Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT omni ex parte mentita est iniquitas fibi: XXIII. dum et custodes vigiles se dormisse mentiuntur: et clausis oculis dormientes testimonium dant, vidisse se discipulos nocte venientes et cadaver furantes: et principes facerdotum cum fenioribus præsidi fuadent, fecurosque faciunt custodes in collum fuum mentientes.

Habemus hic quod in parabola de Lazaro a) Abraham diviti epuloni iam in inferno fepulto respondit, cum is rogaret, ut aliquem ex mortuis mitteret in domum patris fui, ut testetur quinque fratribus fuis, ne et ipsi venirent in hunc locum tormentorum, pœnitentiam acturi, si quis ex mortuis ierit ad eos. Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt; neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. S. Joannes b) vero cum memorasset testimonium perhibuisse turbam, quæ erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento, et fuscitavit eum a mortuis, addit, propterea et obviam venisse in folemni ingressu in Jerusalem: quia audierunt eum fecisse hoc fignum, post innumera alia nihilominus increduli: quare fubdit c): Cum autem tanta figna fecisset coram eis, non credebant in eum: ut fermo Isaid prophete impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro?

a) Luc. XVI. 27. etc. b) Jo. XII. 17. c) Ib. 37. etc.

et brachium Domini cui revelatum est? Prop- CAPUT terea non poterant credere, quia iterum dixit XXIV. Isaias: Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et fanem eos. Нас dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo. Isaiæ VI. nimirum, ubi ad finem dispersio gentis prædicitur, post eversionem fcilicet urbis et templi, utpote, qui in crucifixo Christo templum Dei folverint.

CAPUT XXIV.

BAPTISMUS NOVI TESTAMENTI.

Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu fancto, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex fpiritu, fpiritus est. Jo. III. 5. 6.

Venit Nicodemus princeps Judæorum, Regnum

et magister in Israel ad Christum nocte, Messiæ. eumque fatis officiose compellasse fibi visus est: Rabbi, inquit, fcimus, quia a Deo venisti magister: nemo enim potest hæc figna facere, que tu facis, nisi fuerit Deus cum co.

Jam

XXIV.

دو

Hoc

CAPUT Christus his ab eo dictis, interrumpit fermonem, et velut ex abrupto, Amen, amen 'dico tibi, ait, nisi quis renatus fuerit denuo non potest videre regnum Dei. funt verba S. Jo. Chrysostomi a), si Judæi audissent, deridentes discessuri erant. Hic autem discendi ftudium præsetulit. Ideo enim obscure fæpe loquitur Christus, ut auditores et ad interrogandum promtiores, et ad operandum expeditiores reddat. " Quærit Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum fit fenex ? Judæus erat Nicodemus ex femine Abrahæ, cui et femini eius tantæ promissiones factæ fuerunt, ipseque Messias inde certo oriturus fperabatur; nec Nicodemus alienus erat mente, ut Jesum hunc esse, tunc maxime desideratum fperatumque, fibi persuaderet, cumque iam a tribu Juda regnum esset translatum, fibi in animum induceret, eum restituturum regnum Israel. At terrena ad

huc et nimis humana de Christo cogitat Rabbi eum compellans. Equidem fcimus, inquit, quia a Deo venisti; Deum vero Jesum non agnoscit, nec aliquid in conditione eius humili perspicit, quo eum idoneum credere posset, qui regnum Israel, quale fibi Judæi de fuo Messia animo conceperant, posset instaurare.

a) Hom. XXIV. in Joan. T. VIII. p. 140.

ratio ex

aqua et

Spiritu

fancto.

[ocr errors]

Dumque Nicodemus a Christo audit, CAPUT neminem posse videre regnum Dei, nisi XXIV. quis renatus fuerit denuo, in carnali generatione hæret, nec quomodo homo, cum fue- Regenerit fenex, possit nasci, capit. Nunquid, ait, potest in ventrem matris fuæ iterato redire, et renasci? Propius vero iam ad rem respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu fancto, non potest introire in regnum Dei. Notus haud dubie Nicodemo erat Baptismus Joannis per aquam : erant porro et Judæis lotiones variæ et baptismata, quorum discrimen ut ostende ret Christus, dicit renascendum ei esse ex aqua et Spiritu fancto, qui vellet introire in regnum Dei. Theocratiam vero Judæi in mente habebant terrenam, quam felicissimam fibi pollicebantur a Messia restau randam, ita ut fubactis gentibus, ac regnis, rerum per orbem potiretur Judaica natio, femen Abrahæ, tribus Juda, regia Davidis ftirps. Subdit vero Christus: Quod natum' est ex carne, caro est: et quod natum est ex Spiritu, Spiritus est, ut, quid fibi vellet renasci ex fpiritu, insinuaret. „, Ipsum, funt verba S. Jo. Chrysostomi a), abducit rebus .ornnibus fub fensum cadentibus, neque fimit corporeis oculis mysteria fcrutari. Non de carne, inquit, disserimus, fed de Spiritu, ô Nicodeme." Pergit Christus: Non mire a) Hom, XXVI. in Joan. T. VIII. p. 149,

دو

CAPUT ris, quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
XXIV. Spiritus ubi vult Spirat: et vocem eius audis,

fed nescis, unde veniat, aut quo vadat: fic est
omnis, qui natus est ex Spiritu.
De vento
libere flante, et omnia pervadente est com-
paratio, cuius fonum audimus atque etiam
eius motum et flatum fentimus, fed unde
veniat, et quo vadat, nescimus. Nihil
fublimius esse potest comparatione hac in-
comparabili ad designandas invisibiles ope-
rationes Spiritus S. TO VEμaτos, quæ vox
fimul ventum et fpiritum fignificat. Act.
II. 2. habetur vox von, ubi adveniente
Spiritu S. factus esse legitur repente de cœlo
fonus, tanquam advenientis Spiritus vehementis,
et replevit totam domum, ubi erant fedentes :
ut nimirum ventus omnia penetrat, et per-
vadit: vehementia autem fpiritus efficaciam
operantis Spiritus S. declarat ac virtutem.

Iterum hæret aqua Nicodemo, quæritque: quomodo possunt hæc fieri? Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et hac ignoras? Oportebat magistros in Israel præ cæteris esse dociles, atque ad recipiendum Christum, veritatemque evangelicam comparatos fed fpiritus ubi vult fpirat, nec a fapientibus carnaliter percipitur; spiritualibus promissis autem animum noluerunt intendere Scribæ imprimis et Pharisæi, magistri in Israel, Evangelium Christi, et Apo

« PoprzedniaDalej »