Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 253.
A. C. 499.

dum dirutum, ager veniit. Consules, magis ob iras graviter ultas, quam ob magnitudinem perfecti belli, triumpharunt.

XVIII. Insequens annus Postumum Cominium et T. Lartium consules habuit. Eo anno Romæ, quum per ludos ab Sabinorum juventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit; parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. 1 Supra belli Latini metum id quoque accesserat, quod triginta jam conjurasse populos, concitante Octavio Mamilio, satis constabát. In hac tantarum exspectatione rerum sollicita civitate, * dictatoris primum creandi mentio orta. 3 sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquinia essent, (id quoque enim traditur) parum creditum sit, nec Primus dic- quis primum dictator creatus sit, satis constat. apud veterrimos tamen auctores T. Lartium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum, creatos invenio.

tator.

4

8

6

5 Consulares legêre: ita lex jubebat, de dictatore creando lata. Eo magis adducor, ut credam Lartium, qui consularis erat, potius, quam M'. Valerium, M. filium, Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus adpositum. 7 qui, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium, spectatæ virtutis et consularem virum, legissent. Creato dictatore primum Romæ, postquam præferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. neque enim, ut in consulibus, qui pari potriam densis tenebris involutam esse. 3 Sed nec quo anno] Dionysius, 1. Hic aliquid peccavisse videtur, vel v. primi dictatoris creationem rejicit librariorum manus, vel fortasse ipse in quartum abhinc annum, quo T. Livius. Utut sit, coloni hic intel- Lartius iterum consul fuit cum Q. ligendi sunt, ex iis quæ præcedunt, Clœlio: eaque probabilior opinio est. Pometini, quorum urbs colonia erat Vide super totius hujus sexennii hisLatina. toria, et rerum per illud gestarum ordine, observationes doctissimi viri De la Curne in commentariis regiæ inscriptionum et litterarum Academiæ, tomo VIII.

1 * Supra belli Latini metum] Libenter amplectimur certissimam Dujatii conjecturam, qui legendum censet, belli Sabini. Melius quoque nobis videretur, super... metum. Sic infra 27. Super hæc timor incessit Sabini belli et c. 51. Super bellum annona premente. + Vulgata quidem lectio stare posse non videtur. Triginta enim illi populi, qui conjurasse, Octavio Mamilio concitante, mox dicuntur, non alii sunt, quam Latini ipsi.

2 Dictatoris] Dictatoris summum belli ac pacis, ceterarumque rerum omnium imperium erat: ei dicto audientes esse omnes oportebat; nec ab eo, saltem primis hisce temporibus, licebat provocare. In sex menses creabatur: sed pauci dictatores hunc magistratum tamdiu retinuerunt.

4 Magistrum equitum] Dictator, qui alio nomine vocabatur magister populi, adsciscebat sibi magistrum equitum, cui potestas in equites committeretur; sed ita tamen, ut ipse dictatoris imperio subjectus foret.

5 Consulares legere] Legere in dictatorem ac magistrum equitum viros consulares.

6 Consularis erat] Imo quum maxime consul.

7 Qui si maxime] Refer rò qui ad Patres Romanos eligentes dictato

rem.

8 * Præferri secures] Consulibus enim non præferebantur in urbe secu

estate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat; ne- U. C. 253. que ullum usquam, nisi in cura parendi, auxilium. Sabinis A. C. 499. etiam creatus Romæ dictator (eo magis quod propter se creatum crediderant) metum incussit. itaque legatos de pace mittunt. quibus, orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris hominibus adolescentibus darent, responsum ; 'ignosci adolescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent.' actum tamen est de pace: inpetrataque foret, si, quod inpensæ factum in bellum erat, præstare Sabini (id enim postulatum erat) in animum induxissent. Bellum indictum. tacitæ induciæ quietum annum tenuere.

U. C. 255.

lacum.

XIX. Consules Ser. Sulpicius, M'. Tullius. nihil dignum U. C. 254. memoria actum. T. Ebutius deinde et C. Vetusius. His A. C. 498. consulibus Fidenæ obsessæ, Crustumeria capta, Præneste ab Latinis ad Romanos descivit. nec ultra bellum Latinum, "gliscens jam per aliquot annos, dilatum. A Postumius Bellum dictator, T. Æbutius magister equitum, magnis copiis pedi- cum Latinis. tum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tuscu- A. C. 497. lano agmini hostium obcurrerunt. et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent. Ergo etiam proelium 10 ali- Pugna ad quanto, quam cetera, gravius atque atrocius fuit. non enim Regillum duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed, 11 suismet ipsis corporibus dimicantes, miscuere certamina. nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere, præter dictatorem Romanum, excessit. In Postumium, prima in acie suos adhortantem instruentemque, 12 Tarquinius Superbus, quamquam jam ætate et viribus erat gravior, equum infestus admisit: ictusque ab latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Æbutius magister equitum in Octavium Mamilium inpetum dederat. nec fefellit veniens Tusculanum ducem: 13 contra quem et ille concitat equum. tantaque vis 14 infestis venientium hastis fuit, ut brachium Ebutio trajectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere. Ebutius, quum saucio brachio tenere telum non

[blocks in formation]
[ocr errors]

12 Tarquinius Superbus] Dionysio videtur merito parum verisimile, Tarquinium Superbum, tunc nonagenario proximum, in illa acie fuisse.

13 Contra quem] Contra Ebutium ipse quoque Mamilius equum concitat.

14 Infestis venientium hastis] Quidam scripti invenientium. Unde Gronovius haud improbabiliter conjicit invehentium, supple se.

A. C. 497.

U. C. 255. posset, pugna excessit. Latinus dux, nihil deterritus vulnere, prœlium ciet; et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquinii filius præerat. ea, quod a majore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademtam, pugnam parumper restituit.

XX. Referentibus jam pedem ab ea parte Romanis, M. Valerius, Publicola frater, conspicatus ferocem juvenem Tarquinium, ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut, cujus familiæ decus ejecti reges erant, ejusdem interfecti forent, subdit calcaria equo, et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium, temere invectum in exsulum aciem, ex transverso quidam adortus transfigit: nec quidquam equitis vulnere equo retardato, moribundus Romanus, labentibus super corpus armis, ad terram defluxit. Dictator Postumius, postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit; cohorti suæ, quam delectam manum præsidii caussa circa se habebat, 15 dat signum, ut, quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant. ita metu ancipiti versi a fuga Romani in hostem, et restituta acies. Cohors dictatoris tum primum proelium iniit. integris corporibus animisque fessos adorti exsules cædunt. Ibi alia inter proceres coorta pugna. Imperator Latinus, ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus, interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans, tanto vi majore, quam paullo ante magister equitum, cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, quum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit. Tum ad equites dictator advolat, obtestans, ut, fesso jam pedite, 16 descendant ex equis, et pugnam capessant. Dicto paruere desiliunt ex equis, provolant in primum, et pro 17 antesignanis parmas objiciunt. Recipit extemplo animum pedestris acies, postquam juventutis proceres æquato genere pugnæ secum partem periculi sustinentes vidit. Tum

a quo Gron. Crev.

15 Dat signum] Per totam cohortem perferri hoc imperium suum jubet, ut... Vid. not. ad 1. v. c. 36.

16 Descendant ex equis] Quid igitur tunc agebat equitatus Latinorum? Recte observat Clericus mirum videri debere, quod multis pugnis Livius fac

titatum memorat, ut equites Romani descenderent ex equis: quasi hostilis equitatus aut nullus esset, aut torpore quodam defixus.

17 Antesignanis] Antesignani ii sunt, qui ante signa in acie locantur. Probat Lipsius 1. iv. de Milit. Rom.

demum inpulsi Latini, perculsaque inclinavit acies. Equitib admoti equi, ut persequi hostem posset. secuta et pedestris acies. Ibi, nihil nec divinæ nec humanæ opis Dictator prætermittens, ædem Castori vovisse fertur: ac pronunciasse militi præmia, qui primus, qui secundus, castra hostium intrasset. tantusque ardor fuit, ut eodem inpetu, quo fuderant hostem, Romani castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.

A. C. 496.

XXI. Triennio deinde nec certa pax, nec bellum fuit. U. C. 256. Consules Q. Cloelius et 18 T. Lartius. Inde A. Sempronius U. C. 257. et M. Minucius. His consulibus 19 ædes Saturno dedicata: A. C. 495. 20 Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Virginius consules facti. 21 Hoc demum anno ad Regil- U. C. 258. lum lacum pugnatum, apud quosdam invenio; A. Postumi- A. C. 494. um, quia collega dubiæ fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum. Tanti errores inplicant temporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut, nec qui consules 22 secundum quosdam, nec quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate non rerum modo, sed etiam auctorum, digerere possis. Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti. Insignis hic annus est nuncio Tarquinii U. C. 259. mortis. Mortuus est Cumis, quo se post fractas opes Lati- A. C. 493.

b Equitibus Gron. Crev.

Dial. 3. antesignanorum nomine intelligi totam primam aciem, sive Hastatos legionum: non quod ii ante omnia signa essent, siquidem sua habuere; sed quia ante præcipua legionum signa, quæ longius ab hoste removebantur.

18 T. Lartius] Hic dictator hoc anno primus creatus fuit ex Dionysii sententia, ut jam annotavimus ad c.

18. supra.

19 Edes Saturno] Legimus Saturni. Vid. infra not. ad 1. v. c. 23. Hæc ædes fuit ærarium populi Romani, in quo tum pecunia, tum acta publica asservabantur. + Eam describit Macrob. Saturn. 1. 1. c. 8.

20 Saturnalia] Saturnalibus mos fuit crebra convivia agitare, et mittere sibi invicem quum alia munera, tum etiam cereos. Quin ipsi domini servos suos conviviis liberalibus et opiparis accipiebant, iisque ministrabant. Hæ feria celebrabantur a. d. XIV. Kal. Januar. ac primo uno die absolvebantur. Augustus eas triduo servari ussit. Vid. Macrob. 1. 1. Saturn.

C possent Eæd.

capp. 7. et 10. et Lips. Saturn. 1. 1.
capp. 3. et 4.

21 Hoc demum anno] Ita narrat
Dionysius: atque hanc sententiam fir-
mat ipse Livius infra, dum scribit anno
sequenti Volscis bellum illatum, prop-
terea quod auxilia comparaverant, quæ
Latinis mitterent. Cujus injuriæ ul-
tionem statim executos esse Romanos
post pugnam ad Regillum lacum longe
verisimilius est, quam in quintum post
annum rejecisse; quod ex Livii nar-
ratione conficitur. Adde quod A. Pos-
tumius, tum quum a Livio memo-
rantur creatus esse dictator, (supra c.
19.) nondum consul fuerat: quod re-
pugnat legi de dictatore creando latæ,
ipso teste Livio, supra c. 18. At hoc
anno consul est, ac proinde dictator legi
potest.

22 Secundum] Post: ut sensus sit, quosdam esse consules, quibus quinam successerint definiri non possit. Possie legere secundum quos, sive quosnam: ut incertum sit quinam præcesserint, quinam secuti fuerint.

Mors Tar

quinii.

U. C. 259. norum ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuncio A. C. 493. erecti Patres, erecta plebes. sed Patribus 23 nimis luxuriosa ea fuit lætitia plebi, cui ad eam diem summa ope inservitum erat, injuriæ a primoribus fieri cœpere. Eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum, iterum deducta est. Romæ 24 tribus una et viginti factæ. Ædes Mercurii dedicata est idibus Maiis.

Bellum cum

Volscis.

XXII. Cum Volscorum gente Latino bello neque pax, neque bellum fuerat. nam et Volsci comparaverant auxilia, quæ mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset; et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet. Hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos, consilii pœnam non metuentes, necopinata res perculit. Armorum inmemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos. ita sine certamine inde abductæ legiones. Nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium: rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum adsumtis. Legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt. Sed recens ad Regillum lacum accepta clades 25 Latinos ira odioque ejus, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit. Comprehensos Volscos Romam duxere. Ibi traditi consulibus. indicatumque est, Volscos Hernicosque parare bellum Romanis. Relata re ad senatum, adeo fuit gratum Patribus, ut et captivorum sex millia Latinis remitterent, et de fœdere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus rejicerent. Enimvero tum Latini gaudere facto, pacis auctores 26 in ingenti gloria esse. Coronam auream Jovi donum in Capitolium mittunt. cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit. Pergunt domos eorum, apud quem quisque servie

23 Nimis luxuriosa] Non satis moderata.

24 * Tribus una et viginti facta] Addita, ut videtur, tribu Claudia. Vid. not. 32, ad 1. 43. et not. 92. ad. 16. supra. + Olim hic, quemadmodum et in epitome, legebatur una et triginta. Sed Dionysius 1. vII. in judicio Coriolani, quod paulo post hæc tempora factum est, unam et viginti tantum tribus memorat.

Et ex Livianæ historia variis locis, nempe VI. 5. vII. 15. vii. 17. ix. 20. x. 9. et Epit. 1. xix. discimus quatuordecim diversis temporibus tribus adjectas esse: ita ut, si nunc triginta et una forent, earum universarum

[merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »