Obrazy na stronie
PDF
ePub

دو

agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi, redemtionis nostræ pretium per vitam et mortem Christi folutum ob oculos ponens: idque repetit, dum post hanc alteram, adhuc a) „, altera die iterum ftabat Joannes, et ex discipulis eius duo. Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et fecuti funt Jesum . . . Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Joanne, et fecuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem fuum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum, Christus) et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon filius Jona: tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus."

Vides hic Christum, cum primum fibi discipulos consociat, de fundamento follicitum, fuper quod ædificaturus esset Ecclesiam fuam, accepta postea a Petro confessione, quod esset Christus Filius Dei. Quam laudans in Petro confessionem Christus: Beatus es, inquit b), Simon Bar - Jona quia caro et fanguis non revelavit tibi, fed pater meus, qui in cælis est. Qui nimirum Pater cœlestis Filio fuo testimonium reddidit mox in baptismo c) et postea in transfiguratione fingulariter Petro, Jacobo et Joanni, elapsa voce de cœlo d): Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum €) Ib. III. 17.

a) Jo. 1. 35. b) Matth. XVI. 17. d) Ib. XVII. s.

[blocks in formation]

audite. Testatus hanc rem Petrus in fecunda fua Epist. I. 18. etc. Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte fancto: et habemus firmiorem propheticum fermonem, non foris tantum voce insonante, fed intus revelante.

دو

Christus de divinitate fua alterum mox post Joannem præcursorem testimonium a) acceperat a Nathanaele, quem Philippus, et tunc ipse a Christo vocatus, adduxerat: Rabbi tu es Filius Dei: tu es rex Israel: Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te fub ficu, credis; maius his videbis. Et dicit ei: Amen, Amen dico vobis, videbitis cœlum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes fupra filium hominis. “ Dum Nathanael vocat Christum Filium Dei, ipse se vocat Christus filium hominis, cum esset utrumque Deus et homo. Tantum vero abest, ut responsio Christi excludat confessionem Nathanaelis de eius divinitate, ut contra eo illam adstruat argumento, quo postea D. Paulus ad eandem Hebræis demonstrandam Christi divinitatem est usus b):,, Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos fuos fpiritus, et ministros fuos flammam ignis. Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in fæculum fæculi etc."

Ita vero per totum Evangelium se Deum fimul et hominem Christus exhibet, ac demonstrat; ut a) Jo. 1. 49. b) Hebr. 1. 6.

qui Filium Dei negat Christum, eum blasphemiæ arguat cum Judæis lapides fustollentibus, ut lapidarent eum, quod dixisset: Ego et Pater unum fumus a): In animum fibi inducere non poterant hominem fimul esse Christum et Deum. Palam vero est de vero naturali Deo, Filioque Dei rem esse, atque in mente habuisse Judæos, esseque argumentum a minori ad maius, quo Judæos ftringit Christus b):,, Nonne fcriptum est in lege vestra: quia ego dixi dii estis? Si illos dixit deos, ad quos fermo Dei factus est, et non potest folvi fcriptura: quem Pater fanctificavit (uniendo hypostatice humanam in Christo cum divina naturam) et misit in mundum (qui est in finu Patris: qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo) vos dicitis: Quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei fum." Idem itaque est, quod Christus dixerat: Ego et Pater unum fumus, et quod modo dicit Filius Dei fum, quem misit in mundum: quod etiam Martha profitetur c): Quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. E finu Patris, dum quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, idem ipsum carofactum est, et habitavit in nobis. Quæ omnia nisi in fensu naturali vera fuissent, Christus de se dici ac prædicari permittere haud potuisset fine blasphemia, ac longe maiori impostura, quam illa de qua post mortem illum impetabant: Quia feductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.

a) Jo. X. 30:

b) Ib. 34.

c) Jo. XI. 27.

CHRISTUS SE UBIQUE DEUM OMNISCIUM

IN EVANGELIO DEMONSTRAT.

X. Inter eos discipulos, quibus se ad mare Ti

دو

beriadis post resùrrectionem manifestavit Christus, fuit Nathanael, qui, ut modo vidimus Christum post Joannem baptistam primus fuit professus Filium Dei; eoquod, antequam eum vidisset, Christus, quis et qualis esset etiam intus in corde, ei manifestavit: quod folius Dei est Kagdiyvásns. Ecce a), dicebat Christus de eo, vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit Nathanael: unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Prius quam te Philippus vocaret, cum esses fub ficu, vidi te. CC Intellexit ergo Nathanael Christo etiam perspecta esse quæ procul funt remota: cuiusmodi vero testimoniis et argumentis totum refertum est Evangelium, palamque fit, five locum five tempus fpectes, Christo omnia pervia fuisse ficut nobis præsentia, ita illi five absentia, five futura; non quædam tantum fingillatim ficut prophetis: neque, quemadmodum illi, Christus, cum esset ipse Dominus, usus fuit verbis: Hac dicit Dominus. Est hoc nobis præsertim invictum evangelicæ veritatis argumentum, qui præsentes ad miracula Christi non fuimus, incredulis maxime illis, qui, quod non viderunt, credere tergiversantur, dum in lectione evangelica uno veluti obtutu feu complexu præ occulis cernunt, Christum, quamdiu inter homines est conversatus, de aba) Jo. I. 47.

sentibus et futuris ad remotissima usque tempora usque ad consumationem fæculi ita locutum fuisse, ut nos cæteri de præsentibus.

دو

[ocr errors]

Cuiusmodi insigne mox fpecimen dedit Christus, dum post nuptias in Cana Galilææ primum processit ad prædicandum Hierosolymas ad primum pascha, e templo vendentes et ementes expellens, dictitantibus autem Judæis a): Quod fignum ostendis nobis, quia hæc facis ? Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud." Hic ad resurrectionis dominicæ respicitur mysterium; quod tamen coram illis non fore manifestandum, cum in excæcatione fua perseverarent, postea quando iterato post tot ac tanta, fignum petebant e cœlo, Christus eis fignificat Matth. XVI. 4. Generatio mala, inquit, et adultera fignum quærit; fed fignum non dabitur ei, nisi fignum Jonæ prophetæ. Et relictis illis abiit. " Non hic, ficut in primo fermone Christus totum redemtionis nostræ opus in passione, morte et resurrectione fua expressit, ut, postquam perfecta res fuit, agnoverunt eius discipuli, quibus folis se Christus post resurrectionem fuam reddidit conspicuum.,, Cum ́ergo, ait Evangelista b), resurrexisset a mortuis, recordati funt discipuli eius, quia hoc dicebat: et crediderunt fcripturæ, et fermoni, quem dixit Jesus." Subdit Evangelista, multos, cum esset tunc Hierosolymis in pascha, credidisse in nomine a) Jo. 11. 18. b) Ib. 22.

« PoprzedniaDalej »