Obrazy na stronie
PDF

T. LIVII PATAVINI

H I S T O R I A R U M .
AB URBE CONDITA
L I B R I.

EPITOME LIBRI I.

ADVENTUS Æneæ in Italiam, et ejus res gestae referuntur. Ascanii regnum Albæ, et deinceps Silviorum. Numitoris filia a Marte compressa : ' nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Opima spolia Jovi Feretrio lata. * In curias populus divisus. Fidenates et Veientes victi. Romulus consecratus. Numa Pompilius ritus sacrorum , tradidit ; Jano templum constituit ; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. cum Dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. Post haeo trigeminorum pugna. Horatius absolutus. Metti Fuffetii supplicium. Alba diruta ; Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumtus. Ancus Marcius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum adsignavit. * Politorium, urbem Latinorum, bello repetiiam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. fines imperii protulit. Ostiam condidit. * Regnavit annos viginti quatuor. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, É, civitate, Romam venit ; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre coepit ; et, post mortem Anci, regnum eæcepit. Centum additis, Patrum numerum auzit. Latinos subegit, circum designavit, ludos edidit. Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ caussa Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret, effici posset : quod quum ille fieri posse respondisset, jussisse, eum, novacula cotem præcidere ; idque protinus ab Atto factum. Sabinos præterea acie vicit, urbem muro circumdedit; cloacas fecit. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos triginta octo. Successit ei Ser. Tullius, natus eae captiva nobili Corniculana ; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. * Veientes atque Etruscos proelio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. Pomoerium protulit. Colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a * L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliae, 7 quum regnasset annos quadraginta quatuor. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque Patrum neque populi jussu, regnum invasit : quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. Turnum Herdonium fraude interemit. Bellum cum Volscis gessit ; et eae eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addirere ; quorum aræ moveri non potuerunt. Filii Seae. Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegit. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis prqfectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est, idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, inpotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduæisset ; ad ultimum, propter ea pugnatam nocturna vi a Sevto filio ejus Lucretiæ pudicitiam (quæ, vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit) Bruti opera maarime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

i Nati Romulus et I'emus] Unus ab Hearnio inspectus codex habet nati er ea.

* In eurias populus divisus] Olim in centurias : male et contra historiæ fidem. Emendavit Sigonius cx c, 13. hujus libri.

VOL. I.

* Politorium, urbem Latinorum] Haec ob nimiam brevitatem obscuriora sunt. Res clare narratur cap. 33.

* Regnavit annos triginta tres] Imo viginti quatuor, ex cap. 34. infra ; sicque et Dujatius edidit, et Hearnius, qui ita reperisse se in uno MS. testatur.

I8

* Is Veientes] Vulgo abest pronomem is. Sed illud in veteribus libris reperiri Sigonius affirmat.

6 I.. Tarquinio Prisci filio] Vid. not. ad. cap. 46. hujus libri.

7 Quum regnasset annos triginla quatuor] Lege quadraginta quituor, quomo

do habetur infra, cap. 42. Et hic quoque Dujatii et Hearnii editiones a reliquis recedunt, et eum quem volumus numerum præferunt. Hearnius quidem uiti se profitetur unius MS. codicis auctoritate.

PRÆFATIO.

FACTURUSNE • operæ pretium sim, si a primordio Urbis res populi Romani persêripserim, nec sati§ scio, nec, si sciam, dicere ausim: quippe qüi, quum veterem, tum * vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid adlaturos se, aut scribeiidi arte rugem vetustatem superaturos, credunt. ' Utcumque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et me * * ipsum consüluisse ; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini obficient, me consoler. * Res est præterea * et inmensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur ; et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua : et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura 'voluptatis sint, * festinantibus ad haec nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut “ me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, 7 omnis expers curæ, `quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ * ante conditam condendamve urbem, poëticis magis ° decora fabulis, quam imconruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea mec adfirmare, nec refellere, in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet, consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, i° utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint : per quos, viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auctum imperium sit. labente deinde paullatim disciplina, velut in desidentes primo mores sequatur animo ; deinde ut magis magisque lapsi sint ; tum ire coeperint præcipites ; donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitióne rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri : inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias : inde, foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis

a me del. Crev. Doer.

* Operæ pretium] Rem utilem, et
cui haud frustra impensa opera sit,
° Vulgatam rem] Rem vulgo a scri-
ptoribus historiarum factitatam. Hæc
igitur mens est Livii. Est hic vetus et
usitatus scribentium mos, ut si histo-
riam, etiam post multos alios, condere
aggrediantur, sentiant et dicant sese
facturos operæ pretium ; rati aut in
rebus certius aliquid allaturos se, aut
scribendi arte rudem vetustatem supe-
raturos. Ego facturusne operae pretium
sim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere
ausim, ne pravam ceterorum consuetu-
dinem videar imitari.
* Et ipsum consuluisse] Vulgo, et me
ipsum. Sed τὸ me eleganter suppri-
munt plurimi et optimi MSS. tum Gro-
novio, tum nobis inspecti. Notum est
illud Virgilii : Ille meas errare boves, ut
cernis, et ipsum Ludere quæ vellem. Sic
et Justin. l. xiv. c. 4. Aut si ipsos pudet
roganti vim adhibere, ferrum huc date.
* Res est præterea] Res quam trac-
tandam suscipio, respublica nempe
Romana, cujus universam historiam
scribendo complecti volo, est argumen-

tum quod excrescere debeat in inmem-
sum opus ; ut quæ supra septingentesi-
mum annum repetatur, eademque ab
exiguis. . . .
* Et inmensi] Connexa procul du-
bio sunt duo, quæ proxime sequuntur,
orationis membra, ut quæ supra . . et
quæ ab exiguis... quum utrumque ra-
tionem afferat cur res sit inmensi
operis. Itaque vel delenda est vocula
et ante inmensi: (quam quidem igno-
rat unus e nostris codicibus) vel di-
cendum est ei respondere et legentium
plerisque, prorsus quasi scripsisset Li-
vius : Præterea et res est inmensi operis.
. . . et legentium plerisque, Non raro
apud nostrum particulæ illæ et et,
quum tum, ita collocatæ reperiuntur,
ut, licet quoad sensum sibi respon-
deant, quoad structuram tamen yer-
borum ex adverso sese non respiciant,
Sic infra c. 25. Feroces et suopte
ingenio, et pleni adhortantium vocibus:
et 1. vi. c. 23. Feror quum aetate
et ingenio, tum multitudinis. • • spe
inflatus. -
0 * Festinantibus ad hac nova] Quia

b uti Gron. Crev.

nimirum ardent desiderio cognoscendæ 9 Decora] Magis convenientia Poë.

ante omnia historiæ novissimorum ho-
rum temporum, quibus jampridem
prævalentis populi vires se ipsæ per
bella civilia conficiunt.
7 Omnis expers curæ] Non verebatur
ILivius, ne rebus Numæ aut Servii Tul-
lii memorandis cujusquam animum of-
fenderet. Itaque remotissimæ illius
antiquitatis historiam scribenti vacuus
omni cura erat animus : non itidem
futurus erat Cæsariana tempora, trac-
tanti.
* Ante .. condendam .. urbem] His
verbis designari videtur tempus remo-
tius, quo videlicet nondum is érat rerum
status, ut brevi Roma condenda foret;
* puta, tempus ante Romulum natum.

ticis figmentis, quam incorruptae et
sinceræ rerum gestarum historiae.
Decora fabulis, quomodo infra c. 42.
Hunc ordinem vel paci decorum, vel
bello.
10 Utcunque] Utcunque animad-

versa, i. e. quoquomodo ad ea atten-
deris, sive acriter, sive negligentius.
Utcunque eristimata, i. e. quoquomodo
de iis judicaveris, sive vera, sive falsa
putaveris.

11 Desidentes] Paulatim labi incipientes. Translatio ducta ab iis, quae leni motu in semet deprimuntur. Desidemtes hic a desido. Ceterum hic olim legebatur dissidentes. Correxit Lipsius e suis libris,

« PoprzedniaDalej »