Obrazy na stronie
PDF
ePub

gentis, quorum neminem ducem sperneret egregius qui- U. C. 275. buslibet temporibus 76 senatus, ibant, unius familiæ viribus A. C. 477. Veienti populo pestem minitantes. Sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem, nec curam, sed inmensa omnia volventium animo; alia 77 publica, sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens; 'ire fortes, ire felices' jubent, 'inceptis eventus pares 'reddere: consulatus inde ac triumphos, omnia præmia ab se, ' omnes honores sperare.' Prætereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quidquid Deorum oculis, quidquid animo obcurrit, precantur, ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes restituant. Incassum missæ preces. Infelici via 78 dextro Jano portæ Carmentalis profecti, ad Cremeram flumen perveniunt. is opportunus visus locus communiendo præsidio. L. Æmi- U. C. 276. lius inde et C. Servilius consules facti. et, donec nihil aliud A. C. 476. quam in populationibus res fuit, non ad præsidium modo II. C. Sertutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus vilio Coss. ager Romano adjacet, sua tuta omnia, infesta hostium, vagantes per utrumque finem, fecere. Intervallum deinde haud magnum populationibus fuit: dum et Veientes, adcito ex Etruria exercitu, præsidium Cremeræ obpugnant; et Romanæ legiones, ab L. Æmilio Consule adductæ, cominus cum Etruscis dimicant acie. quamquam vix dirigendi aciem spatium Veientibus fuit. adeo inter primam trepidationem, 79 dum post signa ordines introeunt, subsidiaque locant, invecta subito ab latere Romana equitum ala, non pugnæ modo incipiendæ, sed consistendi, ademit locum. Ita, fusi retro ad saxa Rubra, (ibi castra habebant) pacem supplices petunt. cujus inpetratæ, ab insita animis levitate, ante deductum Cremera Romanum præsidium, poenituit.

L. Æmilio

tores.

L. Rursus cum Fabiis erat Veienti populo, sine ullo ma- Fabii Veijoris belli adparatu, certamen: nec erant incursiones modo entium vicin agros, aut subiti inpetus incursantium, sed aliquoties æquo campo conlatisque signis certatum. gensque una populi Romani sæpe ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca civitate victoriam tulit. Id primo acerbum indignumque

76 Senatus] Multo magis placeret exercitus: quod Tan. Fabro et Dujatio visum. Ovid. 11. Fast. v. 200. de his Fabiis loquens E queis dux fieri quili. bet aptus erat.

:

77* Publica sollicitudine excitata] Excitata ad prosequendos Fabios, non privatis necessitudinibus, sed sollicitudine ad rempublicam spectante.

78 Dextro Jano] Per dextrum Janum, sive transitum portæ Carmentalis. Janus enim interdum sumitur pro quo

dam quasi fornice per quem via pateat.
Cicero 1. 11. de Nat. deor. n. 67.
Transitiones pervia Jani dicuntur.
Carmentalis igitur porta duos tresve
tales Janos sive transitus habuit: per
dextrum profecti sunt Fabii. Sic
censet Jac. Gron. in Dissertat. epist.
2a. ad calcem tomi 11. Liviani. Vide et
Martinium in voce Janus.

79 Dum post signa ordines introeunt]
Dum ordines, sequentes signa, prodeunt
in locum pugnæ destinatum.

U. C. 276. Veientibus visum. inde consilium ex re natum insidiis feroA. C. 476. cem hostem captandi: gaudere etiam, multo successu Fabiis audaciam crescere. Itaque et pecora prædantibus aliquoties, velut casu incidissent, obviam acta: et agrestium fuga vasti relicti agri: et subsidia armatorum, ad arcendas populationes missa, sæpius simulato, quam vero, pavore refugerunt. Jamque Fabii adeo contemserant hostem, ut sua invicta arma neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. hæc spes provexit, ut ad conspecta procul à Cremera magno campi intervallo pecora (quamquam rara hostium adparebant arma) decurrerent. et quum inprovidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas superassent, palatique passim vaga, ut fit pavore injecto, raperent pecora; subito ex insidiis consurgitur, et adversi et undique hostes erant. Primo clamor circumlatus exterruit, dein tela ab omni parte accidebant. coeuntibusque Etruscis, jam Caesi a Vei- continenti agmine armatorum septi, quo magis se hostis inferebat, cogebantur breviore spatio et ipsi orbem conligere. quæ res et paucitatem eorum insignem, et multitudinem Etruscorum, 80 multiplicatis in arto ordinibus, faciebat. Tum, omissa pugna, quam in omnes partes parem intenderant, in unum locum se omnes inclinant. 8 eo nisi corporibus armisque, 82 rupere cuneo viam. Duxit via in editum leniter collem. inde primo restitere. mox, ut respirandi superior locus spatium dedit, recipiendique a pavore tanto animum, pepulere P etiam subeuntes: vincebatque auxilio loci paucitas, ni jugo circummissus Veiens in verticem collis evasisset. ita superior rursus hostis factus. Fabii cæsi ad unum omnes, præsidiumque expugnatum. trecentos sex perisse satis convenit: 83 unum 84 prope puberem ætate relic

entibus.

P repulere MS. Veith.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

uno

ceps proximi patrem Quintum, avum Marcum; remotiores, avum Quintum illum habuisse in fastis_leguntur. Solus Dionysius, quæ de superstite Fabio dicuntur, tanquam theatricis figmentis similia rejicit, quia ipsi fieri omnino non potuisse videatur, ut non quibusdam e trecentis illis Fabiis aut fratres impuberes essent, aut filii. Sed nulla jam aut parva admodum remaneret difficultas, si cum Perizonio statueretur, longe minimam in isto agmine partem e Fabiis ipsis fuisse. Eum vide loco su.. pra memorato.

84 Prope puberem atate] Hunc eodem modo vocat hoc loco Dionysius maidlov, sive puerulum. Tunc igitur major tredecim annis esse non

tum, 85 stirpem genti Fabiæ, dubiisque rebus populi Romani sæpe domi bellique vel maximum futurum auxilium.

LI. 86 Quum hæc accepta clades esset, jam C. Horatius et U. C. 277. A. C. 475. T. Menenius consules erant. Menenius adversus Tuscos C. Horatio, victoria elatos confestim missus. Tum quoque male pugna- T. Menenio tum est, et 87 Janiculum hostes occupavere: obsessaque Coss. urbs foret, super bellum annona premente, (transierant enim Etrusci Tiberim) ni Horatius consul ex Volscis esset revocatus adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugnatum 88 ad Spei sit æquo Marte, iterum ad portam Collinam. Ibi 89 quamquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura prælia id certamen fecit. A. Virginius et Sp. Servi- U. C. 278. lius consules fiunt. 90 post acceptam proximam pugnæ cladem A. C. 474. Veientes abstinuere acie. populationes erant, et 91 velut ab A. Virginio, arce Janiculi passim in Romanum agrum inpetus dabant. Coss. non usquam pecora tuta, non agrestes erant. Capti deinde eadem arte sunt, qua ceperant Fabios. secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora, præcipitavere in insidias. 92 quo plures erant, major cædes fuit. Ex hac clade atrox ira majoris cladis caussa atque initium fuit. trajecto enim nocte Tiberi, castra Servilii consulis adorti sunt obpugnare. inde fusi magna cæde in Janiculum se ægre re- Veientes cepere. Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Janiculo communit. postero die, luce orta, nonnihil et

4 proxima MS. Veith.

potuit. Atqui tamem eum undecimo
post anno consulem videmus 1. III. c.
1. unde efficitur eum quarto et vice-
simo ætatis anno consulem fuisse.
Quod etsi non est incredibile, utpote
quod postea in Valerio Corvo factum
reperiamus, at certe ab his scriptori-
bus observari debuerat, ubi de consu-
latu ejus egerunt.
Ceterum non im-
merito suspicatur Gronovius Livium
scripsisse prope puberem ætatem, ut supra
1. 35.

85* Stirpem genti Fabia] Propagaturum, et vetiturum interire gentem Fabiam; futurumque et per se, et multo magis per posteros, vel maximum dubiis et labantibus populi Romani rebus auxilium.

86 Quum hæc accepta clades esset, jam... consules erant] Videtur legendum Quum hæc accepta clades

est.

87 Janiculum hostes occupavere: obsessaque urbs foret] Hic Livius loquitur de Janiculo, tanquam ab urbe dissito:

[blocks in formation]

in quo consentientem habet Diony-
sium, qui hunc montem sexdecim tunc
stadiis, id est, duobus milliaribus ab
urbe abfuisse tradit. Itaque minus
proprie videtur Livius dixisse l. 1. c. 33.
Janiculum adjectum urbi ab Anco
rege.

88 Ad Spei] Ad ædem Spei, stadio ab
urbe octavo, sive ad mille passus, teste
Dionysio.

89 Parvo momento superior] Paulo superior, non plene et sine controversia victrix.

90 Post acceptam proximam pugnæ cladem] Libenter sequimur Gronovi.. um emendantem proxima pugna: sicut et haud multum infra legendum videtur hesternæ felicitate pugnæ, non hesterna.

91 Velut ab arce Janiculi] E Janiculo tanquam ex arce.

92 Quo plures erant] Quo plures erant quam Fabii, eo major illorum tunc ca des fuit, quam Fabiorum ad Cremeram fuerat,

Sp. Servilio

victi.

A. C. 474.

U. C. 27. hesterna felicitate pugnæ ferox, magis tamen, quod inopia frumenti, quamvis in præcipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Janiculo ad castra hostium. aciem erexit, fœdiusque inde pulsus, quam pridie pepulerat, interventu collega 93 ipse exercitusque ejus est servatus. inter duas acies Etrusci, quum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi. Ita obpressum temeritate felici Veiens bellum.

LII. Urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et advecto ex Campania frumento, et, postquam timor sibi cuique futuræ inopiæ abiit, eo, quod abditum fuerat, prolato. Ex copia deinde otioque lascivire rursus animi; et pristina mala, postquam foris deerant, domi quærere. tribuni plebem agitare suo veneno, agraria lege; in resistentes incitare Patres, nec in universos modo, sed in singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariæ legis, T. Menenio diem dicunt. invidiæ erat amissum Cremeræ præsidium, quum haud procul inde stativa consul habuisset. 94Eum obpresserunt. Quum et Patres haud minus, quam pro Coriolano, adnisi essent, et patris Agrippa favor haud dum exolevisset; in multa temperarunt tribuni. 95 quum capitis anquisissent, 96 duo millia æris damnato 97 multam dixerunt'. 98 ea in caput vertit. Negant tulisse ignominiam ægritudinemque inde morbo absumtum esse. Alius deinde reus U. C. 279. Sp. Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio A. C. 473. consulibus, initio statim anni, ab L. Cædicio et T. Statio tribunis die dicta, non, ut Menenius, precibus suis aut Patrum, sed cum multa fiducia innocentiæ 99 gratiæque, tribunicios inpetus tulit. Et huic proelium cum Tuscis ad Janiculum erat crimini. sed fervidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo, sed plebem, oratione feroci refutando, exprobrandoque T. Menenii damnationem mortemque, (cujus patris munere restituta quon

C. Nautio,

P. Valerio
Coss.

· oppressere Gron. Crev.

99 Ipse exercitusque ejus] Quatuor regii codices cum Sorbonico, Campanus et Axdreas omittunt rò ejus, quod sine ulla necessitate inseruit Gronovius.

94 Eum oppressere] Gronovius emendat, ea, nempe invidia, oppressit : in quo parum abit a scriptis, qui habent eam oppressit.

95 Quum capitis anquisissent] Quum litem ei capitalem intendissent, sive judicium de capite ejus instituis

sent.

96 Duo millia æris] Asses 2000. æstimari possunt tribus argenti marcis Parisiensibus cum una uncia.

tedixerunt Gron. Crev. MS. Veith.

97 Mulctam edixerunt] Magis placeret dixerunt: sic enim solet Livius.

98* Ea in caput vertit] Ea mulcta capitalis illi fuit; mortis causa illi fuit.

99 Gratiaque] Intempestiva hic videtur gratiæ mentio. Ecquam enim gratiam apud populum habere poterat vir in pace adversus agrariæ legi, in bello temeritatis manifestus? Veniebat in mentem causæque, quam scilicet ille optimam et justissimam esse defenderet.

dam plebs eos ipsos, quibus tum sæviret, magistratus, eas U. C. 279. leges haberet) periculum audacia discussit. juvit et Virginius A. C. 473. collega, testis productus, participando laudes: magis tamen Menenianum ( adeo mutaverant animum) profuit judicium.

Sabinum.

LIII. 2 Certamina domi finita. Veiens " bellum exortum ; Bellum quibus Sabini arma conjunxerant. P. Valerius consul, ad- Veiens et citis Latinorum Hernicorumque auxiliis, cum exercitu Veios missus, castra Sabina, quæ pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur; tantamque trepidationem injecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primum intulerat, caperetur. intra vallum deinde cædes magis, quam prœlium, esse. tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio; pars Romanos, toto inpetu intentos in castra, adoriuntur. Paullisper aversi turbatique sunt. deinde et ipsi utroque versis signis resistunt: et eques, ab consule inmissus, Tuscos fundit fugatque. eademque hora duo exercitus, duæ potentissimæ et maxima finitimæ gentes superatæ sunt. Dum hæc ad Veios geruntur, Volsci Equique in Latino agro posuerant castra, populatique fines erant. eos per se ipsi Latini, adsumtis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio, castris exuerunt. Ingenti præda, præter suas recuperatas res, Bellum potiti sunt. missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nau- cum Volscis tius. Mos, credo, non placebat, sine Romano duce exerci- et Æquis. tuque socios propriis viribus consiliisque bella gerere. nullum genus calamitatis contumeliæque non editum in Volscos est: nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent. LIV. L. Furius inde et C. Manlius consules. Veientes provincia evenit. non tamen bellatum. induciæ in A. C. 472. annos quadraginta petentibus datæ, frumento stipendioque Manlio L. Furio, C. imperato. Paci externæ confestim 3 continuatur discordia Coss. Roma domi. agrariæ legis tribuniciis stimulis plebs furebat. Con- discordia. sules, nihil Menenii damnatione, nihil periculo deterriti Servilii, summa vi resistunt. abeuntes magistrátu Cn. Y Genucius tribunus plebis adripuit. L. Æmilius et Opiter L. Æmilio Virginius consulatum ineunt. Vopiscum Julium pro Virgi- III. Opit. Virginio Coss.

" Certamine dcmi finito, Veiens MS. Veith. MS. Veith.

Manlio U. C. 280.

x dispersi alii, alii manip.

Y Cn. 1. Consules Gron. Crev. MS. Veith.

1 * Adeo mutaverant animum] Valde Livianum esset: Adeo mutaverant animi. Sic 1. XXXIX. c. 51. Mores quidem populi Romani quantum mutaverint. 2 Certamina domi finita] Unus e nostris codicibus plane, quomodo Gronovius volebat, exhibet: Certamine domi finito Veiens bellum Exortum.

3 Continuatur] Statim et sine ullo intervallo succedit.

4 Abeuntes mugistratu consules] Vox consules præfigitur præcedenti periodo. Ejus hoc loco ingrata repetitio est. Unus e codicibus ab Hearnio inspectis, et tres e nostris habent Abeuntes magistratu Cn. Genucius arripuit: quæ lectio videtur vulgatæ anteponenda,

« PoprzedniaDalej »