Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 259. quotidiana multitudo licentia accensa, adripi unum insignem A: C. 493. ducem seditionum jussit. Ille, quum a lictoribus jam traheretur, provocavit: nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi judicium, nisi ægre victa pertinacia foret, consilio magis et auctoritate principum, quam populi clamore. 50 adeo supererant animi ad sustinendam invidiam. Crescere inde malum in dies, non clamoribus modo apertis, sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis. Tandem invisi plebi consules magistratu abeunt, Servilius neutris, Appius Patribus mire gra

U. C. 260.

tus.

XXVIII. A. Virginius inde et T. Vetusius consulatum A. C. 492. ineunt. Tum vero plebes, incerta quales habitura consules esset, cœtus nocturnos, 51 pars Esquiliis, pars in Aventino, facere; 52 ne in foro subitis trepidaret consiliis, et omnia temere ac fortuito ageret. Eam rem consules rati, ut erat, perniciosam, 53 ad Patres deferunt: sed delatam consulere ordine non licuit. adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione Patrum, si, quod imperio consulari 54 exequendum esset, invidiam ejus consules ad senatum rejicerent. Profecto si essent in republica magistratus, ́ nullum futurum fuisse Romæ, nisi publicum, concilium. Nunc in mille curias concionesque (quum alia in Esquiliis, ' alia in Aventino fiant concilia) dispersam et dissipatam esse rempublicam. Unum, Hercule, virum, (id enim plus esse, quam consulem) qualis Ap. Claudius fuerit, momento tem'poris discussurum illos coetus fuisse.' Correpti consules quum, quid ergo se facere vellent, (nihil enim segnius molliusve, quam Patribus placeat, acturos) percunctarentur, decernunt, ut delectum quam acerrimum habeant. 55 otio lascivire plebem. Dimisso senatu, consules in tribunal adscendunt. citant nominatim juniores. Quum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in concionis modum negare, 'Ultra decipi ' plebem posse, Numquam unum militem habituros, 56 ni præstaretur fides publica. libertatem unicuique prius reddendam

[ocr errors]
[ocr errors]

f add. in Gron. Crev.

ut rò quotidiana jungatur cum licen-
tia.

50* Adeo supererant animi] Adeo
plus etiam illi viro, quam satis esset,
animorum erat ad resistendum odiis
popularibus.

51 Pars in Esquiliis] Plurimi ex Gronovianis MSS. quinque e nostris, Andreas, et Campanus, omittunt rò in.

52* Ne in foro subitis trepidaret consiliis] Ne trepidaret incerta in foro, si subito et in re præsenti capienda consilia essent.

53 Ad Patres deferunt] Andreas habet referunt: quod hac in re solenne ac proprium est verbum. ld si admittatur hoc loco, opus erit mox legi: sed relatam.

54 Exsequendum] Vindicandum. 55* Otio lascivire] Licentia ex otio collecta ferocire.

56 Ni præstaretur fides publica] Ni id quod fide publica promissum erat, re et effectu exhiberetur.

[ocr errors]

esse, quam arma danda: ut pro patria civibusque, non pro U. C. 260; dominis, pugnent.' Consules, quid mandatum esset a senatu, A. C. 492. videbant: sed eorum, qui intra patrietes curiæ ferociter loquerentur, neminem adesse, invidiæ suæ participem : et adparebat atrox cum plebe certamen. Prius itaque, quam ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit. tum vero ad sellas consulum prope convolavere minimus quisque natu Patrum, abdicare consulatum jubentes, et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset.

[ocr errors]

h

XXIX. 57 Utraque re satis experta, tum demum consules: 'Ne prædictum negetis, Patres conscripti, adest ingens seditio. Postulamus, ut ii, qui maxime ignaviam increpant, adsint nobis habentibus delectum. Acerrimi cujusque ar'bitrio, quando ita placet, rem agemus.' Redeunt in tribunal; citari nominatim unum ex iis, qui in conspectu erant, dedita opera jubent. Quum staret tacitus, et circa eum aliquot hominum, ne forte violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt. quo repulso, tum vero indignum facinus esse' clamitantes, qui Patrum consulibus aderant, devolant de tribunali, ut lictori auxilio essent. Sed ab lictore, 58 nihil aliud quam prehendere prohibito, quum conversus in Patres inpetus esset, consulum intercursu rixa sedata est: in qua tamen, sine lapide, sine telo, plus clamoris atque irarum, quam injuriæ, fuerat. Senatus, tumultuose vocatus, tumultuosius consulitur, 59 quæstionem postulantibus iis, qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque, non sententiis magis, quam clamore et strepitu. Tandem, quum iræ resedissent, exprobrantibus consulibus, nihilo plus sanitatis in curia, quam in foro esse, ordine consuli cœpit. Tres fuere sententiæ. P. Virginius 60 rem non vulgabat: de iis Variæ sentantum, qui, fidem secuti P. Servilii consulis, Volsco, Au- tentia in runco, Sabinoque militassent bello, agendum' censebat. T. Lartius', 'Non id tempus esse, ut merita tantummodo exsolverentur. totam plebem ære alieno demersam esse : nec sisti posse, ni omnibus consulatur. quin, si alia aliorum sit conditio, accendi magis discordiam, quam sedari.' Ap. Claudius, et natura inmitis, et efferatus hinc plebis odio, il

[ocr errors]

propere Gron. Crev. Rup. h consulatu Gron. Crev. sqq. Eæd.

57 Utraque re] Et senatus et plebis pertinacia.

58 • Nihil aliud quam] Tantummodo.

59 Quæstionem postulantibus] Postulantibus ut inquireretur in auctores injuriæ.

VOL. I.

61

Largius sic et in

[merged small][ocr errors]

senatu.

A. C. 492,

[ocr errors]
[ocr errors]

4. C. 260. line Patrum laudibus, Non miseriis,' aït, sed licentia, tantum concitum turbarum; et 62 lascivire magis plebem, quam sævire. Id adeo malum ex provocatione natum. quippe minas esse consulum, non imperium; ubi ad eos, qui una peccaverint, provocare liceat. Agedum,' inquit, dictatorem, a quo provocatio non est, creemus. Jam hic, quo 'nunc omnia ardent, conticescet furor. Pulset tum mihi ' lictorem, qui sciet, jus de tergo vitaque sua penes unum illum 'esse, cujus majestatem 63 violavit *.

[ocr errors]

XXX. Multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appii sententia: rursus Virginii Lartiique exemplo haud salubres; utique Lartii 64 putabant sententiam, quæ totam fidem tolleret. medium maxime et 65 moderatum utroque consilium Virginii habebatur. Sed factione, respectuque rerum privatarum, quæ semper obfecere obficientque publicis consiliis, Appius vicit: ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur. quæ res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, quum Volsci Equique et Sabini forte una omnes in armis essent. Sed curæ fuit consulibus et senioribus Patrum, 66 ut imperium, M'. Valeri- suo vehemens, mansueto permitteretur ingenio. M'. Valeus dictator. rium dictatorem, Volesi filium, creant. Plebes, etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen, quum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat. Edictum deinde, a dictatore propositum, confirmavit animos, Servilii fere consulis edicto conveniens. sed et homini et potestati melius rati credi, omisso certamine nomina dedere. 67 Quantus numquam ante exercitus, legiones decem effectæ ternæ inde datæ consulibus, quatuor dictator Bellum usus. Nec poterat jam bellum differri. qui Latinum Æqui cum Æquis, Latinorum agrum invaserant. oratores Latinorum a senatu petebant, ut aut mitterent subsidium, aut se ipsos tuendorum finium caussa

caussa,

k violarit Crev.

62 Lascivire] Licentia ex otio collecta ferocire.

63 Violarit] Codex e biblioth. Victor. et Campani editio violaverit: unus e regiis codd. a secunda manu violarit: idque verum visum est. Vulgo violavit: quod minus proprium erat, quum in hoc loco non de re jam facta agatur, sed indicetur, quid, si illa ponatur facta, secuturum sit.

64 Putabant sententiam] Recte judicat post Gebhardum Gruterumque Gronovius hæc verba delenda esse, tanquam glossema temere invectum. Utique, id est, præcipue Largii sententia videbatur exemplo haud salubris, quæ omnino fidem ex societate humana

*

tolleret, liberando debitores omnes a necessitate solvendi ea, quæ mutua acceperant.

65 Moderatum utroque] Ex utroque, Appii nempe et Largii, consilio tempe ratum: quod et fidei, et humanitati consuleret.

66 Ut imperium, suo vehemens, mansueto permitteretur ingenio] Ut imperium suo ingenio, id est, vi sua, natura sua, vehemens, permitteretur mansueto ingenio, id est, viro mansueti ingenii.

67 * Quantus nunquam ante exercitus] Legiones decem effectæ, qui exercitus major erat, quam unquam antea scriptus fuisset.

U. C, 260.

capere arma sinerent. Tutius visum est, defendi inermes Latinos, quam pati retractare arma. Vetusius consul missus A. C. 492. est. is finis populationibus fuit. Cessere qui campis: locoque magis, quam armis, freti, summis se jugis montium tutabantur. Alter consul, in Volscos profectus, ne et ipse Bellum tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda cum Volscis.propius castra dimicandumque acie excivit. Medio inter castra campo, ante suum quisque vallum, infestis signis constitere. multitudine aliquantum Volsci superabant. Itaque effusi et contemtim pugnam iniere. Consul Romanus nec promovit aciem, nec clamorem reddi passus, defixis pilis stare suos jussit: ubi ad manum venisset hostis, tum coortos tota vi gladiis rem gerere. Volsci, cursu et clamore fessi, quum se velut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam inpressionem sensere ex adverso factam, et ante oculos micare gladios, haud secus, quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga; et ne ad fugam quidem satis virium fuit, quia cursu in proelium ierant. Romani contra, quia principio pugnæ quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos, et castra inpetu ceperunt, et, castris exutum hostem Velitras persecuti, uno agmine victores cum victis in urbem inrupere. 68 plusque ibi sanguinis, promiscua omnium generum cæde, quam in ipsa dimicatione, factum. paucis data venia, qui inermes deditionem vene

runt.

XXXI. Dum hæc in Volscis geruntur, dictator Sabinos, Bellum cum ubi longe plurimum belli fuerat, 69 fundit, fugatque, exuitque Sabinis. castris. Equitatu inmisso mediam turbaverat hostium 7o aciem, qua, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus aciem firmaverant. turbatos pedes invasit. eodem inpetu castra capta, debellatumque est. Post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit. dictator triumphans urbem invehitur. Super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus; sella in eo loco curulis posita. Volscis devictis Veliternus ager ademtus Velitras coloni ab urbe missi et colonia deducta. Cum Equis post aliquanto pugnatum est, invito quidem consule, quia loco iniquo subeundum erat ad hostes: sed milites, extrahi rem criminantes, ut dictator, priusquam ipsi redirent

68 Plus... sanguinis... factum] Plus sanguinis fusum, plus cedis factum. Vid. infra not. ad xxxv. 51.

69 Fundit fugatque exuitque castris] Plerique scripti non agnoscunt particulam que ante castris. Unus e nostris, quomodo voluit Gronovius, et exuit

castris. Atque id lenius ad aures acci
dit, quam vulgatum.

70 Aciem, qua ... parum apte.
aciem firmaverant] Recte hunc locum
emendare videtur Gronovius. Aciem
quam... parum apte introrsum ordini.
bus firmaverant.

U. C. 260. in urbem, magistratu abiret, irritaque, sicut ante consulis, A. C. 492. promissa ejus caderent, perpulere, ut forte temere in adversos Equi victi. montes agmen erigeret. Id male commissum ignavia hostium

mestica.

in bonum vertit: qui, priusquam ad conjectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum, relictis castris, quæ munitissimis tenuerant locis, in 71 adversas valles desiluere: 72 ubi satis prædæ, et victoria incruenta fuit. Ita trifariam re bello Turba do- bene gesta, de domesticarum rerum eventu nec Patribus nec plebi cura decesserat. tanta quum gratia, tum arte præparaverant fœneratores, quæ non modo plebem, sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur. Namque Valerius, post Vetusii consulis reditum, omnium 73 actionum in senatu primam habuit pro victore populo, retulitque, quid1 nexis fieri placeret. quæ quum rejecta relatio esset, 'Non placeo,' inquit,' concordiæ auctor, optabitis, 74 me Dius fidius,m prope diem, ut < Imei similes Romana plebes patronos habeat. Quod ad me adtinet, neque frustrabor ultra cives meos, neque ipse frustra 'dictator ero. Discordiæ intestinæ, bellum externum fecere, 'ut hoc magistratu egeret respublica. Pax foris parta est, 'domi inpeditur. privatus potius, quam dictator, seditioni interero.' ita, curia egressus, dictatura se abdicavit. Adparuit caussa plebi, suam vicem indignantem magistratu abisse. itaque, velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin præstaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti sunt.

XXXII. Timor inde Patres 75 incessit, ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti conjurationesque fierent. itaque, quamquam per dictatorem delectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba jurassent, sacramento teneri militem rati, per caussam renovati ab Æquis belli educi ex urbe legiones jussere. quo facto maturata est seditio. Et primo agitatum dicitur de consulum cæde, ut solverentur sacramento: doctos deinde, nullam scelere religionem exsolvi, Sicinio quodam auctore, injussu consulum

1 add. de Gron. Crev. me Dius Fidius Doer.

sas.

m Medius fidius Gron. medius Fidius Crev.

71 Adversas] Lege cum eodem aver

72 Ubi] Merito observat Tan. Faber hic videri legendum ibi.

73 Actionum] Hoc nomine designatur quidquid agit magistratus, sive apud senatum, sive apud populum; quidquid vel Patribus decernendum, vel populo sciscendum proponit. Vult Livius hoc loco, dictatorem, antequam ulla alia de re ageret in senatu, retulisse, sive jussisse Patres deliberare de fide victori populo præstanda.

74 Medius Fidius] Formula jurandi: ita me juvet dius Fidius. Eodem sensu Plaut. Asin. Act. 1. Sc. 1. Per deum Fidium. Dius est, Festo interprete, ab Jove genus ducens. Fidius, qui fidei præest, auctore Dionys. qui 1. 1. p. 113. et 1. IV. p. 257. Sancum Græce reddit Пistov Aía. Sancus autem idem est, qui Fidius, teste Ovid. VI. Fast. v. 213. Vid. not. ad c. 20. 1. vIII. infra.

75 Incessit] Vid. not. 28. ad c. 56. 1. 1,

« PoprzedniaDalej »