Obrazy na stronie
PDF
ePub

in 76 Sacrum

Secessio

plebis in

montem secessisse (trans Anienem amnem U. C. 260. est °) tria ab urbe millia passuum. ea frequentior fama est, A.C.492. quam, cujus Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse. Ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis Sacrum castris quieti, rem nullam, nisi necessariam ad victum, su- montem. mendo, per aliquot dies, neque lacessiti neque lacessentes, sese tenuere. Pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erat omnia. Timere relicta ab suis plebes violentiam Patrum, timere Patres residem in urbe plebem, incerti,. manere eam, an abire mallent. quam diu autem tranquillam, quæ secesserit, multitudinem fore? quid futurum deinde, si quod externum interim bellum exsistat? nullam profecto, nisi in concordia civium, spem reliquam ducere. eam per æqua, per iniqua, reconciliandam civitati esse. 77 Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et, quod 78 inde oriundus erat, plebi carum. Is, intromissus in castra, prisco illo dicendi et horrido modo, nihil aliud, quam hoc, narrasse fertur: "Tempore, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentiebant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerat, indignatas reliquas partes, sua cura, suo labore ac minis'terio ventri omnia quæri: ventrem, in medio quietum, nihil aliud, quam datis vuluptatibus frui: conspirasse inde, ne 6 manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec` 'dentes conficerent. hac ira, dum ventrem fame domare vel'lent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem ' venisse. Inde adparuisse, ventris quoque haud segne ministerium esse: nec magis ali, quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas maturum, confecto cibo, sanguinem.' Comparando hinc, quam intestina corporis seditio similis esset iræ plebis in Patres, flexisse mentes hominum.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

U. C. 260.
A.C. 492.
Plebs re-

ducta.

Tribuni

XXXIII. Agi deinde de concordia coeptum, 7o concessumque in conditiones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset; neve cui Patrum capere eum magistratum liceret. Ita 80 tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. hi tres collePl. creati. gas sibi creaverunt. in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem; de duobus, qui fuerint, minus convenit. 81 Sunt, qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem latam. Per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumus Cominius consulatum inierunt. his consulibus cum Latinis populis ictum fœdus. ad id feriendum consul alter Romæ mansit; alter, ad Volscum bellum Volsci victi. missus, Antiates Volscos fundit fugatque: compulsos in oppidum Longulam persecutus, moenibus potitur. Inde 82 Poluscam, item Volscorum, cepit: tum magna vi adortus est CoC. Marcii riolos. Erat tum in castris inter primores juvenum C. Maropera Co- cius, adolescens et consilio et manu promtus cui cognomen postea Coriolano fuit. Quum subito exercitum Romanum,

79 Concessumque in conditiones] De nexis, quorum causa fons fuit et origo hujus seditionis, silet Livius. At apud Dion. invenimus has plebi a Menenio propositas fuisse conditiones, ut qui solvendo non essent, iis omnibus æs alienum remittereter: qui aut jam creditoribus addicti, aut, elapse solutionis die, ex legis vi addicendi forent, ii essent liberi: in futurum, de communi plebis et Patrum sententia statueretur quid sanciri opus esset. Nihil tamen novum videtur sancitum fuisse, scilicet quia tribunicia potestas plebi concessa satis validum muni mentum visa est adversus injurias fœneratorum.

80 Tribuni plebei creati duo] Quinque a populo curiatis comitiis creatos fuisse tribunos plebis tradit Dion. Primo loco ponit (qua quidem in parte ceteri omnes, præter nostrum, cum eo consentiunt) L. Junium quemdam, qui cognominari volebat Brutus, cujusque maxime consilio plebs in componenda cum Patribus pace usa erat, et C. Sicinium secessionis auctorem. His adjungit C. et P. Licinios, et Sp. Icilium Rugam. Tribuni autem plebei inde nomen traxerunt, teste Varr. 1. IV. de ling. Lat. quod ex tribunis militum facti essent. Tribuni autem militum ab antiquis tribubus Ramnensium, Titiensium, Lucerum, quibus terni præficiebantur in bello, dicti fuerant.

81 Sunt qui... dicant ibi... sacra

tam legem latam] Sacrate leges sunt, inquit Festus, quibus sancitum est, qui quid adversus eas fecerit, sacer alicui deorum sit cum familia pecuniaque. Itaque non sola lex de tribunis plebis sacrata fuit. Aliarum quoque sacratarum legum mentio identidem apud Livium occurrit, ut III. 32. et VII. 41. Imo et apud alios populos sacratae leges latæ reperiuntur, puta Equos et Volscos, teste Livio IV. 26. Lex tamen de tribunis, quia sacratarum omnium legum celeberrima, et populo carissima fuit, lex sacrata sæpe kar' hoxhv dicitur. Porro dubitari non potest, quin hæc sacrata lex hoc tempore lata sit. Sed illud inter scriptores fortasse ambigebatur, utrum in ipso sacro monte, an in urbe post reditum plebis lata fuisset. Eam autem hoc modo recitat Dionysius : Tribunum nemo in ordinem redigito, neque invitum quidquam facere cogito, nec verberato, nec alium verberare jubeto; nec occidito, nec occide jubeto. Si quis contra fecerit, sacer esto, et bona ejus Cereri sacra sunto: et qui eum occiderit, purus a cade esto. Hanc legem omnes juraverunt seque et posteros in sempiternum observaturos. Præter tribunos, duos quoque tum ædiles plebis, concedentibus Patribus, creaverunt, qui tribunorum administri et adjutores essent. Dion. 1. VI.

82 Poluscam item] Sic recte Sigonius. Antea protinus Mucamitem. Polusca rursus appellatur intra c. 39,

Coriolos obsidentem, atque in oppidanos, quos intus clausos U.C. 261. habebat, intentum sine ullo metu extrinsecus inminentis A. C.491. belli, Volscæ legiones, profecta ab Antio, invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. Is, cum delecta militum manu, non modo inpetum erumpentium retudit, sed per patentem portam ferox inrupit : cædeque 8 in proxima urbis facta, ignem, temere arreptum inminentibus muro ædificiis injecit. Clamor inde oppidanorum, mixtus muliebri puerilique ploratu 84 ad terrorem, ut solet, primo ortu et Romanis auxit animum, et turbavit Volscos, utpote capta urbe, cui ad ferendam opem venerant. Ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum. tantumque sua laude obstitit famæ consulis Marcius, ut, nisi foedus cum Latinis, columna ænea insculptum, monumento esset, ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat Pictum, Postumum Cominium bellum gessisse cum Volscis, 'memoria cessisset. Eodem Eodem anno Agrippa Agr. MeneMenenius moritur, vir 85 omni vita pariter Patribus ac ple- nii Mors. bi carus; post secessionem carior plebi factus. Huic interpreti arbitroque concordiæ civium, legato Patrum ad plebem, reductori plebis Romanæ in urbem sumtus funeri defuit. extulit eum plebs 86 sextantibus conlatis in capita.

A. C. 490.

Caritas

annonæ.

XXXIV. Consules deinde T. Geganius, P. Minucius U. C. 262. facti. Eo anno, quum et foris quieta omnia a bello essent, T. Geganio, et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civita- P. Minucio tem invasit: caritas primum annonæ, 67 ex incultis per se- Coss. cessionem plebis agris; fames deinde, 88 qualis clausis solet. ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent, dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus, lævoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed 89 quæsitum in Siciliam a quoque. adeo finitimorum odio longinP abfuerat Gron. Crev.

89 In proxima urbis] In loca urbis quæ portæ proxima erant. Duo e nostris MSS. addunt, sed a secunda manu, parte. Utatur cui placuerit. Quidam e Gronovianis codd. habent in proxima urbe. Inde Jac. Gronovius efficit in prima urbe, id est, in prima urbis parte.

64 Ad terrorem, ut solet, primo ortu] Rhenanus primo ortu exponit statim. Sed haud paulo melius videretur quod suggerit Gronovius, ad terrorem...primum ortus. Certe ortus extat in Campani editione, et a secunda manu in duobus regiis codd. vel optimis.

85 Omni vita] Aliquot scripti a Jac. Gronovio allegati, et omnes nos

9 Sicilia Gron. Crev.

tri habent omnium vita: ut videatur
legendum esse omni in vita.

86 Sextantibus] Sextans est sexta
pars assis Romani.

87* Ex incultis per secessionem plebis agris] Nempe secessio illa ultra trium mensium spatium extracta erat, idque ipso sementis tempore. Plebs enim secessit ante Kalendas Septembres, nec rediit in urbem, nisi a. d. IV. Idus Decembres.

88 Qualis clausis solet] Non minus sæva, quam quæ solet clausam et obsessam urbem fatigare.

89 Quæsitum in Sicilia] Plerique scripti in Siciliam. Bene. Sed vos quæsitum vacare videtur.

U. C. 262. quis coegerant indigere auxiliis. Frumentum Cumis quum A. C. 490. coemtum esset, naves pro bonis Tarquiniorum ab Aristode

M. Minucio

Coss.

mo tyranno, 90 qui hæres erat, retentæ sunt. in Volscis Pomptinoque ne emi quidem potuit: periculum quoque ab inpetu hominum ipsis frumentatoribus fuit. Ex Tuscis frumentum Tiberi venit: eo sustentata est plebs. Incommodo bello in tam artis commeatibus vexati forent, ni Volscos, jam moventes arma, pestilentia ingens invasisset. ea clade conterritis hostium animis, ut etiam, ubi ea remisisset, terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani, et 91 Norbæ in montes novam coloniam, quæ U. C. 263. arx in Pomptino esset, miserunt. M. Minucio deinde et A. C. 489. A. Sempronio consulibus, magna vis frumenti ex Sicilia 11. A. Sem- advecta: agitatumque in senatu, quanti plebi daretur. Multi pronio 11. venisse tempus premendæ plebis putabant, recuperandique jura, quæ extorta secessione ac vi Patribus essent: in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciæ potestatis, 'Si annonam,' inquit, veterem volunt, jus pristinum reddant Patribus. Cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video, subjugum missust, tamquam a latronibus redemtus? Egone ' has indignitates diutius patiar, quam necesse est? Tarquinium 93 regem qui non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc, avocet plebem: patet via in Sacrum montem aliosque colles. Rapiant frumenta ex agris nostris, quemadmodum 94 tertio 6. anno rapuere. 95 Utantur annona, quam furore suo fecere. 'Audeo dicere, hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore, quam ut armati per secessionem coli prohibeant.' 96 Haud tam facile dictu est, faciendumne fuerit, quam potuisse arbitror fieri, ut, conditionibus laxandi annonam, et tribuniciam

[ocr errors]

692

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

r montis MS. Veith. MS. Veith,

u

tmissos-redemtos MS. Veith.

90 Qui hæres erat] Quo jure hæres Tarquiniorum esset Aristodemus, non liquet. Aliter rem narrat Dionys. quem vide 1. VII.

Nisi

91 Norbe in montes. . . miserunt]
Reponendum videtur. Norbam.
forte quis mavult hoc modo supplere:
Miserunt coloniam in montes, quæ co-
lonia esset Norba.

92 Sub jugum missus] Non minus
contumeliose habitus, quam ii qui
victi bello sub jugum ab hostibus
mittuntur: quo de more vid. infra
III. 28. Tanquam a latronibus re-
demptus. Coactus me redimere quo-
vis pretio a ducibus plebis, perinde
ac si in latronum manus incidissem.

93 Tulerim] Hæc dicit Marcius, non ex sua persona, sed cujusvis senatoris, aut si mavis, senatus universi.

t

8

add. pollentemque Gron. Crev. u Fruantur, utantur Gron.

A Tertio anno] Tertio ante anno. 95 Utantur annona quam] Utantur annona arcta et dura, qualem ipsi sibi fecere per seditionis furorem, incultos relinquendo agros. Ante primum verbum inseruerat Rhenanus fruantur. Sed illud additamentum ignorant omnes scripti Gronovio inspecti, quinque e nostris, Campanus, Andreas, et omnes veteres editi." Itaque delendum duximus, ut Clericus jam fecerat.

[ocr errors]

96 Haud tam facile] Potuisse arbitror fieri, (utrum fieri debuerit, haud facile dictu est) ut Patres et a tribunitia potestate, et ab omnibus legibus quas inviti sibi imponi tulerant in Sacro monte, sese liberarent, si hanc conditionem exegissent pro laxando annonæ pretio.

potestatem, et omnia invitis jura inposita Patres demerent U. C. 263. sibi.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1

A. C. 489.

accusatus.

XXXV. Et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit. Fame se jam, sicut hostes, peti; 'cibo victuque fraudari: peregrinum frumentum, quæ sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi C. 'Marcio vincti dedantur tribuni, 97 nisi de tergo plebis Romanæ satisfiat. Eum sibi carnificem novum exortum, qui aut mori, aut servire jubeat.' In exeuntem e curia inpetus C. Marcius factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. Ibi ira est subpressa. se judicem quisque, se dominum vitæ necisque inimici factum videbat. Contemtim primo Marcius audiebat minas tribunicias, auxilii, non pœnæ, jus datum illi potestati; plebisque, non Patrum, tribunos esse. sed adeo infensa erat coorta plebs, ut 98 unius pœna defungendum esset Patribus. Restiterunt tamen 99 adversa invidia, 1 usique sunt, qua suis quisque, qua totius ordinis viribus. Ac primo tentata res est, si, dispositis clientibus, absterrendo singulos a coitionibus conciliisque, disjicere rem possent. Universi deinde processere, (quidquid erat Patrum, reos diceres) precibus plebem exposcentes; 'unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.' Ipse quum die dicta non adesset, perseveratum in ira est. 2 Damnatus Damnatus absens in Volscos exsulatum abiit, minitans patriæ, hostiles- in Volscos que jam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benigne excepere; benigniusque in dies colebant, quo major ira in suos eminebat, crebræque nunc querelæ, nunc minæ percipiebantur. Hospitio utebatur Attii Tulli. Longe is tum princeps Volsci nominis erat, Romanisque semper infestus. ita quum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia

[ocr errors]

jura Patribus impositu MS. Veith. cius ord. MS. Veith.

Y usique tunc sunt sui quisque quantoza contionibus consiliisque, MS. Veith.

97 Nisi de tergo plebis Romana satisfiat] Nisi satisfiat odio ejus in plebem, sæviendo verberibus in terga civium. Hoc ideo dicunt plebeii, quia tribunorum erat prohibere ne consules injuria et pro libidine virgis animadverterent in cives, et mulcta quoque coercere, aut ad populi judicium adducere creditores qui in nexos atrociter sævirent.

98 Unius pana defungendum] Uno ad pœnam tradito, totus ordo periculo imminenti eximendus.

99 Adversa invidia] Quamvis illis adversaretur, quamvis luctandum illis esset adversus odium publicum, quo fla. grabat quisquis Coriolanum defenderet.

1* Usique sunt] Elegantius videretur: nisique sunt: ut infra c. 50. nisi corporibus armisque.

2 Damnatus absens] Præsentem fuisse tradunt Dion. 1. vII. et Plut. in Coriol. Ceterum multa apud eosdem scriptores circa damnaticnem Coriolani gesta reperies, quæ suo more omisit Livius. Eos vide locis citatis. Hoc unum annotabimus, tum primum habita fuisse comitia tributa, in quibus populus per tribus suas descriptus suffragium ferret. Quod quidem ut fieret ideo annisi sunt tribuni, quia centuriatis comitiis, quæ Patres postulabant, vis omnis penes primores erat; non item tributis, ubi nulla census, sed locorum regionumque quibus quisque habitaret, ratio habebatur. De comitiis tributis vid. not. 13. ad c. 56. infra,

exsulatum,

abit.

« PoprzedniaDalej »