Obrazy na stronie
PDF
ePub

31

32

Appio Cos. infensus exercitus.

niter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere, nec u. C. 283. pudor, nec metus coercebat. Si citius agi vellet agmen, A. C. 469. tardius sedulo incedere: si adhortator operis adessit, omnes sua sponte motam remittere industriam. præsenti vultus demittere, tacite prætereuntem exsecrari: ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur. Omni nequidquam acerbitate promta, nihil jam cum militibus agere ; a centurionibus corruptum exercitum dicere : tribunos plebei' cavillans interdum et 'Volerones' vocare. LIX. Nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eq magis, sperantes idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum, quod adversus Fabium consulem habuisset. Ceterum multo Appio, quam Fabio, violentior fuit. Non enim vincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit. Productus in Vinci vult. aciem turpi fuga petit castra; nec ante restitit, quam signa inferentem Volscum munimentis vidit, foedamque extremi agminis cædem. 33 Tum expressa vis ad pugnandum, ut victor jam a vallo submoveretur hostis: satis tamen adpareret, capi tantum castra militem Romanum noluisse. 34 alii gaudere sua clade atque ignominia. Quibus nihil infractus ferox Appii animus, quum insuper sævire vellet, concionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes, ne utique 35 experiri vellet imperium, cujus vis omnis in consensu obedientium esset. Negare vulgo milites, se ad concionem ituros; passimque exaudiri voces postulantium, ut castra ex Volsco agro moveantur. Hostem victorem paullo ante prope in portis ac vallo fuisse; ingentisque mali non suspicionem modo, sed apertam speciem obversari ante oculos. Victus tandem, (quandoquidem nihil præter tempus 36 noxæ lucrarentur) remissa concione, iter

1 habuissent MS. Veith,

31 Motam] Cave hanc vocem cum Clerico sollicites, qui infelicem plane et inelegantem conjecturam obtrudit, vultque reponi, notar.. Nihil clarius. Quum milites sua sponte manum operi admovissent, si hortaturus Appius supervenisset, omnes consulto segnius agere.

32 Præsenti vultus demittere] Ubi præsens Appius esset, vultum et oculos defigere in terram, ne eum intuerentur. 33 Tum expressa vis ad pugnandum] Tum milites coacti vires exerere ad arcendum munimentis hostem.

34 Alii gaudere sua clade] Mendum esse putamus in voce alii, cui nihil est quod respondeat, nec quoad verba, nec quoad sensum. Nec libri nos quid

quam juvant. Vide an legi possit
alia.. sua clade: ut sensus sit, militem
Romanum capi tantum castra noluisse;
ceterum, quod attinuerit ad reliquam
cladem suam et ignominiam, nempe
fugam ex acie, cædem plurimorum, ea
gavisum fuisse.

35* Experiri... imperium] Pericli-
tari et tentare, quænam esset imperii vis,
quantum imperatori in milites liceret

36 Nox] Milites qui in noxa erant. Noxa est id omne quod nocet, sive culpa, sive læsio, sive ipse homo qui culpam commisit, damnumve intulit. Hoc ultimo sensu intelligitur ac definitur a Justiniano Instit. 1. Iv. tit. 8. Sic et servitiu pro servis, operæ pro operarii dicuntur.

U. C. 283.

Fugit,

in insequentem diem pronunciari quum jussisset, prima luce A. C. 469. classico signum profectionis dedit. Quum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur. A quibus perlatos ad primos tumultus, eo pavore signaque et ordines turbavit, ut neque imperia exaudiri, neque instrui acies possent. nemo ullius, nisi fugæ, memor. Ita effuso agmine 37 per stragem corporum armorumque evasere, ut prius hostis desisteret sequi, quam Romanus fugere. Tandem, conlectis ex dissipato cursu militibus, consul, quum revocando nequidquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; advocataque concione, invectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinæ, desertorem signorum; ubi signa, ubi arma essent, singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos; ad hoc centuriones 38 duplicariosque, qui reliquerant ordines, virgis casos securi percussit. cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.

Quinetii

tas.

LX. Contra ea in Equis inter consulem ac militem comitate ac beneficiis certatum est. et natura Quinctius Cos. comi- erat lenior, et sævitia infelix collegæ, quo is magis gauderet ingenio suo, effecerat. Huic tantæ concordiæ ducis exercitusque non ausi obferre se, Æqui vagari m populabundum hostem per agros passi. Nec ullo ante bello latius inde actæ prædæ. omnis militi data est. Addebantur et laudes, quibus, haud minus quam præmio, gaudent militum animi. Tum duci, tum propter ducem Patribus quoque placatior exercitus rediit; sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu, memorans. Varia fortuna belli, atroci discordia domi forisque annum exactum, insignem maxime comitia tributa efficiunt; res 39 major victoria suscepti certaminis, quam usu. plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est, Patribus ex concilio submovendis, quam virium aut plebi additum est ", aut demtum Patribus.

U. C. 284.

A. C. 468. II. Ti. E. milio Coss.

L. Valerio

LXI. Turbulentior inde annus excepit, L. Valerio, Ti. Emilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria, tum propter judicium Ap. Claydii: cui acerrimo adversario legis, caussamque possessorum publici agri, 40 tamquam tertio consuli, sustinenti, M. Duilius et C. Sici

mase Equi; vagari Gron. Crev. se Equi, vag. Doer.
n est del. Gron. Crev.
• tum Eæd.

37 Per stragem corporum armorumque] Per corpora armaque strata passim in agris.

38 Duplicarios] Qui duplicia cibaria ob virtutem acciperent. Usitatum fuit apud Romanos hoc modi virtutem militarem remunerare. Vid, Liv, vii. 37.

99 Res major] Vid. not. 13. ad c. 56.

40 Tanquam tertio consuli] Hæc non ita intelligi debent, quasi communi cum duobus consulibus animo ipse, tanquam tertius consul, possessorum causam sustineret. Uterque enim consul favebat legi, quod docet Dyonisius, et Livius ipse de Emilio

Accusatur

nius 11 diem dixere. Numquam ante tam invisus plebi reus U. C. 284. ad judicium vocatus populi est, 42 plenus suarum, plenus pater- A. C. 468. narum irarum. Patres quoque 43 non temere pro ullo æque Appius. adnisi sunt propugnatorem senatus, majestatisque vindicem suæ, ad omnes tribunicios plebeiosque obpositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratæ objici plebi P. Unus e Patribus, ipse Ap. Claudius, et tribunos, et plebem, et suum judicium pro nihilo habebat. Illum non minæ plebis, non senatus preces perpellere umquam potuere, non modo ut 44 vestem mutaret, aut supplex prensaret homines; sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis (quum ad populum agenda caussa esset) aliquid leniret atque submitteret. Idem habitus oris, eadem contumacia in vultu, 45 idem in oratione spiritus erat: adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum timeret, quam consulem timuerat. Semel caussam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu. adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent: 46 trahi deinde rem sinerent. Haud ita multum interim Ante juditemporis fuit. ante tamen, quam prodicta dies veniret, cium morbo 47 morbo moritur. cujus quum laudationem tribuni plebis inpedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit; et laudationem tam æquis auribus mortui audivit, quam vivi accusationem audierat; et exsequias frequens celebravit.

LXII. Eodem anno Valerius consul, cum exercitu in Equos profectus, quum hostem ad proelium elicere non posset, castra obpugnare est adortus. Prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus cœlo dejecta. Admirationem deinde auxit, signo receptui dato, adeo tranquilla serenitas reddita: ut, velut numine aliquo defensa castra

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

moritur.

U. C. 284. obpugnare iterum religio fuerit. omnis ira belli ad populatioA. C. 468. nem agri vertit. Alter consul Æmilius in Sabinis bellum gessit. et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt. Incendiis deinde, non villarum modo, sed etiam vieorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti, quum prædatoribus obcurrissent, ancipiti proelio digressi, postero die retulere castra in tutiora loca. Id satis consuli visum, eur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello. LXIII. Inter hæc bella, manente discordia domi, T. NuU. C. 285. micius Priscus, A. Virginius consules facti. Non ultra viA. C. 467. debatur latura plebes dilationem agrariæ legis, ultimaque vis T. Numicio, A. Virginio parabatur, quum Volscos adesse, fumo ex incendiis villarum Coss. fugaque agrestium, cognitum est. ea res maturam jam seditionem ac prope erumpentem repressit. Consules, coacti extemplo ab senatu ad bellum, educta ex urbe juventute, tranquilliorem ceteram plebem fecerunt. Et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis vano timore Romanis, citato agBellum cum mine abeunt. Numicius Antium adversus Volscos, VirgiÆquis et nius contra quos profectus. ibi ex insidiis prope magna. accepta clade, virtus militum rem, prolapsam neglegentia consulis, restituit. Melius in Volscis imperatum est. Fusi primo proelio hostes, fugaque in urbem Antium, ut tum res erant, opulentissimam acti. quam consul obpugnare non ausus, Cenonem, aliud oppidum, nequaquam tum opulentum, ab Antiatibus cepit. Dum Æqui Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis populantes incessere. deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in fines, plus eladium, quam intulerant, acceperunt.

Volscis.

U. C. 286.

A. C. 466.

Coss.

LXIV. Extremo anno pacis aliquid fuit; sed, ut semper alias, sollicitæ certamine Patrum et plebis. Irata plebs interesse consularibus comitiis noluit. Per Patres clientesT. Quinctio, que Patrum 49 consules creati T. Quinctius, Q. Servilius. Q. Servilio similem annum priori consules habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. Sabini, Crustuminos campos citato agmine transgressi, quum cædes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina mœnibusque pulsi, ingentes tamen prædas hominum pecorumque egere. quos Servilius consul infesto exercitu insecutus, ipsum quidem agmen adipisci æquis locis non potuit; populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinque

Bellum Sabinum.

$ ac del Gron.

I vertitur MS. Veith.
48 Ac prope erumpentem] Revocavi-
mus particulam ae, quæ exstat in vett.
editis, et in omnibus nostris scriptis, ac
videtur necessaria.

tanni MS. Veith.

49 Consules creati....consules habent] Odiosa repetitio. Legamus cum Dujatio: consules creati, T. Quintius, Q. Servilius, similem annum priori habent.

51 ingenti

Volscum.

ret, 50 multiplicique capta præda rediret. Et in Volscis res- U. C. 286. publica egregie gesta, quum" ducis, tum militum opera. A. C. 466, Primum æquo campo signis conlatis pugnatum, cæde utrimque, plurimo sanguine. et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum retulissent; ni salubri mendacio consul, fugere hostes ab cornu altero clamitans, concitasset aciem. inpetu facto, dum se putant vincere, vicere. Consul, metuens ne nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit. Intercessere pauci dies, velut tacitis induciis utrimque quiete sumta: per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Equisque populis in castra venit, haud dubitans, si senserint, Romanos nocte abituros. Itaque 52 tertia fere vigilia ad castra obpugnanda veniunt. Quinctius, sedato tumultu, quem terror subitus exciverat, quum manere in tentoriis quietum militem jussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit; cornicines tubicinesque, 53 in equos inpositos, canere ante vallum jubet, sollicitumque hostem ad lucem tenere. reliquum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere, ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse, et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui, et insueto sedente equite, et insuper aures agitante sonitu, sæviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

[ocr errors]

LXV. Ubi inluxit, Romanus, integer satiatusque somno productus in aciem, fessum stando et vigiliis Volscum primo inpetu perculit. quamquam cessere magis, quam pulsi hostes sunt: quia ab tergo erant clivi, in quos 54 post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem. miles ægre teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat. Ferocius agunt equites circumfusi duci vociferantur se ante signa

u tum Gron. Crev. MS. Veith.

* equis Gron. MS. Veith. y equites circumfusi duci: vociferantur etc. Gron. Crev.

50* Multiplici....præda] Multis partibus majore præda, quam quantam prius ceperant Sabini.

51 Ingenti cade.... plurimo sanguine] Alterutrum ex his vacat. Ingenti cæde potius delendum videtur, ut glossema additum interpretandis his vocibus, plurimo sanguine, quarum rarior usus.

52 Tertia....vigilia] Distinguebatur tempus noctis in quatuor vigilias, quarum unaquæque trium horarum erat. Itaque tertia vigilia a media nocte incipiebat, nona noctis hora finiebatur. Singulis autem vigiliis, signo buccina dato, vigiles mutabantur.

53 In equos impositos] Sic habent tres e nostris probatissimi codd. Sic et edebatur ante Sigonium, qui jussit legi in equis: sed invito Livio, ut credimus. Supra 1. 18. restituimus itidem ex MSS. Dextra in caput Nume imposita, quum vulgati præferrent in capite: et eodem libro, c. 33. Ponte in Tiberim

facto.

54 Post principia] Post primam aciem. Frons nempe sola Volsci exercitus turbata est. A tergo primæ aciei, ordines integri et salvi tutum in clivos receptum habuere. Vid. Gron. 1. iv. Observ. c. 10.

« PoprzedniaDalej »