Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 292. esset. Q. Fabius præerat urbi. is, armata juventute, dispoA. C. 460. sitisque præsidiis, tuta omnia ac tranquillá fecit. Ita

Cæsi.

que hostes, præda ex proximis locis rapta, adpropinquare urbi non ausi, quum circumacto agmine redirent, quanto longius ab urbe hostium abscederent, eo solutiore cura in Lucretium incidunt consulem, jam ante exploratis itineribus suis instructum, et ad certamen intentum. Igitur præparatis animis, repentino pavore perculsos adorti, aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque; et compulsos in cavas valles, quum exitus haud in facili essent, circumveniunt. Ibi Volscum nomen prope deletum est. tredecim millia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille ducentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata, in quibusdam annalibus invenio. ubi etsi adjectum aliquid numero sit, magna certe cædes fuit. Victor consul, ingenti præda potitus, eadem in stativa rediit. Tum consules castra conjungunt et Volsci Equique adflictas vires suas in unum contulere. Tertia illa pugna eo anno fuit. eadem fortuna victoriam dedit. fusis hostibus, etiam castra capta.

IX. Sic res Romana in antiquum statum rediit: secundæque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt. C. Lex Teren- Terentillus Arsa tribunus plebis eo anno fuit. is, consulibus

tilla

absentibus, ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies Patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium, tamquam nimium, nec tolerabile liberæ civitati, invehebatur: nomine enim tantum minus 'invidiosum, reipsa prope atrocius, quam regium, esse. Quippe 'duos prouno dominoP acceptos, inmoderata, infinita potestate: qui, soluti atque effrenati ipsi, omnes metus legum omniaque supplicia verterent in plebem. Quæ ne æterna illis licentia sit, 92 legem se promulgaturum, ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis. Quod populus in se jus dederit, 'eo consulem usurum: non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros.' Qua promulgata lege, quum timerent Patres, ne, absentibus consulibus, jugum acciperent, senatus a præfecto urbis Q. Fabio vocatur: qui adeo atrociter • Tunc Gron. Crev.

39 Legem se promulgaturum] Hue usque, teste Dion. init. 1. x. perscripta non erant jura omnia, quibus civitas regeretur. Sed antiquitus regum arbitrio lites dirimebantur: et, quod justum illi judicassent, id pro lege erat. Eodem modo penes consules juris arbitria fuere: nisi quod perpauca in iis libris, quos Dionysius sacros nominat, quique for tasse erant pontificum commentarii,

P dominos Eæd.

consignata fuere, quæ legis vim haberent. At eos ipsos libros soli norant et legebant patricii. Terentillus igitur aliquod juris corpus fieri volebat, quo in omnibus negotiis, tum publicis, tum privatis, civitas uteretur.

33 Ut nihil] Ut nihil superesset minarum ac terroris, quod intentarent consules, si ambo infesti circumstarent tribunum,

in rogationem latoremque ipsum est invectus, 33 ut nihil, si U. C. 292. ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum mi- A. C. 460. narum atque terroris sit: 'insidiatum eum, et tempore capto 'adortum rempublicam. Si quem similem ejus priore anno, in'ter morbum bellumque, irati Dii tribunum dedissent, non potu'isse sisti. Mortuis duobus consulibus, jacente ægra civitate in 'conluvione omnium rerum, ad tollendum e republica consulare 'imperium laturum leges fuisse; ducem Volscis Aquisque ad ob'pugnandam urbem futurum. Quid tandem? illi non licere, si 'quid consules superbe in aliquem civium aut crudeliter fecerint, 'diem dicere? accusare his ipsis judicibus, quorum in aliquem 'sævitum sit? Non illud consulare imperium, sed tribuniciam potestatem invisam intolerandamque facere: quam pacatam re'conciliatamque Patribus de integro in antiqua redigi mala. neque illum se deprecari, quo minus pergat, ut cœperit. Vos,' inquit Fabius, 'ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogite"tis, potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem 'universorum, comparatam esse. tribunos plebis vos creatos, non 'hostes Patribus. Nobis miserum, invidiosum vobis est, desertam rempublicam invadi. non jus vestrum, sed invidiam, minue'ritis. Agite cum collega, ut rem integram in adventum consu'lum differat. ne Æqui quidem ac Volsci, morbo absumtis priore anno consulibus, crudeli superboque nobis bello institere." Agunt cum Terentillo tribuni: dilataque in speciem actione, 34 re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti.

X. Lucretius cum ingenti præda, majore multo gloria rediit. et auget gloriam adveniens, exposita omni in campo Martio præda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. reliqua vendita, quibus domini non exstitere. Debebatur omnium consensu consuli triumphus: sed dilata res est, tribuno de lege agente. id antiquius consuli fuit. Jactata per aliquot dies quum in senatu res, tum ad populum est. cessit ad ultimum majestati consulis tribunus, et destitit. tum imperatori exercituique honos suus redditus. Tri- Lucretius umphavit de Volscis Aquisque : triumphantem secutæ suæ triumphat. legiones. alteri consuli datum, ut 35 ovans sine militibus ur

a Quid? tandem illi etc. Gron.

34 Re ipsa sublata] In præsentem annum. Anno enim sequenti relata a toto collegio est.

35 Ovans] Ovatio, minor triumphus. Ovationis nomen deducit Plut. in Mar. cello, ab ove quæ tum mactabatur, quum in majore triumpho immolaretur taurus: Festus ab eo clamore quem faciunt redeuntes ex pugna victores milites geminata O littera. In ea describenda variant in quibusdam scriptores; sed hæc plurium auctoritate

r illum Gron. Crev. $ tum Eæd
firmantur: eum nempé, cui ovatio de-
creta fuerat, pedibus urbem ingres-
sum esse; non toga picta neque
trabea, sed prætexta tantum indutum;
coronatum myrto, non lauro; et in-
genti agmine tibicinum cinctum.
Vid. plura apud Dionysium, I. v.
p. 314. Plut. in Marcello; Gellium,
1. v. c. 6. Primus ovans urbem in-
gressus est P. Postumius Tubertus,
anno ab exactis regibus septimo. Dion,
ibid.

P. Volum-
nio, Ser.
Sulpicio
Coss.

Volsci et

37

38

U. C. 293. bem iniret. Anno deinde insequentit lex Terentilla, ab toA. C. 459. to relata collegio, novos adgressa consules est. erant consules P. Volumnius, Ser. Sulpicius. Eo anno cœlum ardere visum; terra ingenti concussa motu est. bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. Inter alia prodigia et 36 carnemu pluit: quem imbrem ingens numerus avium intervolitando rapuisse fertur. quod intercidit, sparsum ita jacuisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret. Libri per duumviros sacrorum aditi: pericula a conventu alienigenarum prædicta, ne qui in loca summa urbis inpetus, cædesque inde fierent. inter cetera monitum, ut seditionibus abstineretur. Id factum ad inpediendam legem, tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen. Ecce (39 ut idem in singulos annos orbis volveretur) Hernici nunciant, Volscos et Æquos, etsi adcisæ res sint, reficere Equi bel- exercitus; Antii summam rei positam; Ecetræ Antiates lum instau- colonos palam concilia facere. id caput, eas vires belli esse. Ut hæc dicta in senatu sunt, delectus edicitur*: consules belli administrationem inter se dispartiri jussi, alteri ut Volsci, alteri ut Æqui provincia esset. Tribuni coram in foro personare, 'Fabulam compositam Volsci belli, Hernicos 40 ad partes paratos. jam ne virtute quidem premi libertatem populi 'Romani, sed arte eludi. quia, occidione prope occisos Volscos et ' Æquos movere sua sponte arma posse, jamy 41fides abierit, novos sequenti Gron. Crev. carne Eæd. 36 Carne pluit] Scripti et plerique vett. editorum carnem pluisse: quod verum videtur. Intelligendum est ex sensu traditum est, vel aliud quid simile.

rant.

Conten

tiones domesticæ.

[ocr errors]

t

[ocr errors]

37 Sparsum ita jacuisse] Sigonius ex vett. suis libris affert sparsum humi.

38 Libri] Sibyllini. Hos scribit Dion. 1. IV. ad Tarquinium Superbum delatos esse a muliere quadam externa, quam plurimi Sibyllam Cumanam fuisse volunt. Hanc novem habuisse libros, quos quum rex nollet tanti emere, quanti illa indicaverat, abiisse mulierem, et tres libros exussisse: deinde pro sex reliquis. idem persolvi 'sibi pretium postulavisse: ac multo magis aspernante rege, rursus tres ex superstitibus cremavisse, proque tribus, qui jam soli restabant, tantum adhuc auri postulavisse, quantum primo petierat: regem admiratum ac religione tactum emisse. Hanc fabulam eodem modo multi narrant: nisi quod plerique Tarquinio Prisco libros fuisse oblatos volunt; quidam etiam eos initio plures tribus non fuisse. Horum librorum

* indicitur Eæd. y id fides Eæd. mandata est duumviris cura qui eos asservare conditos in cella subterranea in Capitolio, et in gravibus periculis, aut ob fœda et insolita prodigia, jussu senatus inspicere, eaque quæ in iis reperissent, ad senatum referre, et exequenda curare deberent. Horum sacerdotum postea numerus ad decem primo, teste Livio, vi. 37. et 42. deinde ad quindecim excrevit, unde collegio quindecim virorum nomen in perpetuum adhæsit; postremo etiam ad sexaginta, si credimus Servio ad vi. Æn. v. 73.

99 Ut idem] Ut eadem rerum conversio, eædem vices in singulos annos redirent.

40 Ad partes] Hæc vox refertur ad fabulam, in qua actores partes suas agunt. Sensus est igitur, Hernicos paratos esse et edoctos a Patribus ad agendas suas, velut in fabula, partes à jouer leur róle dans la piéce.

41 Id fides abierit] Fides abierit circa_id: hoc est, id, nempe Volscos et quos sua sponte movere arma, credi jam non possit. Simili modo locutus est Livius, v. 34. quod qui

'hostes quæri. coloniam fidam, propinquam, infamem fieri. U. C. 293. bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, A. C. 459. quam, oneratam armis, ex urbe præcipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione civium ulciscentes tribunos. Sic, 642 ne quid aliud actum putent, victam legem esse; nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant, ne possessione urbis pellantur, ne jugum accipiant. Si animus sit, non defore auxilium. consentire omnes tribunos. nullum 6 terrorem externum, nullum periculum esse. Cavisse Deos 'priore anno, ut tuto libertas defendi posset.' Hæc tribuni.

XI. At ex parte altera consules in conspectu eorum, positis sellis, delectum habebant. eo decurrunt tribuni, concionemque secum trahunt. citati pauci, velut rei experiundæ caussa: et statim vis coorta. Quemcumque lictor jussu consulis prehendisset, tribunus mitti jubebat. neque suum cuique jus modum faciebat, sed virium spe 43 et manu obtinendum erat, quod intenderes. Quemadmodum se tribuni gessissent in prohibendo delectu, sic Patres in lege, quæ per omnes comitiales dies ferebatur, inpedienda gerebant. Initium erat rixæ, quum 45 discedere populum jussissent tribuni, quod Patres 46 se submoveri haud sinebant. nec fere seniores rei intererant; quippe quæ non consilio regenda, sed permissa temeritati audaciæque esset. 47 Multum et consules se abstinebant, ne cui in conluvione rerum majestatem suam contumeliæ obferrent. Kæso erat Quinctius, ferox Kaso juvenis, qua nobilitate gentis, qua corporis magnitudine et Quinctius. viribus. ad ea munera, data a Diis, et ipse addiderat multa belli decora, facundiamque in foro; ut nemo, non lingua, non manu, promtior in civitate haberetur. Hic, quum in medio Patrum agmine constitisset, eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus inpetus tribunicios popularesque procellas sustinebat. Hoc duce, sæpe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata plebs est. qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat: ut satis adpareret, si sic agi liceret, victam legem esse.

zac Gron. Crev.

dem continens memoria sit. Tamen hoc 45 Discedere] Ad suffragia ferenda.
loco quatuor e nostris MSS. pro id ex- In septum quoddam, quod ovile dice-
hibent jam.
batur, unaquæque tribus ex ordine,
prout vocabatur, per pontes, sive an-
gustas vias intrabat, ut suffragium
daret.

42 Ne quid aliud actum putent] Ne quam aliam mentem, ne quod aliud consilium fuisse Patribus et consulibus purent.

43 Et manu] Antiqua lectio, sed manu. Vim quandam habet repetitio rê sed.

44 Comitiales dies] Quibus comitia haberi poterant. Ab Numa enim constitutum fuisse docuit Livius 1. 1. c. 19. ut quibusdam diebus agi cum populo non liceret,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

A. C. 459. Ei dies dicitur.

U. C. 293, Tum, prope jam perculsis aliis tribunis, A. Virginius, ex collegio unus, Kæsoni capitis diem dicit. atrox ingenium accenderat eo facto magis, quam conterruerat: eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos velut justo persequi bello. Accusator pati reum ruere, invidiæque flammam ac materiam 48 criminibus suis subgerere: legem interim, non tam ad spem perferendi, quam ad lacessendam Kæsonis temeritatem, ferre. Ibi multa, sæpe ab juventute inconsulte dicta factaque, in unius Kæsonis suspectum incidunt ingenium tamen legi resistebatur, Et. A. Virginius idemtidem plebi; 49 Ecquida sentitis jam vos, Quirites, Kæsonem simul civem, et legem quam cupitis, habere non posse? Quamquam quid ego legem loquor? libertati obstat, omnes Tarquinios superbia exsuperat. Exspectate, dum consul aut 'dictator fiat, quem privatum viribus et audacia regnantem 'videtis. Adsentiebantur multi, pulsatos se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro incitabant.

b

XII. Jam aderat judicio dies, adparebatque vulgo homines in damnatione Kæsonis libertatem agi credere. tum demum coactus cum multa indignitate prensabat singulos. sequebantur necessarii. principes civitatis. T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat, quum multa referret sua familiæque decora, adfirmabat: Neque in Quinctia gente, neque in civitate Romana tantam indolem tam maturæ virtutis umquam exstitisse. 50 Suum primum militem fuisse, se sæpe vidente pugnasse in hostem.' Sp. Furius, 51 missum ad Quinctio Capitolino sibi eum in dubiis suis rebus venisse subsidio, neminem unum esse, cujus magis opera putet 52 rem restitutam.' L. Lucretius, consul anni prioris, recenti gloria nitens, suas laudes participare cum Kæsone, memorare pugnas, referre egregia facinora, nunc in expeditionibus, nunc in acie suadere et monere, juvenem egregium, instructum naturæ fortunæque omnibus bonis, 53 maximum momentum rerum ejus civitatis, in quamcunque venisset, suum, quam alienum, mallent civem esse, Quod obfen dat in eo, fervorem et a add. inquit Gron. Crev. Ecquid 1. Hac inquit MS. Veith. badd, et MS. Veith, c rempublicam Gron. Crev.

[ocr errors]
[ocr errors]

* Criminibus suis] Criminationibus tribunitiis.

49 Ecquid, inquit, sentitis] Quatuor e nostris codd. ignorant rò inquit, quod inseruit Sigonius.

50 Suum primum militem fuisse] Se duce prima stipendia fecisse vel, si primum sumitur pro nomine adjectivo, primum locum inter suos milites virtute et factis tenuisse.

51 Missum subsidio] Plurimi scripti, tum Gronoviani, tum nostri, una voce auetiores sunt: ipsum missum. Anti

quissimus tamen e nostris eam omittit. Et sane illa onerat potius orationem, quam juvat.

52 Rempublicam restitutam] Hic scripti fere respuunt publicam. Enimvero satis est laudis, ut observat Gro novius, dici rem, id est, pugnam, restitutam Cæsonis opera.

53 Maximum momentum] Qui, in quamcunque civitatem venisset, ejus viribus magnum pondus, magnam accessionem esset adjecturus.

« PoprzedniaDalej »