
C.Menenio,
P. Sestio
Coss.

creati.

XXXIII. 39 Anno trecentesimo altero, quam condita Roma erat, iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus Decemviri ad decemviros, 40 quemadmodum ab regibus ante ad consules venerat, translato imperio. Minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit. læta enim principia magistratus ejus 41 nimis luxuriavere. eo citius lapsa res est, repetitumque, duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque. De

a deinde Gron. Crev.

97 Lex Icilia de Aventino] De qua supra ad c. 31.

38 Aliæque sacrata leges] Excipienda est lex sacrata de tribunis, quæ locum non habuit sub Decemviris, quibus administrantibus rempublicam nulli tribuni fuere. De sacratis legibus vid. not. 81. ad c. 33, 1. 11.

39 Anno trecentesimo altero] Henr. Dodwellus Diss. x. de cyclis Romanorum, sect. 86. hic altero exponit secundo, putatque Decemviros anno trecentesimo secundo exeunte designatos esse, magistratum gessisse anno trecentesimo tertio. Sed non videtur pati Latinitas, ut trecentesimus ulter intelligatur trecentesimus secundus. Alter quidem idem est interdum ac secundus, sed ita ut numerus qui designatur per vocem alter, proxime semper sequatur eum numerum cui conjungitur. Sic alter ab illo, unus et alter. Sic infra IX. 34. En illius Appii progenies, qui Decemvir in annum creatus, altero unno se ipse creavit; tertio, nec ab se, nec ab ullo creatus, &c. Igitur annus trecentesimus alter, sive alter a trecentesimo, est profecto trecentesimus primus. Et frustra nobis objiceretur rationes annorum

exactorum, et eorum qui sequuntur, aliud postulare. Præterquam quod enim in ea re aliqua est difficultas, ut videre quivis poterit in notis ad II. 16. et 39. et ad IV. 7. nunquam nobis persuadebimus ita diligentem et religiosum in numerandis annis fuisse Livium, ut omnia sibi plane et ad amussim conveniant. Nihil tamen mutavimus in annis qui ad marginem apponuntur ex sententia Dodwelli, ne totam chronologiæ ejus rationem, quæ alioquin sat belle se habet, pertur baremus.

40 Quemadmodum ab regibus ante ad consules venerat] Ultimum verbum redundat, et centonis ab imperito aliquo emendatore assuti speciem refert. Quid enim desideres in hac oratione? Ab consulibus ad Decemviros, quemadmodum ad regibus ante ad consules, translato imperio. Facile est in penultimo membro supplere translatum fuerat.

41 Nimis luxuriavere] Vertere se in illam, quæ prospera comitari solet, lasciviam, insolentiam, fastum. Hæc enim censura cadit in Decemviros, qui a bonis et faustis initiis cito dege. neravere.

« PoprzedniaDalej »